Title: | Letter, John Nicholas Steinmann To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 3 August 1658 |
Ref: | 49/11/1A-2B: 1B, 2A BLANK |
[49/11/1A]
S. P.
De conditione apud TE, Vir Nobilissime, ultimô die proximè præterlapsi Mensis Iulij â Domino M. Hartmanno nunc factus sum certus, de quâ mihi hôc potissimum nomine gratulor, quod sit apud Te, tantæ eruditionis virum, undè quotidiè plurima me confido discuturum, meum itaque adventum, quantum potero, maturabo, de quô ne interim Tibi, ut dubitares, contingeret, Te hisce paucis meæ quoque personæ certum facere, Tuoque me Patrocinio & favori commendare volui, debui. Vale meque in Tuum suscipe favorem.
Tuum
Dabantur in Inclÿtâ
Oxoniensis Academiâ 3
Augusti anno MDCLVIII Servum obedientissimum
Iohannem Nicol. Steinmannum
[49/11/2B]
A Monsieur
Monsieur Samuel Hartlib,
Mon tres honore
Patron, demeurant
â
Londen
[seal]