Title: | Letter, John Jonston To Hartlib?, In Latin |
---|---|
Dating: | 13 February 1635 |
Ref: | 44/1/13A-14B |
[44/1/14A]
Præclarissime vir.
Omnes quas ad me misisti, accepisse me puto: et Tu ex responso agnosces quo pede venerint. Meas acceptas fuisse vehementer gaudeo, utinam quamprimum remedia advolent, quæ Tu separatim Tuis litteris inseres. Morbus interim recrudescit, et flatus vexant, a meridie præsertim et dum sedet, incolumem alias et ad mixta quæque obeunda alacrem. Dominum Dygbii habere quoddam secretum ad eluendas aures, quod etiam quidam Londiniensis Medicus Iacobus Hill habet, et quod ad dispellendos tinnitus mirabile est, ex Anglis quibusdam audivi. Experimenta istius secreti Dominus Comes in seipso cum Londini esset habuit. Quæso indicas hoc Illustri Domino Roë: et vide an omnino a Domino Dygbio haberi possit, vel Recipe aliquo ratione ab Hillio. Sed hic 20 Iacobanos poscebat. Historiam summis cum tardis expecto; imo hic novi quid cum illa sit faciendum. Sequenti enim mense Salmurum abeo; et in Majo iussus sum esse Massiliæ, et exinde per Nicæam transire in Italiam. Puto spe citius me hanc finiturum peregrinationem. Iacebit ergo Historia; nec scio quomodo vel in Poloniam cum reculis sit mittenda, vel in Italiam una asportanda. Expecto eam tamen. Non coliturus sum quidem in antecessum, quæ quid sperandum sit de illa exponent. Quantum ad Purcasium, quintum tomum id est Pilgrimages, sive de Religionibus habeo, et misi eum nuper Dantiscum; quatuor itaque priores bene compactos ut emas oro. Vellem quidem ut adjungeres Martyrologiam Foxi vel novæ editionis si multa edita, vel veteris si pauca et minoris sit pretii, Godwinum de Episcopis Anglis, de Infectis volumen Latine nuperime editum, Carpentarii Geographiam in 4to. Sed mallem primo pretium scire librorum, ut Lugdunum scribere possem, nec mea crumena tantam pateretur jacturam. Scribe itaque prima occasione diligentissimè peto. Historiam meam ad Dominum Epstein destine
[44/1/14B]
si ego forté non fuero repertus. Volebam hac occasione ad Te fusius de Historicis scribere, sed otium mihi nonnulla intervertere; sequenti habebis Deo volente. Bibliotheca materialis nondum Tibi apud me constat et multas in ea invenio difficultates. De Viris claris Galliæ pauca sunt scribenda. Scripsi nuper de Claveo viro mihi noto. Edidit sententiam Paradoxam de Lapidum et gemmarum ortu, in qua centralem quendam ignem ponit, et vitam ac facultatem nitriticam lapidibus adscribit. Iam est in eo ut de Elementis seu Principiis tractatum in publicum; habet autem quinque principia Terram Aquam, Sal Spiritum oleum: nec putat ullam fuisse vel esse materiam primam etc. Post succesivé edet duos libros de qualitatibus elementaribus Lapidum & de ipsorum usu & de semimetallis & de Metallis 2. de ternis præcursis, totidem de bituminibus. Item de sale & sulphure. De generatione subterraneorum duos de generatione corruptionis et Meteoris, 10 de Erroribus vulgaribus in Medicina duos denique de Medicina Hermetica. Scio eum quorundam excitaturum ingenia. Prodiit etiam nuper Incerti Authoris liber sub titulo Theatrum Corporum Naturalium, sed ego illum in legendo huius genii naturam comperi. Habeo tamen nec quicquam singularium mihi in Polonia desit. Spargitum hic Regem Galliæ in eo esse, ut Rex Poloniæ in Regem Rumanorum eligatur, sed ego oculis credam. Quæso si quod habes de Antinomia accuratius, scribe. Geographiam de la Roche invenire non possum. Interim ut Ecclesiasticorum rationem habeas peto. Ego
Vale 3/13 Februarii 1635.
Tuus [Semper]
[44/1/13A]
[Hartlib:] NB. Incipere [illeg.words] reponere [desid.?] physici
[Jonston:]
Hæc quæ huic faciei injecta vides, Tibi soli pateant. Nollem alienos oculos in sacra Eleusÿnia admitti quæ illis tantum patere debent qui initiati sunt. Vides ut nuper innui me spe citius rediturum. In eo itaque Deo volente ero, ut, junctis cum Domino Comenio operis & consiliis, quantum ex me esse poterit, Magnum Systema Physicum cum Historia Naturæ et solute et ligate adornari possit, majora interea impensurus Historiæ Universali Civili secus et [Varia? unclear] laborum, quo illa etiam citius subsequi possint. Ceterum duo hic agenda esse video. 1. Ut alii viri docti nobis sua etiam observata in Physicis communicent, 11. ut et nos libris instructi simus, et sumptibus, ad Amanuenses compensandos. Illud primum per modum quæstionum non detecto proposito nostro fieri debet: ne invidia petiti, voto nostro frustremur. Hoc difficilius est; nec me facile extricare possum, nisi quod sciam honesté et prudenter procedendum. Patronos nullos in Polonia inveniemus: hæc Non ista nec intelligunt, nec curant. In Germania omnes exhausti sunt: sola Vestra restabit Britannia. Et sané multi sunt qui & possent in illa et vellent: sed honesta ratione impetrandum esset. Mihi honestior modus nunquam visus est, quam librorum de dedicatio quam suo apud Vos fructu non carere audivi. Sic itaque meum putatum <cogitatum>. Novi ego quosdam, nimirum Pembruckii filios; Baronem Baringer, Episcopum Lincolniensem; Tuum Dominum Greven et plurimos alios nosti. V. Ex re ergo erit, ut quoniam Naturæ Constantiam iterum prelo sim auctam commissurus, ... et sit mihi ad manus Ecc Historia sacra Vetus tam Iudæorum quam Ethnicorum: Denique Transitus meus, seu
prodromus Historiæ Universalis in quo Mutationes & Dynastæ Orientalium Partium regnorum aperiuntur; ea suos apud vos invenient patronos et per Te promoveantur. Sic sané
[44/1/13B]
aliquid honeste obtineri posset. Perscribe ad me separatim in schedula Anglicé Tuam sententiam et cave né cuiquam aperias. Adderem plura Nec nescio quod in Polonia
Der Herr schreibe secreto Englisch