The Hartlib Papers

Title:Copy Note On Helmontius' Elixir In Scribal Hand A
Dating:undated
Ref:42/4/10A-10B: 10B BLANK
[42/4/10A]

          Virtutes præcipuæ Elixiris Proprietatis
                    Helmontii.
  1. Calorem Naturalem multiplicat, vitalesque <H: Spiritus> mirificè recreat & auget.
  2. Cor admodùm confortat, & adversùs pestilentem auram, malignitatémque aëris, munit.
  3. In Lipothymia & suffocatione uteri, præsens est remedium.
  4. Morbo emaciatis, qvibusque vires, labore, vel ætate deficiunt, ingens est Solamen.
  5. In apoplexia et Paralysi, summoperè prodest.
  6. Ventriculum, cunctaque intestina roborat, & balsamica sua vi potenter reficit.
  7. Venerem insigniter movet, non ut vulgaria medicamina, inflando & stimulando; sed spiritus & semen augendo, virosque æqvè ac fæminas fæcundos efficit.
  8. Anhelitus fætorem, non solùm corrigit, sed & tandem omninò tollit.
  9. In Nephritide, Stranguria & Dysuria mirabiliter prodest: (sed tunc in tripla, imò qvintupla est adsumendum dosi:)
 10. Si ejus duas guttulas, duabus vini Canariensis, vel alterius dulcis libris duabus infundas, mirum qvantum non solùm svatitatis, sed & roboris vino conciliet.
 11. Si præservativi instar eo uti velis, dosis est 8. guttularum qvovis mane in vino, jejunando post ejus usum aliqvot horis, si verò pro curativo propinas ad drachmam integram adsumere licet.