The Hartlib Papers

Title:Copy Extract On Medicophysics, Borrell
Dating:undated
Ref:42/4/9A-9B: 9B BLANK
[42/4/9A]

      Borrell . Obs. Medicophys. 11. Cent. [3?].
Nobilem virum adeo pinguem vidi, ut equo insistere nequiret, quin statim sopiretur nec loco fere moveri posset: ille tamen nunc, huc illuc, vadit, mole illa deperdita [et?] pristinum habitum recuperavit, quod sola masticatione foliorum tabaci peractum [fuit?], ut ipse mihi asseveravit, pituitosis enim, et frigidis [cerperibus?], utile est, [macilentis?] verò et ad totem [vergentibus?], valde noxium. folium lauri linguæ impositum [aqua?] multas etiam educit. /