The Hartlib Papers

Title:Extract In Scribal Hand K, Henry Oldenburg To Hartlib
Dating:14 February 1660
Ref:39/3/38A-39B: 39A-B BLANK
[39/3/38A]

    Ex Literis Dn. Oldenburg. Parisiis 14 Febr. 1660.
   Quoniam occasio sese offert, ut mentionem faciam Dn. Polemanni, non possum intermittere quin tibi referam quæ Dn. Beauxhostes unus ex ejus intimis, degens Montpelli nuper ad me de eo scripsit. Fatetur ipse ingenue, se multum debere Dn. Polemanno propter insignem ejus notitiam in Chymicis; mihique significat, intimam sibi cum eo intercedere amicitiam, eamque juramento mutuo confirmatam, nec nisi morte terminandam[altered]. Vult igitur ut significem[altered] Dn. Polemanno, se multùm ægrè ferre quod nihil ab eo audiat; seque scripsisse bis ad eum Amsterodamum, et semel Hamburgum, sine perceptione ullius responsi: præterea circiter unum abhinc mensem cum dimidio, se usum fuisse opera cujusdam Dn. Penechin; in deferendo [ad? altered] eum quartam à se Epistolam. Rogat porro, ut indicem Dn. Polemanno, se audere vi <mutuò> juratæ amicitiæ, jure postulare ipsius productiones; seque gavisurum si sibi contingat habere exemplar ipsius Novi Luminis Medici. Præterea vult ut sciat Polemannus, quod bono cum successu id quod ipse pro se Viennâ procuravit sibi servierit: (quod, quidnam sit, rectè feceris si inquisiveris) et quòd exinde extraxerit essentiam, quâ tres hydropici sanati sunt, in confusionem suæ Universitatis, nonnulli podagrici secundâ dosi levati, maligni et contagiosi morbi exterminati, alii ex agone reducti: addit præterea; hanc medicinam agere aliquando per urinam, aliquando per sudores [.... bottom page torn off]
[39/3/38B]

(ut ipsius verbis utar Latinè insertis) quòd totis incumbat viribus, ut se ipsi membrum fructiferum præbeat: et quantum potest allaborat, ut benedictionem Dei in ipsum derivare possit, sine qua omnem scientiam reputat ut mortuum quid. Addit rursum Latinè; se cor nondum adeò defoecatum habere, ut possit illuminari, cum tamen absque divino lumine, naturæ lumen tenebris obsitum se[altered] exserere et apparere non possit. Hæc est summa eorum quæ ipse ad me scribit de Dn. Polemanno, quæ vellem ita ordines in tua communicatione, ut mediante me possit confidenter abeo responsum habere.   De Boucostino illo, quem Polemannus dicit transmutasse Montpellieri Mercurium in [symbol: aurum] et [symbol: argentum], inde intelligo, quod quamvis reputabatur fuisse Anglus, loquebatur tamen Gernicè æquè ac Anglicè: Gàllicam quoque linguam perfectè callebat. Et quod venerit Monpelieram Tholousa, Rupellâ, et illis partibus, indeque Romam profectus sit. Est vir quinqagenarius, altæ staturæ, robustus, et benè vestitus; qui postquam contraxisset peculiarem familiaritatem cum Dn. Beauxhostes, ipso præsente transmutationem illam peregit; deditque ei 4 circiter drachmas illius pulveris; quarum unam iste[altered] postea dedit Italo cuidam Signor Pedro Ursino; qui cum Romam venisset adiit quendam celebrem Chymicum, ad faciendum experimentum: sed scribit quod nihil operetur. Dicit autem Beauxhostes, se ex eo quod habet nullum fecisse experimentum, cum fide rei jam præoccupatus sit: atque sic reservare ea vult pro notabili [bottom of page torn off]