The Hartlib Papers

Title:"Compendium Oratorium Totam Dicendi Artem... Constructum Per C.S.D.", Part 4, In Latin
Dating:undated
Ref:38/7/21A-26B
Notes:Document is divided between 4 files.
[38/7/21A]

                                         23.
               Loca Absolut sunt. 7.
[right margin: 1.] Natura, ubi acta nostra consentanea esse hominum naturæ affirmamus &c: ut Phylander hominem Sceleratum è carcere emittens, naturæ instinctu se fecisse dixit.
[right margin: 2.] Lex, ubi considerandum, quid præcipitat, quid prohibeat, ut. Ipse Phylander in/eodem casu dicit, se nihil contra leges commisisse, nunquam enim lex hoc vetat, ut afflictionis alterius ne misereamur.
[right margin: 3.] Consuetudo, eaque aut Vetus, aut noua, aut multorum, aut saltem aliquorum, ut idem in eodem casu: Solet sæpe Respublica aliquorum misereri & eos eliberare, nihil ergo obest, utrum ego priuatus homo & vos unanimi consensu emissetis.
[right margin: 4.] Æquum & Bonum, ubi perpendendum quid sit bonum, in se & vniuersaliter, quid alicui & particulariter, & quod pro nobis magis faciat, id arripiamus, ut idem Phylander. Non puto aliquem vestrum talis naturæ esse qui si in simili casu positus fuisset[altered], sicut ille quem ego eliberaui, factum meum non bonum, non æquum iudicaret.
[right margin: 5] Iudicatum siue Exemplum. ubi in simili casu quid aliqui fecerint, investigandum, ut ille ipse. Nonne legistis quid L. Rheginus fecerit cum amicum suum Capionem tribuni plebis in carcerem coniecissent quod illius culpa bella fracta esse videbatur, non solum eliberauit è publica Custodia, sed etiam fugæ ejus/[conditiones?] accessit. Vid: Val: Max: lib: 4. ca: 7.
[right margin: 6.] Pactum, si quod antecessit urgendum, quod non sit violabile ut Phylander, Nec hoc vos latere debet, quæ me necessitudo conjunxerit cum eo, pactum scilicet religiose sancitum, quod violare nefas.
[right margin: 7.] Proprietates facti & facientis. & Circumstantiæ loci & temporis, ut ille ipse, [Scitis? altered] quod non ex forti aliqua custodia, sed ex casuli cariosa, non nocte, sed sole meridiano, non clam, sed ferè omnibus [right margin: ++] videntibus emiserim, si quis ergo voluisset, potuisset obstare.
              Loca Assumpti sunt quatuor
[right margin: 1.] Comparatio cum supponimus duarum aut plurium rerum aliquam necessario peragendam fuisse, quæ autem a nobis facta est, reliquis, optimo jure anteferenda ut cum Militibus exprobraret Princeps timiditatem & fugam, illi respondent, hoc consultius fuisse, quam quod omnes, perijssent &c:
[38/7/21B]

2. Translatio Criminis, cum in illam personam jacimus
omnem culpam, cujus causa accusati sumus, ut Occidi fateor Clodium, sed ipsi prius mihi insidiatus est
3. Remotio Criminis. cum Authoritate aut jussu alicujus
personæ, aut legis, inductos nos fuisse, dicimus, nos tantum fuisse causam sociam, vel organicam, ut Adam remouet crimen suum ad Euam, Eua ad Serpentem
4. Confessio seu Purgatio cum reus sua facta agnoscit &
postulat sibi ignosci, diriuando culpam in ea, quæ in iudicium trahi [nequeunt?], scilicet vel in Imprudentiam ut: Turcam putabam esse & ecce imprudens percussi Christianum vel in Infortunium, ut Nolui amicum cædere sed nescio quo fato, quo infortunio occidi eum, vel in Necessitatem, ut. Voluissem equidem redire ad Præstitutum tempus, sed morbus mihi eam necessitatem imposuit, ut hoc efficere nequiuerim &c.
Sub confessione comprehenditur deprecatio (teste Cicerone, ubi nihil defendimus sed ad misericordiam confugimus, ut si bonus miles ob multa sua in Patriam merita, Spe vel promissione, melioris vitæ, unius crimine [left margin: +] admissit[sic], postulet ignocentiam.
Status Legalis, seu Legitimus est, quando controuersia existit in interpretatione alicujus Legis aut scripti, cujus est præcipua quæstio, quid sit. Dicitur autem Legalis, quia propria & Legitima explicatio adornatur in scripto, & sententia.
                  Hujus Species sunt - 6.
1. Status definitionis, ubi de interpretatione nominis
seu vocabuli contenditur, ut An factum Orestis, qui Matrem occidit, sit parricidium, aut Homicidium[altered], aut ultio paterni Sanguinis? Et hic status omnes locos generales, tam in Confirmatione, quam refutatione usurpare potest.
2. Status legum contrariarum: Cum Lex eadem secum, vel
duæ leges inter se pugnare, aut Casu aliquo Collidi videntur, ut In viam Gentium, ne abieritis. Mat: 10 Et Ite docete omnes gentes. Mat: 28.
          In hoc statu igitur hæ regulæ obseruandæ.
     1. Lex Inferior cedit superiori.
     2. Lex Generalis Speciali
     3. Lex humana Diuinæ
     4. Lex Vetus Nouæ.
                      [catchword: 3. Status.]
[38/7/22A]

[top right-hand corner: 24]
[right margin: 3:] Status Scripti & Sententiæ, cum ex scripto absurdi aliquid aut ambigui oriri [videmus? altered], undè aliud voluisse scriptorem ex æquitate [right margin: ++] colligimus. ut. Si offendat te Oculus tuus, erue & abjice. Mat: 5. In quo statum ut veritatem assequamur, hæc loca inuestigemus.
     1. Naturam, si scilicet non repugnet naturæ.
     2. Æquitatem, si conueniat cum ea.
     3. Loca clariora, quæ in meliorem viam ducere
                                                possunt.
[right margin: 4.] Status ratiocinationis, cùm quod nulla[altered] propria lege cautum est iudicatur ex aliqua lege, propter similitudinem, ut Lex est. Parricida culeo [right margin: +] insuatur, Ergo idem judicandum etiam de Matricida, quamvis in Legibus id non extet. Hæc autem ratiocinatio fit ex tribus locis, nimirum a Majori pari, minori.
[right margin: 5.] Status ambigui, cum scriptum plures accipit Sententias, dubij accentus ambiguitatis, aut vocis, diuisæ, uinctæque ratione, ut in Iure Pontificio. Sacerdos uxorem ducens suspendatur, hanc ultimam vocem, quidam de suspendio, quidam de suspensione seu remotione ab Officio interpretantur.
[right margin: 6.] Status Translationis, cum reus litem detractat, & accusatorem. judicem, tempus, locum[altered], mutandos dicit, ut si aliquis urgeatur loco inconueniente ante tempus, vocetur ad judicem non suum &c: sed hic non tam est status, quam responsio ad statum.
                   Sectio Quinta.
      De Tribus Effectis & Adjunctis Confirmationis
[right margin: 1.] Res acutè tangatur, nec quælibet argumenta sed tantum neruosiora adferantur.
[right margin: 2.] Argumenta ne constipentur, sed interponantur frequentes dilatentiones[altered] diggressiones, exempla & similia.
[right margin: 3.] Formæ argumentorum non logico sed Oratorio modo, adferantur, hoc est si majorem propositionem attuleris, eam Confirma, rationibus, exemplis, antequam Minorem assumpseris, sic deinde minorem assume & similiter confirma & ita deinde conclusio purè sequatur. Quamuis talium formarum rarior est vsus Apud Rhetores.
[right margin: 4.] Præcipuè ob assumptione initium faciendum, nam assumptio, plerumque continet id, quod vlterius probandum est, qua posita, quasi probationis loco, sequi videtur propositio.
[38/7/22B]

5. Dilemmata utrinque aduersarium Constringentia, exempla
quæ sunt Inductiones Rhetoricæ, Syllogismi ducentes ab absurdum Enumerationes, partium subsequantur, Enthymemata verò tractationem concludant.
6. In formandis Syllogismis varietas obseruetur, nam
   similes forma frequenter, adhibitæ tedium pariunt.
7. Tria Causarum genera, mira cum utilitate & gratia sæpè
   commisuri possunt
8. Affectus in confirmatione, pro varietate rerum, varij
mouendi, Nam in Genere Demonstratiuo, si laudamus aliquid, ciendi sunt hi affectus, nimirum Amor, veneratio, æmulatio, gaudium gratia. Si uero vituperamus, Contemptus, Indignatio odium tristitia, inuidia.
In deliberatiuo, spes, confidentia, patientia, lenitas poenitentia
In Iudiciali, metus, terror pudor & misericordia.
Quia uerò amplificatio est grauior, quædam confirmatio ad ciendos affectus potens, eam huc reseruare volui:
                 Amplificantur ergo res.
1. Ascendendo ab Hypothesi ad thesin, vel contra, ut
dicturus de Castitate Iosephi, transeat ad locum communem de Castitate.
2. Indiuiduorum exemplis illustrando, Abraham, Isaac,
   Dauid Daniel &c: fuerunt fideles
3. Circumloquendo per definitiones, aut[altered]
descriptiones, ut extruxit domum lateribus, Lignis, Lapidibus & Coemento suffultam.
4. Vsurpando Species, aut Partes pro toto, ut timidum
hominem exprimere volens, dicit: facies pallescit, manus tremunt, pedes trepidant.
5. Oppositarum & inter se oppugnantium rerum
conflictione, ut: non aliquis ignarus, sed sapiens, non fastuosus, sed humilis, non iracundus, verum mitis. &c.
6. Incremento, cum gradibus rem eleuamus ut: Facinus est
vincere ciuem Romanum scelus verberare, propè parridicium necare, quid dicam in crucem tollere?
7. Comparatione argumentando à minori ad majus, ut P.
Scipio. T. Grachum [seat:?] Reipublicæ mediocriter labefactantem priuatus interfecit. Catilinam, orbem terrarum, cæde atque [incendio?] vastare volentem nos Consules perferemus?
[38/7/23A]

[top right-hand corner: 25]
[right margin: 8.] Ratiocinatione, inuendo majus quid ex ijs, quæ dicta sunt, ut: Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate, tantum vini exhauseras. ut tibi opus esset vomere &c.
[right margin: 9.] Congerie, efferendo eandem rem alijs atque alijs modis: ut: Quid enim Tuus ille Tubero districtus in acie Pharsalica gladius agebat? cujus latus mucro ille petebat? quis sensus erat armorum tuorum?, quæ tua mens? Oculi non manus? ardor animi?, quid cupiebas? quid optabas. &c:
     Si uero res extenuanda est, modus contrarius est obseruandus.
Vox debet Sequi & exprimere affectus, itaque in confirmatione in genere debet esse acris & grauis. In Amplificatione contenta, fortis, aures feriens.
In Specie vero in Laudando vox debet esse læta, magnifica, sublimis.
In Blandiendo leuis & submissa.
In Suadendo grauis & fortis.
In, Ira, acuta, incitata, crebro interrupta, nutans ac Vacillans.
In Voluptate tenera, lenis, effusa hilaris.
In Miseratione, flexa flebilis.
In Lætitia plena & jucunda, In Tristitia tremula & quærula, quæ uero grandia sunt ea cum Majestate, atrocia verò concitatè efferenda sunt.
                     Sextio[sic] Sexta.
               De Dispositone Confirmationis.
Dispositio confirmationis est argumentorum, quartam Partem Orationis constituentium apta collocatio. Thema perfectum requirit, ut Collocetur.
[right margin: 1.] Ethymologia, & si est elegans aliquantò latius deducatur.
[right margin: 2.] Definitio, quam Orator non vult esse philosophicam, sed popularem. quæ tamen in rebus satis notis, non semper consueuit usurpari, ut nec distributio.
[right margin: 3.] Tertium locum occuparent Genus & Species, sed in Oratoria rarius adferuntur.
[right margin: 4.] Causæ eæque vel impellentes[altered], vel Instrumentales, vel verò finales non materiæ. & formæ non magnus est usus in Oratoria.
[right margin: 5.] Effecta quæ magnam habent vim in Orationibus, ita ut integra oratio sæpè ex Solis effectis constituatur, & hoc eò magis, quod propria accidentia quoque, cum ipsis sæpè coincidunt, tum quia subjecta & Exempla, plerumque his subjiciuntur. Hæc refer ergò Indiuidua.
[38/7/23B]

6. Objecta quæ magnum usum habent in themate accidentali
præserim in [left margin: +] qualitatibus & actionibus. ut. Tractaturus de visu, objectorum facit mentionem.
7. Totum & Partem si scilicet res corporeæ tractentur.
8. Cognata, quorum magna est utilitas ad declarandum
   inter quæ, vigent paria & maximè similia.
9. Diuersa, ex quibus dissimilia, & Imparia frequentiora
   sunt.
10. Opposita, quæ in qualitatibus actionibus &
    passionibus non parum usum habent.
     Quia vero ex effectis sæpè plura argumenta adferri
      possunt, unum firmum ut huc Colloces, velim.
      Personarum Laus requirit hanc dispositionem,
                    ut ponamus. primo
1. Nomen & Ethymologiam, ubi causa impulsiva addenda, qua
   moti parentes, hoc nomine eum insignire voluerunt.
2. Causam efficientem. proximam, parentes. scilicet &
   deinde remotas puta series familiæ & lineas.
3. Circumstantias loci & temporis ubi & quando natus.
4. Antecedentia, ubi quatruplex vitæ gradus
considerandus, puerilis, Iuuenilis, virilis, senilis; in quibus omnibus considerantur. 1. Accidentia. 2. Effecta. 3. Consequentia seu euenta. Et Sic bona animi, corporis & fortunæ, dignitates, honores. vid: sup: pag: 25.
5. Cognata, quæ sunt vel natura vel ex Instituto Naturâ,
ut fratres, sorores, liberi &c: Ex instituto, conjux amici.
6. Pugnantia, ubi hostes, inuidi, æmuli &c: & ultimus
   Conflictus cum morte.
   Eo ferè modo & accidentium tractatio disponitur.
1. Notatio. 2. Subjectum. 3. Causa. 4. Objecta, 5. Antecedantia[sic]. 6. Connexa. 7. Consequentia 8. Circumstantiæ. 9. Effecta. 10. Cognata, 11. diuersa & opposita.
  In Compositis verò thematibus subjectum inprimis,
deducendo per locos istos, expendas, genus inquiras, causas inuestiges, accidentia propria & effecta adsignes, relationes, adjuncta, connexa, paria, imparia, objecta, antecedentia & consequentia, similia & dissimilia cognata denique & ejus diuersa ac pugnantia [adolas?]. Similiter facias cum Prædicato & deesse tibi non potuerunt argumenta una cum dispositione arti conuenienti. Vbi notes velim argumenta dupliciter adhiberi 1. absolutè, nempè nostris tantum Verbis.
[38/7/24A]

[top right-hand corner: 26.] 2. Verbis magni alicujus Authoris, quorum Sententias ad nostram rem pertinentes commodè citamus.
Cur autem dispositionem locorum Generis Deliber: & Iudicial: hic omiserimus Ratio est quia in eorum enumeratione sup: pag: 36 40 & seq: eum ordinem obseruauimus, quem in dispositione obseruari volumus Locorum autem generalium ratio eadem est in omnibus causarum generibus.
Ne quis uerò putet, has dispositionis leges ita esse sancitas, ut nemini transgredi liceat, prudentia enim oratoris facile eam permutare potest, modo hoc obseruet, ut fortiora præmittat argumenta, imbecilliora subsequantur & denique uno valido concludat.
                 Caput Quintum.
                  Sectio Prima.
           De Refutatione in Genere.
Refutatio (quæ est quinta pars orationis) est Sententiæ contrariæ impugnatio ejusque argumentorum solutio.
Materia ejus sunt res, quæ confirmatæ rei contrariantur vel argumenta ab Aduersario Proposita.
Refutatio ergo est duplex. 1. Est oppositio argumentorum nostrorum, contra sententiam contrariam. 2. Est responsio ad Argumenta ab Aduersario proposita. Prior conuenit cum Confirmatione tam locis quam præceptis, dissentit tamen objectis. Nam Confirmatio versatur circa verum, vel tanquam verum, quod inculcare volumus Autoribus. Refutatio vero circa falsum, quod opponitur nostræ Sententiæ. Posterior non requirit peculiares locos, nam eos Aduersarius habebit in Argumentis suis.
Argumenta Aduersarij, aut firma & ponderosa erunt, aut ambigua. aut communia, aut friuola, aut denique falsa.
 Firma resoluuntur tribus modis.
Explicatione accurata, ubi ne, nimium contempsisse videamur Aduersarium, ejus acumen confitemur & tamen responsionem nostram locum habere asserimus.
Contemplatione argumenti contrarius æque difficilis, si directa solutio latet, ut apud. Virg: Pastor unus proponit. Dic quibus in terris & eris mihi magnus, Apollo.
 [Trcis for Tris] pateat coeli spacium non amplius ulnas.
            Alter respondet objiciendo simile.
                              [catchword: ut.]
[38/7/24B]

   ut. Dic quibus in terris inscripti nomina Regum
        Nascantur flores & Phyllida solus habeto[altered]
Et hac ratione utimur etiam tum, cùm refutare quidem argumentum Aduersarij possemus, sed propter ruditatem eum hoc honore non dignamur ut. Christus. Mat: 21. respondet Pharisæis quærentibus, qua authoritate ista faceret, Dicam vobis inquit, si prius dixeritis mihi utrum è cælo vel ab hominibus fuerit baptisma Iohannis.
3. Abductione. si neutro dictorum modorum respondere
possumus, ubi Auditores digressiuncula quadam a proposito abducimus, ut argumenti aduersarij obliuiscantur, hoc autem ut ne appareat, jucunda aliqua historia vel admirabili, delectatione, vel facetijs suplemus.
Si argumentum fuerit ambiguum, distinctiones ut in promptu habeamus necessè est, quas vel ars suppeditabit, vel prudentia nostra.
Si commune tunc inuertimus argumentum & retorquemus in Aduersarium ut, Occidisti, quia sepilisti[sic]. Imo si occidissem non sepelissem.
Si friuolum aut alienum, irrisione refutamus & contemptu, quod baculo avundineo nitatur & non cohærentia adferat.
Si falsum, vtimur. 1. Negatione, & nostram negationem rationibus munimus. 2. reprehensione quod aduersarius habuerit vel animum fallendi, vel contra conscientiam locutus fuerit.
Si uero Testimonia magnorum Authorum vel patrum nobis objiciantur non fastuosè refellenda sunt. Sed dicendum in genere humana testimonia sæpè infirma esse. 2. Citentur Contraria aliorum similium, aut majorum virorum testimonia. 3. dicamus scopum illius non fuisse eum, quem aduersarius putat, sed longè alium, quem nos scilicet putamus. Denique si non bona fide recitat verba Authorum Aduersarius crimen falsi commisisse ostendamus.
                     Sectio Secunda.
      De Finibus, effectis & adjunctis Refutationis.
1. Refutatio debet esse breuis, ne grauetur memoria,
quando tamen orator sperat, ex objectionum consideratione, aliquid momenti causæ suæ accessurum diutius memorare potest.
2. Seria dicta Aduersariorum iocularibus, discutienda
sunt. iocularia vero serijs, sed cum magno iudicio & tempestiuè.
3. Firmiores objectiones primo diluendæ, reliquæ
[deinde altered from denique] pro delicijs & [catchword: ludis]
[38/7/25A]

[top right-hand corner:
 27.]
ludis habendæ, Solustio[sic] tamen robustior, si fieri potest, postremò adhibenda ultima namque [Auditorem? altered] tenent & quale capiunt. [right margin: +]
[right margin: 4.] Refutatio præcedit nonnunquam confirmationem si scilicet respondemus Aduersario, alias cum agimus, nostra prima confirmanda sunt.
[right margin: 5.] Reffutatio sæpe nullum habet locum aliquando tamen adeò magnus est usus ejus, ut refutare Sententiam Aduersarij sufficiat.
[right margin: 6.] Affectus in Refutatione semper debent esse graues, quales sunt. Contemptus odium, pudor, terror, ira &c:
[right margin: 7.] Vox debet esse seuera, vel si leuia sunt argumenta aduersarij, ironica.
                    Sectio Tertia
         De Dispositione Refutationis.
Dispositio Refutationis est objectionum vel responsionum Aduersarium ferientium, apta collocatio.
Cum ergo objectionibus utendum est in refutatione, idem ordo obseruetur qui in confirmatione.
Cum uerò argumenta Aduersarij[altered] refutamus, alia via aggredimur
Est enim refutatio Argumentorum vel extensa vel constricta.
Extensa est cum vel causa postulat ornatum, vel beneuolentia Auditorum nobis opus est.
                Ea ergo habet 4. partes.
[right margin: 1.] Prima est [Greek: prótasis] quasi præambulum objectionis adferendæ, ut si iam confirmasses omnia peccata esse mortalia, veniendum ad refutationem, ac dicendum, sed videntur ea refutanda, quæ ab Aduersarijs hoc loco objici solent
[right margin: 2.] [Greek: upophorà] quæ continet fundamentum Aduersarij. ut. Dicunt illi quædam peccata sua natura esse venialia.
[right margin: 3.][Greek: Antipophorà], ubi solutio Argumentorum Aduersarij. ut, At quale peccatum fingunt homines ineptissimi, quod non sit [deletion] transgressio legis? Hic ejus argumenta adferenda, soluenda, [dissimiludo for dissimilitudo] ostendenda, peccati causæ & objecta explicanda donec ad [Greek: sumpérasma] perueniatur. [Greek: sumpérasma] est conclusio Refutationis. conjuncta plerumque cum Apostrophe ad Auditores ut. Videlicet[altered] ergò quam imbecillia habeant argumenta quibus illi nituntur[altered], ut vel repetitio eorum sufficiens refutatio censeri potest.
[38/7/25B]

[Constricta altered from Constantia] est quæ constat objectionibus solum & responsionibus, eamque tum adhibentur quando.
        Ornari res ipsa nequit, contenta doceri.
Si nempè[altered from semper?] de beneuolentia Auditorum certi sumus, vel tempore excludimur. Si uerò tam inania & molesta sunt Argumenta Aduersarij ut cum singulis conferre pedem non expediat, plura simul & semel euertimus.
                         Caput Sextum.
                          Sectio Prima.
         De Peroratione seu Epilogo.
Peroratio est ultima pars orationis, atque illius quasi portus & exitus. Quia verò peroratio est, quæ fuit propositionis & tractationis, eas enim partes concludit, ea tamen cautelâ, ut insigne aliquid atque eminens quod antea in reliquis partibus non est auditum huc inserat.
  Peroratio est duplex. Successiua & Abrupta.
Successiua est cum manifesta successione, capita enumeramus, affectus mouemus, ac orationem Claudimus.
Abrupta est, cum ex Improuiso dicere desinimus, quæ locum habet in thematibus vehementer affectuosis, item in orationibus mandatorijs ac Senatorijs. &c.
                         Sectio Secunda.
     De finibus, Effectis & Adjunctis Perorationis.
1 Finis perorationis est 1. Memoriæ Auditorum, consulere
& præcipuos orationis aculeos animis eorum infigere. 2. Affectus vehementiores, themati consentaneos in eorum animis relinquere.
2. In Peroratione & dicendi Genus grauius, &
Interrogationum exclatiomationumque figuræ eluescant.
3. Sit breuis, ne inflammati Auditores refrigescant, aut
alio cogitationes suas conuertant.
4. Rebus grauibus verbis, phatheticis, affectibus
   vehementioribus, completa sit
5. Affectus quales in alios inprimere volumus, tales in
   nobis primum impressos esse oportet, accensa
   [deletion] enim debet esse fax, quæ alias accendat. [catchword: 6. In]
[38/7/26A]

                                          28
[right margin: 6.] In Peroratione secundum diuersa genera causarum, diuersos mouere affectus debemus: Demonstratiuum enim requirit beneuolentiam aut Odium. Deliberatiuum spem, aut metum Judiciale iracundiam aut misericordiam.
Vox debet esse infracta, exitatissima, Intentissima ad hortationem directa, affectibus accommoda.
                   Sectio Tertia
          De DisPositione Perorationis
Dispositio perorationis est rerum ultimam partem orationis concrementum apta confirmatio.
               Ejus partes duæ sunt.
        Recapitulatio & Concitatio affectuum.
[right margin: 1.] Recapitulatio, est tum propositionis, tum argumentorum, capitumque præcipuorum succincta repetitio, ad iuuandam auditorum memoriam. ut Peroraturus[altered] de laude eloqentiæ[altered] dicat. Cum igitur neminem remoretur difficultas, sed alliciat facilitas, moueat dignitas, hortetur utilitas, urgeat necessitas &c:
Concitatio Affectuum est qua in animis Auditorum affectum, ad recapitulationem amplectendam commouemus ut: Hortor igitur vos, si quod est in vobis bonæ indolis vestigium, si humanitatis amor, si rerum honestarum cupido, ut eam virtutem quam summus honor, Gloria, ac præclaræ laudes comitantur vobis longo usu & diuturna exercitatione admodum reddatis familiarem. ---------
          Appendix.
 Vt hæc breuitèr memoriæ infigere queas, sic habeto.
             Ordo orationis Sic est
 Exorsus, Narro, seco, firmo, refuto, peroro.
                Subjecta Orationis.
 Spiritus, aut animal, plantæ, aër, flumina, montes
 Nix, aurum, regio, pars, instrumenta domusque
 Linguæ virtutes, patientia facta relata.
  In his verò sæpe species pro genere sumi, animaduertes,
  ut: aër est pro Elementis, Nix pro Meteoris, aurum pro
  metallis.
[38/7/26B]

               Tria Genera Causarum.
  Demonstrat: laudat, vituperia/tractat & ouat
  Deliberat: suadet, disuadet, consulet, orat
  Indicat: accusat defendit & alta minatur.
               Partes Exordij & Ordo
Propositum, ratio, mox amplificatio, claudens
                   Narratio
  Præterita enumerat, semen spargitque futuri.
                  Propositio.
     Quid tractare velit, profert & postulat aures.
                  Confirmatio.
     Nomen præponas, causas, effecta sequantur.
     Objecta, & Species, partes, cognata remota.
                   Refutatio.
     Transi, facque statum, solue & conclude potenter.
                   Peroratio.
     Hic breuiter repetas dicta, affectusque moueto
      His ita propositis oratio plena futura est.
                      FINIS.