The Hartlib Papers

Title:"Curriculi Oratorii Prodromus...", Part 16
Dating:Undated
Ref:38/3/85B-91B: 91B BLANK
Notes:Document is divided between 16 files.
[38/3/85B]

                         ORATIO.
        Morem Bachanaliorum[altered] reprehendens.
Video, Auditores in me omnium vestrum oculos<TRANS SWITCH="3"></TRANS> atque<TRANS SWITCH="2"></TRANS> aures<TRANS SWITCH="1"></TRANS> esse conversos: Video, inquam non solum vos Oratorem novum et insolitum cathedram iam conscendentem; verum etiam, quod novo et insolito <is> tempore orationem instituat, demirari. Ac quanquam hoc aditu, qui semper diligenti cuiquam maximè patuit non prohibeor lubens tamen publicè profiteor, me eum non esse, qui unus ex universis surgam, et dicam, me nec per ætatem huius authoritatem loci contingere audere, nec per profectus tenuitatem, cum statuam nihil huc, nisi perfectum ingenio, elaboratum industriâ afferri oportere: neque ille ego sum, ut ostentationis causa vel gloriolæ cupiditate infatuatus huc progrediar, cum ipse norim optimè, quam curtam mihi dicendi suppellectilem mater eloquentiæ concesserit: neque me ipsum ita unquam amavi, ut aut ingenij aliquam commendationem aucuparer aut scientiæ alicuius venarer laudem. Non tam mea mihi voluntas Auditores, quam meæ vitæ rationes ab ineunte ætate susceptæ hoc mihi imposuerunt. Sic novum quidem et insolitum habetis Oratorem, nihil vero novi et insoliti is vobis afferet; nihil Auditores â tempore alienum instituet, sed de psenti tempore apud vos verba sum facturus. Atque illud imprimis mihi lætandum iure esse video, quod in hâc insolitâ mihi ex hoc loco ratione dicendi[altered], materia talis oblata est, q cuivis exposita, in omnium vestrum est oculis et in quâ Oratio nemini deesse potest. Dicendum est enim de sceleratâ dissolutorum quorundam hominum vitâ, cui sacro hoc tempore sacris destinato indulgent<TRANS SWITCH="2"></TRANS> impiè<TRANS SWITCH="1"></TRANS>. Huius autem Orationis exitum[altered] quam principium invenire difficilius, res enim ipsa pro se loquetur. Itaque mihi alias minus facundo, minus in divino hoc eloquentiæ studio exercitato, non tam copia quam modus in dicendo qrendus est. Atque ut indè Oratio mea proficiscatur undè hæc omnis causa ducitur.   Bachanaliorum nomen
[38/3/86A]

hoc anni tempus, quod cum bono DEO salvi iam et incolumes sumus ingressi, et de quo dicere instituimus â Bacho est deductum adeptum, cui sacrum fuit. Ita primum huius festi originem ab Ethnicis promanare luculenter patet, qui[altered from quod] in singularem honoris gloriam fictitij DEI sui Bachi quem vino pesse somniabant, primi illud instituêre. Ac initio quidem in solis Græciæ finibus, in quibus et natus erat ritus ille alebatur, sanctus et inviolabilis servabatur, ubi certâ die eâque peculiariter huic tantummodo festo consecratâ in Parnasso monte convenientes, vino repleti, cum clamore magno, horrisonoque tympanorum crepitu religionis suæ cultum Bacho exhibebant, pravâ quâdam imitatione Iudæorum electi tum populi, quem in monte victimas DEO suo obtulisse famâ et auditione acceperunt. Non vero crapulabantur tantum, sed voluptates vino et epulis sunt additæ, mares foeminis misti, ætatis teneræ minoribus discrimen omne pudoris extinguebant, corruptelæ omnis generis fiebant, ad quamcunque quisque voluptatem naturâ pronioris libidinis erat, paratam eam habebat, qvis scelera, qvis flagitia ex eâ officinâ exibant, venena in diem, intestinæque cædes inibi exoriebantur, multa dolo, pleraque per vim audebantur: Omnia ibi infanda patiunda primum, deinde faciunda[altered] erant: quo quis maius commiserat scelus, eò maior relligionis Zelotes pdicabatur, eò maiorem cultum et honorem DEO Bacho pstitisse arbitrabatur: Et quo plurium animi illicerentur foeminæ statuam foedam tanquam libidinis incitamentum et seminarium per pacos et ficos cum ululatibus horrendis, tympanorumque et cymbalorum strepitu in conspectu omnium circumtulerunt. Huius mali labes latius postmodum est disseminata, nec apud Græcas substitit: manavit non solum per Hetruriam, verum etiam peragravit Romam obscurè serpens omnem Italiam occupavit. Romanæ urbis magnitudo capacior potentiorque talium malorum famam coelavit: privatim inter foeminas pestifera hac lues[altered] coepit irrumpere: Eæ peculiare quoddam exstruebant
[38/3/86B]

sacrarium, in quod foeminei sexus homines certis diebus invitiati[altered] cooptabantur. Foeminarum, inquam, erat id sacrarium nec virorum quenquam eò admittebant; matronæ invicem creare Sacerdotes sunt solitæ. Paulo post Græcorum more et Viros invitabant[altered] nocturnum sacrum ex diurno constituentes, ita ut noctis quoque licentia accederet virique foeminis promiscue ad coniuncti libidinem teterrimam exercerent. Si quæ minus patientes dedecoris, si quæ minus ad facinus alacres reperiebantur, pro victimis immolari sunt soliti: quæ sociari facinoribus nolebant, quæ stupra pati renuebant has machinæ illigatas in abditum specus quasi â Dijs essent raptæ abiecerunt: nec ulla inter cædes queritantium vox poterat audiri propter tubarum clangores, sonora tympanorum murmura, horrendos boatus. Paucis rem omnem comprehendam, nihil facinoris, nihil flagitij ptermittere, nihil nefas ducere, hæc summa inter eos relligio erat. Videte Auditores ipsique vobiscum decernite qualia quantaque hæc fuerint: turpia profectò et abominanda, minus autem demiranda, cum Ethnici DEVM et divinam voluntatem ignorantes ea perpetrarint. Maximè vero non demirandum modo, sed lacrymis sanguineis ubertim deplorandum, quod Christiani â Sancto Spiritu illuminati et regenerati, quibus in verbo divinam voluntatem ex sinu æterni patris prolatam filius æternus et unigenitus Christus patefecit Ethnicorum vestigia sint insecuti ijsdemque in hodiernum usque diem pertinaciter inhæreant, cum tamen haud ipsis sit obscurum, quam graviter Sanctus ille DEUS peccatis irascitur, fulminea lux et sua suique conscientia dictabit, quam grandem poenarum molem, ita dissolutè et impiè vivendo corpori et animo importent, quibus in hâc vitâ temporaliter, in alterâ illa æternâ æternè affligentur. Res mira est et misera, Christianos in scelere imitari Ethnicos, exempla virtutis ipsorum respuere. Vtinam â Lucretiâ castitatem didicissent, q nihil salvum esse mulieri putabat amisso pudicitiæ decore. Vtinam
[38/3/87A]

in temperantiâ Epaminondam sequerentur, qui omnibus in civitate festum celebrantibus et poculis indulgentibus sobrius vivere voluit, et â voluptate se temperavit. Quamvis autem lasciviæ et stupris insimulari homines nostri apertè non possint, ebrietatem tamen ut omnium, ita huius quoque sceleris matrem et radicem amant, in eâ unicè se oblectant, sic profundè eam diligunt, sic strenuè eam sectantur ut Ethnici Bachanalia sua celebrantes longè latèque in eo sint inferiores, ipsi superiores palmam p omnibus reportent. Ethnici Romæ unum tantummodo diem huic festo destinarunt, is antè calendas Aprilis, Christianis vix integrum sufficit octiduum. Illorum plurimi abhorrebant, horum paucos inveneris, qui abstineant: quod si qui sunt, quorum pauci tamen sunt, morem nihilominus eum laudant ut vetustissimum et â maioribus in nos propagatum: Ibi non omnes promiscuè in Sacrarium admittebantur, non cooptabant maiorem, ij tantum initiari Bacho poterant qui minores erant viginti annis: hic sine discrimine id licitum est omnibus, tam senes insaniunt quam iuvenes, quinimò nisi adultiorum exemplo iuniores corrumperentur, rubore suffusi vix talia perpetrarent. Discurrunt per plateas quasi mente capti, cum larvis, pileis, vestibus monstrosis quo[altered] quis magis est deformatus hoc[altered] magis ornatus et â vulgo celebratur, quo quis ineptiorem se gerit, hoc prudentiorem plebecula clamitat, nullam vel vestium vel gestuum ita stultam finges et ineptam formam, q suam hoc tempore non mereatur laudem. Plena sunt omnia personatis hominibus, plena omnia stultitijs hominum, nullus in urbe angulus tam angustus, tam secretus est, qâ nugis sit liber prorsus et immunis. Ludi aguntur, varia gladiatorum, saltatorum commodorum convivia compotationesque passim frequentes agitantur, ubi non de rebus vel honestatem vel aliud vitæ communis commodum promoventibus conferunt, sed de impijs et turpiculis sermones instituunt,
[38/3/87B]

nugas tepidas proferunt, ineptè garriunt et cornicantur, inconcinnis clamoribus suas aliorumque aures onerant ita clamant ac vociferant ut postes et columnas rumpere velle videantur ut insani dies illi meritò appellentur. Sic quos natura creavit homines, ipsi suâ spontè degenerant in pecudes: Et certè si Diogenes Lucernam accensam gestans obambularet in foro clarissimâ luce et homines qreret ullosne an multos inveniret erubesco dicere. O miserandam hominum conditionem!   Videntes esse coecos! Christianos et pios (nemo enim lurconum illorum impius dici volet) tam impij in Christi Domini sui contumeliam vivere. Nullum reperiri pectus arbitror, quod ad huius rei cogitationem gravius non ingemiscat et insanam hominum stulticiam sibi ipsis exitium importantium dolentius non deploret. A vobis ipsis Auditores coniecturam capite, quis enim est inter nos ita ferreus, qui non cum stupore animæ[altered from animi] et animi ad lacrymas id recitat, quod libidinosæ carnis avia renati sectantur[altered], quod filij lucis in tenebris densissimis oberrant. Ethnici sapientiores ex solo naturæ lumine intellexerunt turpe id esse et impium hominibusque minimè convenire, quin in Republica tandem perniciem evenire; undè etiam festivitatem resciscentes omnia Bachanalia Romæ primum per universam deindè Italiam diruerunt. Intellexit hoc Postumus Consul, qui Senatum populumque Romanumque de abolitione Bachanaliorum adhortans hæc proferre verba publicè non est veritus. Nunquam tantum malum (inquit) in Republica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. Quicquid libidine, quicquid fraude, quicquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario ortum est: et sanè si eminentiam hominis p alijs rebus omnibus tam manifestam contemplemur, et tantam eius dignitatem rectè æstimemus, nemo, nisi sensus omnis expers hominem [deletion] indignum esse non sentiet. Animam DEUS indidit[altered] ratione ornatam, q originem coelo ducit divinæque lucis radium habet. Quis vero rationis usus esse debet alius, quam ut vitæ nostræ suæ <nostræ> habenas moderetur, eamque intra terminos suos
[38/3/88A]

coërceat, ut animi impetus et carnis stimulos subijciat non ipsa illis succumbat. Si bestiam spectes, omni ea impetu ad solam fertur voluptatem, et revera vivit ut edat: de homine absit, qui victum cultumque corporis ad meliorem finem referre didicit, ad vitam sustentandam, et valetudinem ac vires quibus officio suo faciundo rectius sufficiat, confirmandas. Ac licet istud discrimen vitâ suâ in dubium vocent Bachatores illi, qui bestiæ sunt humanâ formâ extrinsecus induti: non tamen tam attendere debemus isti quid faciant, quam quid dignitati naturæ humanæ conveniat. Volutent illi sese in sordidâ voluptatum immunditiâ, homo qui esse vult, hominem se ostendat vitâ homine dignâ, vitâ, dico, continenti ac sobriâ ad necessitatem non voluptatem compositâ. Naturæ enim bonitas erectum nobis concessit corpus faciem versus coelum ut possimus attollere: quo alio fine, quam ne brutis, q ad pastum natura voluit abiecta, nos assimilantes terræ simus affixi, sed ad rerum coelestium meditationem animum psenti corporis exemplo erigamus: ut recte Nazianzeni versu monemur; [Greek: thumè blepson anochthonigo epiletho panton]. Prudentes alioquin sunt filij huius seculi, quo nomine ab ipso Christo commendantur. Hâc vero in parte in stultitiam ipsorum est conversa prudentia. Quo enim fine delicatuli illi compotationes instituunt, si nullas inde delicias habent: venantur quidem iucunditatem ac voluptatem, assequi vero eam nequeunt. Non enim bibunt crateram sitis, non crateram hilaritatis sed ebrietatis, dementiæ et molestiæ. Græcorum more bibunt illudque Græcorum strenuè urgent, [Greek: e pithi, e ápithi]: Si nolis bibere, sannis te eludunt salsoque scommate mordent; ipsos si fueris imitatus totosque cyathos evacuaveris strenuumque te gesseris Heraclytum, qui parem in bibendo non habebat; qui alios invitabat ad ientaculum, alios ad prandium, alios ad coenam, quibus omnibus sine interstitio sufficiebat solus,
[38/3/88B]

ibi illi te laudare et ad ipsum coeli verticem attollere incipient, ac si artis esset:
         Strenua si laus est potare, merebitur arcem
            Summam porca bibax, vel genus omne boum:
Integris certatur poculis ijsque pgrandibus, ut Elephantus vix ebiberet[altered] [deletion] haustibus aliquot q illi uno citrà respirationem hauriant, idque non semel[altered] atque iterum, sed dies totos noctesque totas, nec desinunt donec iaceant vino somnoque sepulti. Vbi crapulâ somno excussâ ad ingenium et genium redeunt, denuò opus aggrediuntur ac si conducti ad id vel nati ideò essent, dum quod pridie erat neglectum abundè postridie compensant. Si fortuitò [deletion] vice unâ excessum eiusmodi committerent, ignoscendum hoc ipsis esset ac naturæ humanæ imbecillitati annumerandum: nemo enim mortalium sub sole unquam vixit nec victurus est unquam, qui aliquando in quocunque tandem genere et quocunque modo fiat, non exorbitet, virtutisque fines non transgrediatur. Verum bibones illi non casu quodam inopinato obruuntur, sed pmeditati agunt omnia certoque consilio pparationes cumulatissimas et prolixas instituunt, multis septimanis ante nihil cogitant, curant nihil pterquam sua symposia. Non semel ita labuntur admonitique assurgunt, sed ex professo (ut Grammaticorum cum veniâ loqui sic mihi liceat) sunt bibones, qui summam felicitatem in poculis ponunt, et vel mori turpiter malunt, quam sine hâc turpitudine inglorij vivere, inutilia sunt terræ pondera, sunt numeri tantum et fruges consumere nati, qui in cute curandâ plus æquo occupati, quibus in medias potare noctes inquam medias vicissim dormire dies pulcrum est. Peiores sunt ipsis bestijs qui nihil ultra quod opus est desiderant. Omnia certè animantia q rationis sunt expertia non bibunt ultra quam satis est, etiamsi ea mille homines flagellis durissimis coërceant, nunquam elabuntur[altered] ne excessus eis sit detrimento: isti et duplum, et triplum, et quadruplum plus quam naturæ sufficit et expedit potum accipiunt sua sponte.
[38/3/89A]

si minis et verberibus adigerentur, quintuplum et sextuplum non recusarent. Ranarum vitam cum Rustico illo apud Theodoricum beatam pdicant, quod his quando et quantum volunt, bibere liceat: cum illis apud Athenæum optant in Balænum [commutari? blot on MS] ut medium mare quoque in vinum generosum[altered] convertatur. Verum utcunque vel maximas inde delicias caperent, vanâ tamen spe deluduntur cum cane illo Æsopico, qui dum umbram carnis captat, carnem veram quam acceperat amittit. Ita isti dum ebrietatem et quasvis voluptates inhonestas captant sectantur, veris animi delitijs, virtute et honestate defraudantur; ita gulæ voluptatibus unicè inhærent, has despiciunt respiciunt, has desiderant, his sese oblectant, in his toti adeò sunt submersi, ut si possibile sit Gruis collum optarent, quo gustandi sensu et suavitate diu perfruerentur. Bachum Poëtæ Liberum vocarunt, quod animum is liberum reddant mentemque curis et sollicitudinibus ægram sanet: Magna hæc profectò utilitas ebrietatis, q et et nolentem ad amplectendam eam possit invitare: nonnè igitur Auditores [Greek: emeróphioi] isti sat vobis videntur prudentes? fateor quod res est: non tam in extricabili curarum labyrintho sunt impliciti, quin si paulò longius biberint, earum omnium obliviscantur, frontem contractam explicent, spes ratas esse iubeant. Nihil de futuro sunt solliciti, ærumnas omnes, curas omnes abijcientes, sunt felicissimi, Croesos et Lucullos p se contemnunt, res ipsis domi est angustissima. Verum enim vero ubi vino somnoque sunt soluti, ibi demum, aurea hæc tantum fuisse somnia animadvertunt. Curæ, sollicitudines, ærumnæ reduplicantur, Melancholici sedent ac tristes quasi calendaria cussuri. Iam venit Vxor ad macellum pecuniam postulans, iam liberi ad emendum panem nummos efflagitantes, iam creditores in ius vocantes et debita sua extorquentes. Sic Bachus non liberos reddit, sed libras quotidiè aliquot curis addit: sic nullam indè utilitatem lucrantur sed multum inutilitatis. Consumunt facultates suas, undè luxuriosum ventrem vitæ Charybdim
[38/3/89B]

Philosophus ille appellabat, quod omnia devoraret nec satiaretur unquam. Charybdis tantum ea sorbet q mari vehuntur et revomit tandem quod absorbuit: At lurconum ventribus nec aër, nec terra, nec flumina, nec mare sufficiunt, quin et domos et agros totos absorbent nec revomunt, facultates, inquam, suas consumunt et vim insuper sibi ipsis inferunt. Vbi enim immodicâ cibi potusque copiâ corpus repletur, ibi ratio non secus atque in humido mari fluctuat, nec movere sese commodè potest, sed veluti hyeme et intensissimo frigore congelata, adeò torpet, ut nulla utilitas corpori ab ea possit afferri, subvertuntur sensus, turbatur cerebrum, cogitationes impediuntur, inconstans, incertum et lubricum[altered] fit iudicium, voluntas insanit, memoria exoneratur, generatur oblivio, error infunditur. producitur ignavia, corrumpuntur mores, honestas naufragium patitur, prosternitur totum corpus, valetudine afflictâ perditaque ut plurimum utuntur, inflammationes, inflationes, catharros, podagras ut plurimum sibi conciliant, ante tempus competentes ætatis, vel calvitio, vel calvitie insigniuntur. Quæ non nisi inopiâ caloris naturalis ingurgitationibus immodicis impediti eveniunt, vitiosi procreantur vapores, qui humiditatem adaugent, spiritus animales obstruunt, concoctionem impediunt, calorem resolvunt, sanguinis humores crudos generant, et quis eiusmodi sexcenta alia enarrare posset. Caput rutilum, frons corrugata, oculi lippi perpetuoque stillantes, nasus morphaicus, lingua vacillans, vox dura et aspera, sermo confusus et interruptus: spiritus hircum olens, crassa labra, tremulæ manus, tumida crura, pedes ulcerosi conspiciuntur, corpus grande, [æqualiculum? blot on MS], pingue sesquipedeque propenso extantum circumgestant, quanquam non circumgestant sed potius [cogro?] trahunt. Membra omnia sordium cloòcæ ad officium obeundum inepta fiunt et inutilia. Hoc si non est stultitia, nihil est, pecunijs et fortunis suis infortunias et quascunque tot molestias intolerabiles emere: Nocet empta dolore voluptas: imo ne dignos stultorum nomine censeo. Stulti accepto damno sapiunt, illos malum illatum impellit, ut in argendo eo quod noce-
[38/3/90A]

re sibi norunt, multò deindè fiant alacriores, quo tremulentiæ incommodis intricantur, eò magis ipsi sese huic intricent. Non vero corporis tantum et animi vires impediunt, sed animam quoque peccatis obruunt, atque ita non modo in seipsos sunt iniurij, dum crapulâ et ebrietate corpora sua gravant, non modo in proximum quem exemplo suo offendunt, verum peccati molem multò faciunt graviorem, ipsum DEVM dum ad iram provocant, cuius donis ad vitæ sustentationem concessis ad luxum abutuntur. Audiant Prophetam fulminis instar concionantem Esa: 5. Væ, qui consurgitis manè ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperum, ut vino æstuetis, cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in convivijs vestris et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis. Væ, qui potentes ad bibendum et fortes ad ebrietatem miscendam. Expergiscimini ebrij et flete et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine, Ioel: 1. Nam regnum DEI non possidebitis 1 Cor: 6. Horrenda vox omnipotentis per os Prophetæ tonantis ad quam sanæ mentis homo extremiscens totus obstupescit. Sic extremè ebrietatis vitium abominatur DEVS ut poenis infernalibus illud sit mulctaturus. Hoc quam miserabile, hoc quam lamentabile sit futurum, meum non est oratione prosequi. Scriptura id loquitur, tota clarissimè passim et testimonijs et Exemplis referta. Horribilia sunt supplicia quibus â Magistratu afficiuntur malefici, cum tamen et mortis et dolorum horror ad momentum evanescat: ibi vero non tantum non momentaneæ, sed ne temporales quidem erunt poenæ. Non emandabuntur in fictum Pontificiorum Purgatorium, undè liberationem ipsi somniant, sed in tenebricosum mali Dæmonis ergastulum compingentur, undè evolare nullâ arte vi nullâ poterunt: ibi ad intolerandam Gehennæ flammam cerevisiæ vinique humores eliciet Sathanas; ibi crudelissimis tormentis lacerabuntur indesi-
[38/3/90B]

nenter, ibi nullus erit tormentorum modus, nullus cruciatuum finis, æternæ Diaboli carnificinæ anima eorum ipsorum cum corpore erit subiecta. Norunt hæc isti belluones optimè, nec tamen vita scelestam emendant, quin adeò sunt in [Greek: asotia] suâ submersi, ut neque hoc tempore ab eâ sibi temperent, quo temperantiæ studere et continentiæ maximè decebat. Nam Bachanalia Ethnicorum conversa sunt in Passionalia Christianorum, ut quo tempore Ethnici larvis induti tanquam insanæ beluæ discurrerunt, ludos et commessationes exercuerunt[altered from instituerunt], eodem Christiani memoriam et meditationem memoriæ Passionis Christi repetunt. Illud tempus iam illuxit, quo profundum misericordiæ abyssum aperuit DEUS<TRANS SWITCH="2"></TRANS> clemens<TRANS SWITCH="1"></TRANS> noster, æternisque nos beneficijs beavit, ut unigenitum et æternum filium ex virgine natum mitteret, qui nos ad mortem æternam condemnatos morte suâ redimeret, amissaque beatitudinis et vitæ æternæ bona restauraret. Sobrij itaque esse debemus et ieiuni in cinere et sacco cum Ninivitis poenitentiam agentes deposito ornatu et omissâ ingluvie omni in verâ animi humilitate corporisque castigatione [deletion] <left margin: parantes> nos ad meditationem et gratiarum actionem pro[altered] tantis immensis in genus humanum collatis beneficijs. Quæ vero potest esse contritio? quæ poenitentia in peccatorum labe perseverantium? purasnè piasque cogitationes ab impurâ et impiâ animâ proficisci credibile est? Quæ voraginum istorum potest esse devotio, qui abdomini inservientes veri DEI obliviscuntur? ventrem suum DEVM colunt? hoccine cor immodicius cibi potusque ingurgitationibus obrutum ad preces seriò et ex animo fundendas potest esse compositum? Est grande temulentiæ peccatum et permagnum, augetur multoque fit maius et grandius hoc, quia hoc tempore committetur, poena excedet hæc omnia q maxima futura est et grandissima. Parcius debebant uti cibo ut carnis libidines comprimerentur et ad orandum promptior ad ardentiorque fieret animus, at Cyclopica illa ingenia non solum lautius convivantur, sed totos sese luxuriæ addicunt, Epicuri de grege imitantes porcos. Maternæ arridet linguæ nomen quo festum hoc vocitamus Die fastnacht, quod ieiunandum tum sit et siccâ sobriâque vita, corpus castigandum, Bacchatores nomen id fastnacht convertunt in fressnacht quod omine et ipsâ re
[38/3/91A]

artificiosissimè defendunt, strenuè noctu commessantes, et vasa liquore madentia exsiccantes. Sed prorsus delabor, iam tædium affert et nauseam movet prolixior huius rei commemoratio, q per se ita est turpis, ut nullo verborum penicillo perfectius exprimi possit et depingi, ita manifesta est eius deformitas et conspicua, ut nullo excusationis velamini possit involvi, ut neutiquam dubitem, quin foetum et spurcum temulentiæ vultum primo intuitu conspiciatis, totique indè aversi abhorreatis. Licet Bacchis illis, quorum gula non oculi vident, videatur amabilissimus eumque nobis depingant amabilem. Nihil vos inveterata sed minimè probanda consuetudo moretur, quam ab Ethnicis natam et educatam vulgus hominum hodiè adhuc fovet et nutrit; quin eorum potius vestigia plenis passibus insequimini, qui dissolutæ eiusmodi vitæ turpitudinem abominantur, pietati et virtuti student, ne ætatem hanc invenilem et florentem abiectissimis vitiorum lenocinijs mancipemus, sed honestissimo vitæ cursu ad laudem et gloriam aspiremus. Voluptates Auditores contemplemini non venientes, sed abeuntes, non à fronte, sed â tergo: Venientes enim fucata specie blandiuntur, abeuntes autem perpetuum dolorem relinquunt. Et melleum voluptatis laqueum, quod perblandè amplectens hominem iugulat, mulsum est lethalibus venenis temperatum, impia sub dulci melle venena latent. Capitalis pestis omnis mali ex hoc fonte prodit, quicquid est in hominum vitâ scelerum, quicquid calamitatum. Maximè indigna est homine voluptas: maius dicam si ab Oratore verba mutata mutuare licet: Omnino non dignus est nomine hominis, cum homo non sit, sed brutorum animalium more ea q sensibus grata et accepta suis cupiditatibus percipit, unice sectatur. Nos non ita Auditores, non ita quos decorum et Philosophia inhonestas corporis voluptates despicere docet et negligere. Pulcerrimas honestissimasque animi delicias seduli qramus, eruditionis coronam, q iuvenibus affert sobrietatem, senibus solatium, pauperibus divitias divitibusque ornamentum, Hæc nostram ætatem suoptè spontè lubricam coërcebit ab intemperantia, hæc olim senectutis incommoda honesto solatio mitigabit: Hæc sortis pauperrimæ aculeis divexatis erit pro viatico; hæc locupletibus aliquando factis fortunas ornabit. Dixi.