The Hartlib Papers

Title:"Curriculi Oratorii Prodromus...", Part 9
Dating:Undated
Ref:38/3/49A-54B
Notes:Document is divided between 16 files.
[38/3/49A]

             PRAXIS GENERIS DEMONSTRATIVI
                  EXERCITATIO PRIMA.
Laudans et inter se conferens disciplinas Instrumentales
           Grammaticam, Logicam, Rhetoricam et
                      Poëticam.
                  DISPOSITIO PRIMA.
             Recitans laudes Grammaticæ.
Exordium. Laudabili exemplo fit, ut artes et virtutes iuventuti de meliori notâ commendentur. Ratio. Sic enim splendor earum et dignitas magis elucescit, ut, quantum ijs insit boni, evidentius perspiciat. Quemadmodum enim aurum terræ visceribus obvolutum nullum pulcritudinis suæ splendorem oculis nostris immittit: ita artes etiam et virtutes, quamdiu incuriæ et negligentiæ situ obducuntur, cum, quo valent, splendorem minus exerunt: simul atque autem hic detergitur, maximum in ijs decus se conspiciendum pbeat. [Greek: Antithesis.] Verum enim vero sunt, nescio qui delicatuli, quibus nihil tam sordet, quam aut de artibus sermo, aut de virtutibus oratio. Ratio adversativæ. Cum enim summæ barbariei[altered] sint assueti, ijs saltem ducuntur et oblectantur, quibus appetitus satiatur, cætera malignis pedibus proculcantes. Amplificatio â comparatione. Et non secus ac sues sordibus potius et volutabris, quam cibo mundiori aut aquâ limpidâ delectantur: ita et hi dum omnia voluptate metiuntur, quidvis potius quam honestas artes et virtutes suspiciunt: Conclusio. Ne itaque et illi, quibus de meliore luto finxit pcordia Titan, ad tales sordes adijciantur, omni studio summoque conatu excitandi sunt, commonstrandumque ipsis est, quanta laus insit tum virtutibus, tum etiam honestis artibus. Maturè enim huic malo occurrendum est, ne et ea q meliora sunt corrumpantur ingenia.
Propositio. Dicam itaque hâc semihorulâ non de abstrusis naturæ mysterijs, non
[38/3/49B]

de abstractis illis Metaphysicorum entitatibus; non de Mathematicorum quantitatibus ac circulis; sed de laude Grammatices matris illius ac Reginæ omnium artium maxima hæc erit mea oratio. Vos auditores quanto maiora ab ea accepistis beneficia, quanto studiosius adiuti estis, tantò attentius ac diligentius me audiendum consebitis.
Confirmatio. Ac principio quidem, ne quis Grammaticam, cum â multis citra meritum despicatui habeatur, contemnat ac negligat, laborandum mihi intelligo sedulo; tanta enim et tam multa laudabilia in ea sese offerunt, ut difficile sit in maxima rerum copia ea seligere, q sunt selectissima. Nihil enim hic non magnum, non decorum, non dignum, non utile, non minimo comparabile impendio sese offert.
Argumentum 1 ab Antiquitate. Vtque ab Antiquitate initium faciam, si quæ res est, illa cui laudem conciliet, Grammaticæ eandem conciliet; ac tantam quidem, tamque amplam, ut iure illa meritò omnium artium mater, omnium fons et origo salutetur. Quod enim unquam seculum post hominum memoriam præceptis Grammaticis carere potuit? Quonam â mundi initio usque tempore aut vera explicari, aut falsa confutari potuerunt, non perceptâ Etymologiâ et constructione Grammatica Syntactica? Probentur hæc omnia fusius et pmissâ conclusione fiat transitio ad 2dm argumentum.
2 A causa Efficiente. Quodcunque â DEO est; fonte illo omnis boni, et in quo pstantissimi, quique viri omnium temporum ac ordinum excellere pulcrum duxerunt, illud maximè laudabile est. Atqui Grammatica est â DEO, inque eâ summa quæque ingenia vires suas experta sunt. Etiam maximis laudibus erit decoranda. Maior paucis, cum per se pateat, minor pluribus probanda est.
3 A Formâ. Quodcunque ingeniosissimis pceptionibus proponitur, illud maximam laudem meretur: Grammatica, E: Probetur maior et minor: ac minoris imprimis diligens habenda est ratio, ostendendumque quantâ partium Orationis paucitate, quantâ pauculorum accidentium in ijs facilitate, tanta illa et tam latè per omnium populorum ora et linguas diffusa formandi sermonis amplitudo comprehensa sit.
[38/3/50A]

4 Ab Adiuncto. Cuiuscunque disciplinæ cultores in maximo semper fuerunt pretio et existimatione, illa maximè laudabilis est: At vero Grammatices cultores tales semper fuerunt. E: Probetur Maior et Minor. Hinc fiat Transitio ad Argumenta ab Vtili petita, quorum
1 tale esse potest. Quodcunque facit ad cognescendas omnes doctrinas, artes, scientias et disciplinas illud maximè est laudabile. Grammatica. E: Probetur Minor per Inductionem.
2 Quodcunque excolit et percolit ingenia, illud maximè laudabile est: Grammatica. E: Maiori et Minori subijciatur probatio.
3 Quodcunque facit ad evitandas varias hæreticorum opinionum Syrtes, illud est laudabile. Grammatica E: Maior cum sit manifesta paucis; Minor, cum [Greek: erinomenon] contineat pluribus probetur.
4 Quodcunque facit ad omnis Generis authores rectè intelligendos, illud et utile et laudabile est. Grammatica hoc facit. E: Subijciatur probatio.
5 Quodcunque Rhetoricæ et Poësi viam sternit, illud est laudabile: Grammatica hoc facit: E. Probetur maior et minor. Hinc subsequatur tandem Generalis conclusio omnium argumentorum ab utili petitorum, cum subiecto hoc versiculo. Rectè itaque et prudenter olim dictum.
     Frustra Doctores sine me coluêre sorores.
3 A facili peti possunt hæc argumenta 1 Quodcunque methodice certis pceptis comprehensum est, illud est facilè et proindè etiam laudabile. Sed Grammatica methodicè certis pceptis comprehensa est. E: est facilis et laudabilis. Maior probetur â Methodi et pceptorum utilitate. Minor probetur et Amplificetur per Inductionem. 2. Quodcunque plurimi olim professi sunt, longèque plures hodiè profitentur, illud facile est: Grammaticam et multi olim professi, et hodiè non pauciores excolunt. E: Probetur Maior rationibus et similitudinibus. Dicatur hic quonam tempore Grammatica sit addiscenda in adolescentiâ videlicet, cum adultior ætas gravioribus et difficilioribus studijs destinata sit. Addatur etiam nonnihil de modo et Methodo discendi Grammaticam, quod videlicet illa consistere debeat in pceptionum brevitate et
[38/3/50B]

perspicuitate, et in praxeos et usus diligenti commonstratione.
Subijciatur generalis conclusio, repetens pmissa argumenta et exhortans auditorem, ut, cum omnis in altioribus disciplinis et scientijs, nisi pmissa fuerit perfecta pceptionum Grammaticarum perceptio, conatus sit frustaneus, omnes et singuli lubentes, qui studijs suis consultum cupiunt; Grammaticam nocturno diurnoque labore addiscere et perdiscere allaborent.
                    DISPOSITIO II
                    Laudans Logicam:
Exordium â sententiâ. Quot capita tot sententiæ in trito est Proverbio, quod sicuti verum in honestarum et liberalium artium laude et delectu verum est.
Ratio. Non omnes ijsdem capiuntur et oblectantur studijs. Ac meo quidem iudicio non adeò malè et inconvenienter. Nulla enim ex artium omnium et disciplinarum censu est, q non summam mereatur laudem, inque recessu suo habeat, quo animum discentis recreare possit. Amplificetur hæc ratio ex eo, quod cum aliæ artes et disciplinæ certam tantum Entis partem sibi tractandam sumant per Inductionem, et tandem institutâ prius Grammatices et Logices collatiunculâ, subijciatur nullam artem tantam mereri laudem quam mereatur Logica. Amplificetur hæc ratio ex eo, quod cum aliæ artes et disciplinæ certam[altered] tantum Entis partem sibi tractandam sumant, sola Logica circa omne Ens versetur, inque eo quid verum, quid falsum sit, sumpta quasi censoriâ virgula, inquirat. Addatur Conclusio. Constitutum proindè esse, per semihorulam dicere de laude Logices. Sequatur Propositio. Dicendum autem fore quam æstimabilis et magna, quam utilis et iucunda; quam denique facilis ars sit Logica, quamque exiguâ sumptuum profusione comparari possit.
Confirmatio. Argumenta ab honesto, et 1 quidem â causa Efficiente. Quodcunque DEVM autorem habet, illud æstimabile quoque est et magnum. Logica: E: Maior flosculis Rhetorum conspergenda est.
[38/3/51A]

Minor aliquanto pluribus probanda. Ac principio quidem ex eo, quia omne bonum et perfectum donum est â DEO. At Logica est tale donum. E: (2) Quia Logica est ex residuis de imagine DEI scintillulis: At illæ sunt bonæ: sunt enim ipsa humana ratio. E: et Logica erit bona et per consequens â DEO (3) Quia S.S. honestam passim Logices mentionem facit (4). Quia ipse etiam Filius DEI in argumentationibus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> in disputationibus cum Pharisæis utitur<TRANS SWITCH="1"></TRANS> Logicis verbi gratiâ Matth: 6 (5) Quia Spiritus Sanctus cum dono linguæ etiam vim Logicè[altered] arguendi Apostolis communicavit.
2 argumentum â naturâ. Ad quodcunque per naturam homo fertur, illud maximè est laudabile, ad conclusiones Logicas, definitiones et divisiones homo per naturam fertur. E: Probetur Maior et Minor.
3 argumentum â formâ. Quodcunque artificiossimâ Methodo proponitur, illud maximam meretur laudem. Logica tali methodo proponitur. E: Probetur Maior et Minor.
4 argumentum. Quodcunque â summis Philosophis doctissimisque Viris alijs in summis semper habitum est delitijs, cuique ultimam quasi manum magnum illud Philosophorum lumen ac columen Aristoteles imposuit, illud laudis non potest esse indignum. Logica est talis. E: Probetur Maior et Minor. Et hæc argumenta petantur ab Honesto.
Ab utili hæc sequentia peti possunt. 1. Quodcunque est norma et regula omnis veritatis, id et maximè utile est et omnibus de meliori notâ commendandum. Logica est talis. E: Probetur Minor et Maior. Maior quidem â maiestatica veritatis pstantiâ. Minor ex definitione Logices, partim per Inductionem, quâ ostendatur, in nullâ disciplinâ, scientiâ et facultate ad perfectam veri cognitionem nos pervenire posse, nisi lucem pferat Logica. Quod Amplificetur ab usu, quam habet in disputationibus de varijs materijs habitis.
2 Quodcunque omnes disciplinas et scientias certâ methodo convenientique ordine disponit illud maximam meretur commendationem. Logica hoc facit: E: Probetur Maior et Minor.
3 Quodcunque mirificè acuit ingenia, eaque ad percipiendas disciplinas et honestas artes aptiora[altered] efficit, illud maximè commendandum iuventuti: Logica hoc facit. E: Probetur Maior et Minor.
[38/3/51B]

4 Quodcunque omnes facultates regit et intra veritatis terminos continet, illud in maximo habendum est pretio. Logica hoc facit. E: Maior paucis, Minor pluribus probanda est.
5 Sine quo nec Orator, nec Rhetor, nec Poëta esse potest, illud omnibus est commendandum. Sine Logicâ nullus horum esse potest. E: Maior illustretur. Minor probetur per Inductionem. Hæcque fuerunt argumenta ab utili, sequuntur argumenta â facili. Licet autem hæc pars aliquanto videtur esse difficilior, quippè cum innumeri ferè viri Docti ei immortui<TRANS SWITCH="2"></TRANS> sint quidem<TRANS SWITCH="1"></TRANS> fuerint, nihil autem quod quidem laudabile esset pstiterint: Possunt tamen certa compendia adhiberi, q eius acquisitionem reddunt faciliorem. Omittendæ itaque sunt odiosæ illæ et frivolæ qstiones, nihil ad rem facientes. Verbi Gratiâ disciplina hæc rectius Dialectica an vero Logica dicatur; an eius genus sit ars, an vero habitus; an habitus intellectualis, an vero instrumentalis. Sintne quinque pdicabilia et decem pdicamenta, an vero horum omnium vel plura vel pauciora sint? rectène dividatur Logica in partem communem et propriam; an vero rectius vel in Inventionem et Iudicium, vel in Syllogismum Apodicticum, Probabilem et Sophisticum, vel in utentem et docentem, vel in simplicium apprehensionem, compositionem et divisionem ac [Greek: dianóian]. Omittendæ item illæ ridiculæ demonstrationes, per schemata Mathematica, q interdum vix ipsi Doctores et decrepiti senes intelligunt, et sequestranda sunt omnia Heterogenea, q ex disciplinis realibus, verbi gratiâ ex Metaphysicâ, Physicâ, Mathematicâ et facultatibus desumuntur: et contra sola præcepta Logices Homogenea iuventuti sunt proponenda, diligentique praxeos et usque commonstratione inculcanda. Sic enim fiat ut brevissimo temporis spatio exacta Logices cognitio et perceptio habeatur, in quâ acquirendâ multi scholastici suam vitam contriverunt. Compendia pterea selectissima q haberi possunt; possunt autem haberi plurima, eligenda crebrâque lectione tam firmiter memoriæ infigenda sunt, ut nunquam possint effluere.
Subijciatur Conclusio, repetens potissima argumenta et exhortans iuventutem ad diligentissimam pceptionum Logicarum perceptionem.
[38/3/52A]

                      DISPOSITIO III.
              Laudans Rhetoricam vel Oratoriam.
Exordium. Dum Laudes Rhetoricæ meditor, horrore nescio quo omnia mihi membra concutiuntur. Ratio 1. Quoniam enim id laudandum mihi sumo, quod alijs omnibus laudandi leges et modos pscribit, vereor ne, dum suas ipsius laudes per me minus concinnè effero, id quod architectis obijci solet, [exaudiam? altered] [quod?] videlicet alijs sua impendens argumenta ornamenta sibi sordes reservet. Tritum namque illud architectorum domus ruinosæ. Ratio 2. Cum pterea recordor quam coloratis laudum lenocinijs, illi qui antè me dixerunt, Grammaticam et Logicam extulerint, non possum non metuere ne fortè Oratoriæ dignitas infra illas esse incipiat, aut in pari cum ijs honore et pretio habeatur. Fieri enim de facili potest, ut aures aliarum rerum, longè etiam inferiorum laudibus oppletæ, rei dignissimæ, accedente imprimis dicentis ruditate ac balbutie, dignitatem planè aspernentur. Hæc duo, inquam, ita me movent, ita perturbant, ut quid agam aut quo me vertam planè nesciam. Verum enim verò, quicquid de me fiat, aut qualiscunque mea futura sit Oratio, Oratoriæ tamen vel Rhetoricæ maiestas tuta manebit. Tanta enim illa est, tam ampla et excelsa, ut nullis linguæ inquinamentis, nullis balbutiei sordibus in eorum psertim consessu, qui rectè de eâ sentiunt, obfuscari aut denigrari possit: Noverunt enim illi, quantum distent æra lupinis et rerum dignitates, non verborum lenocinijs, sed intus latitante maiestate ac splendore æstimant. Conclusio Exordij. Quare opponens hæc duo fulcimenta, duobus illis terriculamentis audacter ad dicendum de Rhetoricâ in medium prodeo. Dicam autem
Propositio. Dicam autem non solum laudabilem esse Rhetoricam, sed et eandem Grammaticæ et Logicæ pferendam.
Confirmatio: Argumentum 1 ab Honesto. Ac principio quidem, qargumenta pro Grammatices et Logices Laude ab autore DEO etc: petuntur, ea omnia longè maiori iure ad Rhetoricam transferuntur. Probetur hoc per singula membra et illustretur ex eo, quod 1 superstitio gentilis Mercurium DEVM finxerit, quod Orator DEORUM extiterit 2 Quod ipse Filius DEI [Greek: lógos] et Doctor eruditæ linguæ appellari non erubescat. Argumento hoc per singula membra explicato, q occurrunt in pce-
[38/3/52B]

dentibus dispositionibus subijciatur Conclusio. Laudet itaque Grammaticam qui volet; pdicet Logicam cui volupe erit: mihi sola placet Rhetorica; eius laudi, si quid in me est ingenij, id totum dicandum consecrandumque censeo.
Argumentum 2. Omnes homines â naturâ ad triviales illas artes, q virgis et baculis docentur, propendêre, dictum enim ac verum quidem est, quod et illæ quidem addiscendæ sint: sed in scholis inferioribus, in quibus Orbilius sceptra tenet. Rhetorica vero vel Oratoria in Academijs primas tenet, ad eamque addiscendam, non sicut ad Grammaticam et Logicam plebei tamen pusiones adhibentur, sed Regij, sed Imperatorij ac Cæsarij: Nemo enim tam omnem humanitatis sensum exuit, et tam ab hominis naturâ aversus est, ut non maximo doctæ orationis amore capiatur, eamque ut componere possit noctesque diesque elaboret. Probetur per omnes vitæ ordines, et tandem addatur Conclusio per [Greek: súgkrisin altered] illata. Licet itaque laudem mereatur Grammatica, meratur Logica: sola tamen Rhetorica eam sibi propriam vendicat, de eâque alijs disciplinis, quantum placet, concedit. Videatur Oratio prima Torneri de Eloquentia.
Argumentum 3. Phaleratis præterea verborum ampullis prædicabatur, quanto studio, quantisque laboribus â doctissimo quoque excolantur. Ast Rhetoricam si aspexerimus apparebit, quod Reges, Duces, Imperatores, Heroës sua in Oratoriæ vestibulo trophæa suspenderint. Quod nulla unquam ætas, nulla dignitas, nulla maiestas ab eius studio abhorruerit. Addantur Exempla cum sacra, tum profana. Verbi Gratiâ Aaronis, ipsius DEI filij: Apollinis, Demosthenis, Ciceronis, Iulij Cæsaris etc: Vid: Cicero de claris Oratoribus et lib: 1 Officiorum. Concludatur iterum per [Greek: súgkrisin altered].
Argumentum 4. In Artificiosâ pterea Methodo pdicandâ, nimia erat eorum qui ante me dicebant, Oratio: sed videbimus iam Rhetoricam: quam brevi, in eâ pceptionum serie, quanta oratoriæ facultatis mysteria panduntur; quot et quanta Squadæ fercula, quam opima, quam opiparæ medullæ, aquæ apponuntur? Ostendatur hoc per brevem et artificiosam totius artificij oratorij exhibitionem.
Argumentum 5. Magnas utilitates, magnâ omnium virium contentione, tum Grammatices, tum Logices recenseri audivimus: at vero Rhetoricæ utilitates longè sunt maiores. 1 In compendium collatæ tum Grammaticæ, tum Logicæ utilitates breviter repetantur, et dicatur eas tamen longè maiori iure ascribi Rhetoricæ, quippe cum Logica
[38/3/53A]

saltem sit norma veritatis; ipsa vera q sunt doctâ oratione persuadeat; cum Logica ieiunè saltem et arctè disciplinas connectat, sicque nudas [quæstiones? abbreviation] proponat; ipsa eas veste quâdam induat et flore quodam pulcritudinis exornet; cum Logica facultates regat imperio nimis tyrannico, tum omnia Syllogismi compedibus aliarumque argumentationum vinculis constringit; ipsa utatur imperio longè et pleniori, et liberiori; cum Logica non possit esse laudabilis aut magna, Rhetoris voce destituta; ipsa contra non solum suas, sed et aliarum artium laudes, si tenues sunt magnas, si magnæ sunt, maximas efficiat. Deindè longè maiores recenseantur, quam tactæ sunt Rhetoricæ utilitates. Regit illa forum, regit chorum, regit thorum: pest paci, pest bello, præest omnibus: tristibus prodest, lætis non obest: ætates omnes ornat, ordinem nullum, nullum sexum dedecet etc: Vid: oratio Torneri.
6 Argumentum â facili. Dicatur hic verum esse quod de Logicâ propriæ conscientiæ testimonio convictus eiusdem commendatur, ultrò concesserit. Tam enim barbaros exaudiri terminos tam horridas et incomptas voculas, tam denique crassas utilitates, ut in eas qui incidat, non sine causa cum Poëtâ exclamet: Obstupui, steteruntque comæ et vox faucibus hæsit. Allegentur hic termini nonnulli scholastici, verbi gratiâ æquiparantiæ, disquiparantiæ, superpositionis[altered from superpositiones], suppositionis[altered from suppositiones], simultatis, prioritatis, antepdicamentorum, postprædicamentorum etc: et exagitentur dicendo, nonnullos eorum ita esse comparatos, ut hodiè numquid et olim significarint ipsis Logicis non liquidò constet. Hinc dicatur consilium de compendio quodam Logico esse quidem optimum, sed id sperari, expectari non posse, cum nonnullorum protervia non minuatur, sed augeatur horum monstrorum numerus, inque hispidâ hac et congravosâ barbariei materie laus qratur ac gloria, quibus omnibus expeditis descensus fiat ad commendandam facilitatem artis Rhetoricæ: ubi primò dicatur quod brevissimis pceptis ea tradatur, nec tot et tantis commentarijs, quot et quantis Logica, nutricetur[altered from enutrietur]. 2 Quod illa præcepta genuinâ suâ latinitate omnibus se commendent. 3 Quod Charites, q in doctâ Oratione sentiunt, de facili efficiant, ut, si quid difficultatis obijciatur, id sine negotio vincatur ac superetur. 4 Per concessionem, quod insit quidem huic arti difficultas qdam, sed quam nulla, nisi obtrusa et infelicia ingenia experiantur: commendare autem hæc potius Rhetoricam quam diffamare,
[38/3/53B]

quippe cum non unicuique sed tardiori saltem obijciatur. Subnectatur Conclusio per [Greek: súgkrisin altered]. [left margin: Conclusio] Cum itaque Rhetorica nec dignitate, nec utilitate, nec facilitate aut Logicæ, aut Grammaticæ cædat, sed in plurimis ipsis palmam pripiat, quis tam oculis captus est, ut non videat, eam omnium harum artium esse Reginam dignamque cui ab omnibus primæ offerantur.
                    DISPOSITIO QVARTA
                     De laude Poëseos.
Exordium. Quid me spectatis Auditores? Quid miramini, quod qui addicendum in hunc locum conscendi, tacendi finem non faciam? Verum nolite mirari: quod olim Æsopo evenisse fertur, idem et mihi evenit. Ratio. Is enim cum venundandus socium haberet, qui, quid sciret interrogatus, respondebat: omnia; Et ipse quid sciret dicere iussus, respondit; Nihil, innuens socium, cum dixerit omnia, nihil sibi reliquisse. Taxavit scilicet hominis arrogantiam acutum ingenium, ostenditque laudes re laudatâ sæpe maiores esse et existere. Quod mecum dum recogito optimè id in me et hos qui ante me dixerunt amicos meos quadrare intelligo. Tam enim illi prolixè, tam operosè laudes inferiorum artium, Grammatices, Logices et Rhetorices enarrarunt, ut nihil planè mihi reliquisse videantur. Adversativa. Ast modo ego essem hic Æsopus, quoque ile pollebat, ingenij acumen socijs meis opponere possem, efficerem profectò, ut aut arroganter de illis dixisse<TRANS SWITCH="2"></TRANS> nonnihil<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, aut quod dixerunt non seriò dixisse videatur. Quotusquisque enim est qui non intelligat Poësin omnium harum disciplinarum esse nobilissimam, pstantissimam, divinissimam. Prima namque fundamenta literatæ vitæ ponit Grammatica eaque rudia et incompta: Logica mentem, ne in colligendo vero hallucinetur informat, Rhetorica sordes Grammaticas assumit et urget: ast Poësis summum addit complementum. Conclusio Exordij. [Quo?] itaque eius excellentia ab omnibus perspiciatur, agite. A.O. illius per semihorulam laudes mecum recognoscite.
Propositio. Dicam autem quod Poësis maximis laudibus digna sit, quodque pcedentes tres artes longo post se intervallo relinquat. Capt: Benevol: Quod dum facio quin attentas mihi et benevolas aures præbituri sitis, nullus dubito.
[38/3/54A]

[right margin: Argumenta ab honesto.] Confirmatio. 1 Ac principio quidem DEI immortalis munere homini concessam esse Poësin, non minus quam aut Grammaticam, aut Logicam, aut Rhetoricam quis dubitavit? Probat enim tota antiquitas, scriptura confirmat, sana ratio stabilit, nemo nisi <cui> pro corde cucurbitam natura supposuerit, negare audet. 2 Nihil humanæ naturæ tam congruit, quam Poësis nullaque res est, quâ magis animus noster afficiatur, quam harmonico ac Poëtico numero et concentu. Iam instituatur [Greek: súgkrisis]. Et pcedentes quoque artes videntur quidem humanæ naturæ maximè congruere: habent enim et ipsæ, quod animos hominum oblectare possit: Verum ad Poësin comparatæ eadem sunt, ut ad mel absynthium, ut ministræ et servæ ad Dominam. 3. Intellexerunt hoc divinissima quæque[altered] ingenia: quare nulli rei tantam impenderunt operam, quantam Poësi. Probetur per exempla et Inductionem, et tandem Oratio delabatur ad [Greek: súgkresin]: 4. Ducantur etiam laudes ex ipsa natura Poëseos de quâ videatur Doctissimus et absolutissimus liber Scaligeri de Poësi.
[right margin: Argumenta ab utili] Multa dicebantur de utilitate Grammatices, Logices et Rhetorices, eoque verborum splendore et apparatu, ut eæ omnes omnium disciplinarum utilitates complexæ viderentur. Verum ad Poësin si nos convertimus, tantum abest, ut illo utilitatum pondere ijs cedat[altered], ut longissimè potius antecedere videatur. Prodest Poëta, delectat Poëta. Prodest dum res ab alijs laudabiliter gestas docto dulcisonoque carminis genere comprehendit, sicque ab interitu vindicat. Vid: Oratio pro Archiâ. Delectat, dum, qGrammatica rigorosâ suarum pceptionum duritate; Logica hispidorum terminorum suorum horriditate; Rhetorica odiosâ suâ verbositate ingratiora efficiunt, ipse fluido quodam et certis numeris in ordinem optimè digesto dicendi genere cum magnâ audientium delectione pronunciat, sicque longè gratiora efficit. Quid? Prodest Poëta omnibus; prodest sibi, prodest auditoribus: prodest Ecclesiæ; prodest rei, tum privatæ, tum publicæ. Probentur singula membra, additis passim exemplis et Historijs. Hinc dicatur, quomodo omnes delectet; quomodo seipsum, quomodo delectet alios, quomodo privatim, quomodo publicè delectet.
A facili porrò pdictas artes commendatas memini: verum ubi maior facilitas, quam in poësi, in qua illud obtinet:
                  ---- ---- pictoribus atque Poëtis
          Audendi quicquid semper fuit æqua potestas.
[38/3/54B]

Hic enim si natura fundamenta iecerit, doctrina et exercitatio complementum adiecerit, ad miraculum usque Poëtas excellere videmus. Tanto pterea compendio â Poëseos Magistris hæc ars proponitur, ut mirum sit quomodo humanum ingenium tam artificiosam Methodum excogitare possit. Ostendatur hoc per singula Poëseos pcepta. Occuratur hic obiectioni de difficultate Poëseos, dicendo: Poësin quidem difficultatem quandam exhibere, sed non nisi obtusis et Beoticis ingenijs, quibus deteriori de luto finxit pcordia Titan, qque in mundo sunt, non ut numeros componant, (sunt enim [Greek: onoi pròs lúran]) sed ut numerum suppleant, ne vacuum detur in naturâ. Sequatur Conclusio. Intellexistis A.O. Grammaticam, Logicam et Rhetoricam esse quidem laudabiles, sed ita tamen ut Poësis omnium laudes complectatur, interque has sorores suas instar Reginæ et Divæ cuiusdam emineat.