The Hartlib Papers

Title:"Curriculi Oratorii Prodromus...", Part 7
Dating:Undated
Ref:38/3/38A-44A
Notes:Document is divided between 16 files.
[38/3/38A]

                Dispositiones Duæ
             In Genere Deliberativo.
       VTRVM VIRO LITERATO SIT DVCENDA VXOR?
                  DISPOSITIO 1
        Contra Matrimonium pro coelibatu.
Exordium. Socrates reprehensurus amorem, velato capite in concionem prodijt, Addatur ratio. Videtur idem mihi faciendum, qui, quod insolens possit videri, coniugium, viro literato dissuasero, ne servili huic capistro collum irretiendum præbeat. Captatio benevolentiæ commoda addatur.
Confirmatio. 1 Ab iniuncundo, quod libertatem auferat; hic fiat locus communis de aureâ libertate, ab aviculis etiam [caveæ for caveâ?] inclusis adamata: Deindè quod servitus sit in coniugio demonstretur, ex eo Comici: Vxorem duxi, libertatem vendidi. Item ex versiculo Iuvenalis: Stutta maritali iam porrigit ora capistras Quod exaggeretur ex enumeratione imperiorum Vxoris, item ex Comparatione cum servitute sub Dominio herili: Servus enim libertatem sperat; in coniugali autem servitute mors sola habet ius manumittendi. Servi â Dominis victum et amictum accipiunt; in coniugio autem mariti uxores, quarum coguntur esse mancipia, alunt et vestiunt.
2 Ab inhonesta quod mulieres sint malæ, litigiosæ, astutæ, inconstantes. Hæc amplificantur exemplo Xantippæ; deindè historiâ galli cuiusdam, qui quatuor duxerat vxores, et condemnatus, Carolo Regi dixerat, se unam tamen primò duxisse vxorem, sed cum illa mala esset, duxisse alteram, ut bonam haberet, quæ tamen cum similis primæ esset duxisse tertiam et tandem etiam quartam, inter quas tamen una alterâ semper peior fuisset<TRANS SWITCH="2"></TRANS> longè<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, propter quod lepidum responsum poena etiam ei remissa est.
[38/3/38B]

Occupatio. Sed multæ mulieres bonæ sunt. R. simulant se bonas <re>deunt tamen semper ad ingenium: et etsi bonæ sint, incommoditates tamen quas creant maritis tantæ sunt, ut vir doctus meritò consortium earum fugiat.
3 A molestijs. Iuxta id; uxorem duxi, quot ibi non molestias vidi?   Accumulentur curæ domesticæ, et comparentur cum saxo Sisyphi. Occupatio. Formosæ tamen Vxores voluptati sunt. R. Si deformæ sunt Vxores sunt forsan modestiores, sin pulcræ, cornua sumunt. Instituantur comparationes quod coniugia pulcrarum vxorum sint compedes aurei, aureum patibulum, funis sericus. Porrò garrulitas mulierum molesta explicetur, et quid quibus de rebus soleant loqui et doctis Viris tædium creare, enarretur.
4 A commendatione coelibatus ex Rom. 7. Volo omnes esse sicut ego sum inquit Paulus. Et adducantur alia biblica loca. Sic Christus Salvator noster non duxit vxorem, nec duxerunt Apostoli. In coelibatu DEO possumus inservire, in coiugio inservimus vxoribus; ibi Angelis sumus similes, hic brutis et bestijs: ibi pudicitiam conservamus, hic libidinamus et carni indulgemus
5 Ab inutilitate. Quid, quæso commodi accipis ab vxore? Nihil prorsus; est potius ipsa quotidianum rei familiaris damnum: quicquid acquiris, illa cum liberis absumit. Addatur locus communis de mulierum tum avaritiâ (sic Eriphile auro viri vitam vendidit) tum luxu[altered].et profusione requirunt enim pretiosas vestas, aurum, gemmas, sumptus, ancillas, suppellectilem variam et sunt sacerdotibus persimiles, quibus ex more preces illæ in ore sunt assiduæ, do quæsumus, psta qsumus, concede qsumus. Adducis liberos, qritur an tui sint? Addatur ratio cur filis patres sequantur, filiæ matres anteeant; quia Pater non novit an sua sit proles, mater autem suam esse pernovit. Adducis voluptates Venereas? Illæ sunt secundum Hippocratem particula qdam comitialis morbi: illæ hominem enervant; vidi novos maritos post nuptias septimum aut decimum diem non supervixisse. (Locus communis quid noceat[altered] usus Veneris) Adducis dotem vxoris? Exposulabit sæpe tecum, si dotata fuerit, dominabitur tibi. Porrò impedit uxorea vita omne studium, tum
[38/3/39A]

quod poni debeat in [Philosophiam?], tumque in cæteras facultates, id quod exaggeretur maximè.
6 A periculo tum morborum et mortis, tum ex eo quod Equus, Asinus, bos cum emuntur, probentur. Sola autem uxor ducenda probari nequeat. Hic addatur ratio<sub> </sub>de Semiramide Nireum maritum occidente. Item de mulieribus Salomonem seducentibus
Occupatio. Sed dono continentia destituor. Ora, pietati stude, carnem supprime, quin cum Iesuitis pharmacis utere narcoticis.
Conclusio. Si ducis dotatam, Dominam habes, non Vxorem: sin pauperem, ipse pauper fies: sin pulchram, habebis communem. Difficile enim est custodire quod plures amant) sin deformem habebis poenam; si iuvenculam habebis feroculam: sin vetulam habebis tædium et crucem. Rectè igitur dixit Metellus Numidicus pclarè cum illis agi qui sine uxoribus vitam degere possunt.
                 SECVNDA DISPOSITIO.
          Contra coelibatum pro Matrimonio.
Exordium. A multis Diaboli contra Matrimonium machinationibus Quo quid est divinius, et ad conservandam Ecclesiam, propagandam veritatem retinendamque conscientiarum tranquillitatem accommodatius eo acrias â Cacodæmone impugnatur et pluribus modis conspurcatur. Videmus id in Sancto Coniugio (cuius encomia aliquot addantur) hoc ita semper aggressus spiritus ille impurus, ut non saltem as impudicitias quasvis alias, sed et congressus pternaturales, Rom: 1 ver. 24 et 28. Homines impulerit, Simonianis et Nicolaitis promiscuam confusionem persuaserit, Gnosticosque ad libidines[altered] quasvis adduxerit, ut coniugijs execratis eas pro cultu haberent. Huius Spiritus mali impulsu Marcionistæ tanquam â Satanâ profectum blasphemarunt et Manichæi cum Catharis obtentis simulatæ sanctimoniæ damnarunt et ex stupro constare somniarunt, quos imitatus Origenes Eunuchismum sibi ferre accersivit. Andronici mulierem totam, viri vero partes ab umbilico inferiores â Diabolo esse creatas impiè statuerunt; et Romanistæ tam frigidè de sancto hoc statu loquuntur, ut non
[38/3/39B]

possim non credere, â Patre suo infernali eos duci.
Transitio ad Propositionem. Contra omnes erga has execratas Diaboli machinationes tandem et Uxor legitima ducenda nobis est, ut nec blasphemi simus in Matrimonium, nec nosmet ipsos impuritate aliquâ polluamus, id quod sedulus ego suasero.
Confirmatio. 1 Ab honestate (1) Deus matrimonium in Paradyso solemniter instituit, quod describatur graphicè, et (2) post diluvium confirmavit (3) Christus sub Exordio Novi Testamenti luculenter cohonestavit (4) Patres inculpatè in eo vixerunt (5). Apostoli adoranda mysteria in eo qsiverunt. Eph: 5. (6) Adducantur leges divinæ et humanæ: quibus cogebatur quis uxorem ducere; hinc censores in Republicâ Romanâ coelibem vitam prohibebant, et æra nomine poenæ in ærarium coelibes referre iubebant. Hinc Hadrianus Imperator: Malo, inquit, hominum abiectione, quam pecuniarum copiâ ampliare imperium.
2 A necessitate (1) Natura nos inclinat (2) humana infirmitas suadet: propter fornicationem quisque habeat uxorem suam inquit Paulus (3) humani generis conservatio impellit (4) Hinc Proverbium Hebræorum: Cui non est Vxor, ille non est homo.
3 Ab utili (1) Si non est bonum hominem esse solum, bonum est eum non esse solum, bonum inquam est et utile: Deus enim huic statui perpetuâ benedictione adest. Ps: 127. et 128 et adesse promisit. (2) Et Tacitus inquit: Matrimoniam est ad maiora intenti decus et robur. (3) Quodsi affers molestias in coniungio: affer etiam paternas DEI promissiones pijs coniugibus factas: affer solamina, q quis â proba accipit Vxore: affer quoque molestias, q sunt in coelibatu (Instituatur comparatio inter coelibatum et Matrimonium et fiat Conclusio ex dicto Apostoli: Melius nubere quam uri.
4 A iucundo. Inspice uxoris amantis oscula, officia, auxilia, colloquia, inspice pulcræ sobolis lusiones, amores, discursiones, studia. Inspice in uxore rei familiaris curam providam et assiduam. Inspice in morbis et
[38/3/40A]

afflictionibus consolationem vividam. Imò considera quam perfectum sit futurum in alterâ vitâ gaudium, cum quis Vxorem et longam Natorum seriem ibi viderit.
Occupatio. Sed pleræque mulieres malæ sunt. R. Negando, mali viri sunt, qui sexum nunquam satis laudatum ita convitiantur; Vtinam foeminæ literis essent imbutæ graviter mediusfidius sese defenderent, et in suo invenirent sexu, quod.nostro forsan deest.
Addatur locus communis. De laudibus mulierum bonarum et adducantur aliquot exempla ex sacris et profanis. Quodsi tamen q mulier mala est, sunt etiam multi viri mali, et multi peiores. Et amabò quot egregiæ foeminæ nuptæ sunt pessimis viris? Quam autem fortiter et patienter eorum morositatem perferant, nec ita, ut nos, querulentur, nemini non est [aboium?]. Sed non dicam de mulierum virtutibus: non dicam de earum castitate, quam non nisi paucæ prostituunt: et totus credo, plures semper inveniri: adulteros quam adulteras plures semper fornicatores quam fornicatrices.
Conclusio per modum consilij (1) Vt ne ducatur vxor oculis et digitis (2) ut invocato numine divino ducatur (3) Vt non ducatur ad libidinandum, sed ad propagandam sobolem. (4) Vt lites et discordiæ qvis omittantur, et unicè concordiæ studeatur.
                       ACTVS
                IN GENERE IVDICIALI
        Vtrum Moses iustè occiderit Ægyptium?
                          1
        Oratio cuiusdam Ægyptij contra Moysen.
Exordium fiat ab invectivâ in populum Iudaäcum (1) Quod diversæ sint relligiones, et multa contra patrios mores credant et statuant, (2) Quod cum servi sint, in tantum tamen excrescant numerum, ut metui iam esse incipiant. (3) Quod homines sint audacissimi, temerarij, impudentes.
Narratio instituatur. Quomodo Moyses in cistulâ inclusus et mari
[38/3/40B]

expositus â Regis filiâ extractus sit, et in locum filij adoptatus. Quam autem gratiam retulerit vel referre cogitet suæ servatrici, imò matri, iam antea vidimus, cum coronam Regiam capiti impositam pedibus conculcaverit, et quam alioquin hoc regnum affecturus sit, luculenter demonstravit. Hic virum nuper Ægyptium alio adiutus Iudæo, cum neminem id videre autumaret occidit et sabulo abscondit.
Propositio. Quam autem impium nostræ genti contumeliosum, quamque contra leges et mores hoc factum fuerit, demonstrabo, ut homo hic temerarius meritis afficiatur poenis. Captatio benevolentiæ
Confirmatio 1 A lege naturæ, cuius edicta sunt, honestè vivere, neminem lædere, suum cuique tribuere. Moses autem nec honestè vixit, insidias viro Ægyptio struens nec suum cuique tribuit, sed quem venerari debebat, non læsit saltem, sed et occidit.
2 A lege scripta, tum apud Ægyptios, tum apud alios populos, qui severissimas poenas in homicidas statuerunt. Fiat Amplificatio ex legibus ipsorum Iudæorum, quas opinantur esse divinas: in ijs tamen adeò homicidæ incusantur, ut non possint non puniri.
3 A consuetudine Ægypti. Si quis animal dijs consecratum occiderit, eum piaculum maximum commisisse arbitrantur. Hinc Romanum qui felem occiderat, iterum occidêre, nec Romanorum timore â poena hominis absterreri poterant, quamvis non sponte bestiam occidisset. Et referantur historiæ quibus dicuntur Ægyptij prius vinci voluisse, quam animalia sacra ante hostium aciem posita lædere. Multo ergò iustius est, hominem cuius pstantia omnibus etiam sacratissimis animalibus est pferenda, aut nullâ iniuriâ afficere, aut eum â quo affectus est ad orcum penitus condemnare.
4 Ab æquo et bono. Hic narrentur dignitates Ægyptiorum, quod sint primi homines, (quæ eorum opinio videatur apud Iustinum) primi sapientes,
[38/3/41A]

quodque multis alijs polleant præeminentijs: Iudæorum autem novitas, vana religio, temeritas, audacia et cætera q in eorum ignominiam dici possunt, recenseantur. Et æquum dicatur esse, si Iudæus Ægyptium occidat, ut quibusvis tormentis et morti truculentissimæ obijciatur.
Fiat Amplificatio ab Exaggeratione, quod non fortuitò, temerè, aut per ignorantiam, sed cogitatè, voluntariè et pmeditato Moyses Ægyptium occiderit. [Itaque?] addatur amplificatio: ex servitute Iudæorum, Exempli Gratiâ si servus Dominum occidit, maiores meruit poenas quam alius homicida. Ægyptij sunt Domini Iudæorum. Ergò Hinc edictum Regium afferatur quo omnes Iudæorum masculi recentes nati aquis immergi iubentur.
5 A iudicato, ubi exempla recitentur, tum ex antiquitate et Poëtis vetustioribus, tum ex ipsis Iudæorum traditionibus, quibus demonstrari potest morte omnes illos esse affectos, qui hominem occiderint. Dicatur ergò aliquid de Caino, Lamecho, Simeone et Levi, quibus maximas minas imprecatus est Deus.
6 A pactis Iacob, cuius auspicijs Iudæi in terram nostram adducti sunt; pastorem se est professus, et tamquam Vasallus accepit in regno nostro locum habitationis, ut fidelia præstaret officia. Crimen ergò læsæ Maiestatis iam commisit Moyses, qui contra Regem, contra legem, contra Ægyptum, contra pacta sceleratissimè Virum Ægyptum occidit et quidem innocentem trucidavit.
7 A publicâ utilitate. Ni exemplum severitatis statuatur in Moyse, cristas erigent Iudæi, et nos tandem omnes bello petere conabuntur.
Conclusio. Fiat per laudationem singularis iusticiæ et æquitatis, q Ægyptij omnibus seculis in puniendis delictis adhibere visi sunt. Et rogentur Iudices, ut Mosen tollant, nec quo in honore apud Regis filiam habitus considerent, sed quas poenas meruit eas in eum statuant severissimè.
                           11
              Oratio Moysis contra Ægyptium.
Exordium ab Occupatione. Etsi... nonnulli adesse possent, qui accusatione tam virulentâ moti, condemnari me debere censeant, eos tamen velim et q ego
[38/3/41B]

sum dicturus, audire, et qua necessitate adductus sum vim illatam repulerim, perpendere; et deprehendent singuli innocentiam meam; quam nullæ adversarij calumniæ nullæque accusationes artificiosissimæ labefactare possunt. Captatio benvolentiæ. Vos Iudices me audire non dedignabimini, tum, quod â vestrâ Reginâ sum adoptatus et eodem vobiscum iuris beneficio fruor, tum quod ex eâ sum natus gente, cui nil, nisi pietas, Virtus, Probitas cordi est. Instituatur Refutatio calumniarum Adversarij, quas contra Iudæos evomuit in Exordio et contrarijs probetur rationibus Iudæos veri DEI populum esse, nec ita debuisse affligi, ubi, proh dolor, ex instinctu nonnullorum Hebræomastigum, Rex illos masculos eorum suffocendo afflixit. Commendatio autem Iudicum prolixior instituatur ex Exordio orationis pro Milone.
Narratio. Occidi Ægyptium. Addatur [Greek: metasasis for metastasis?] [sive?] translatio criminis: sed ille commeruit et coegit, ut non potuerim non occidere. Vi vinci vis debuit.
Narretur quam iniquissimè et omnes Ægyptij Hebræos affecerint; et iste cuius cæedis ergò forum iam habetur Iudæum percusserit, quamque Moysi accedenti idque animadvertenti, atque quid rerum ageretur interroganti minitatus fuerit, qui ob id manifestam et atrocem iniuriam â fratre Hebræo per legitimam defensionem eodem loco et tempore servato inculpatæ tutelæ moderamine propulsavit.
Conformatio. 1. A lege naturæ, quod vim vi repellere liceat; et imitatio Orat: Cic: pro Milone instituatur, in quâ eadem hæc controversia de vi repellendâ eleganter pertractatur. Et refutetur Argumentum Ægyptij, quo dixerat, Moysen legis naturalis edicta transgressum esse.
2 A legibus scriptis. Quod rectè prohibeantur homicidia, sed quod nunquam defensiones legitimæ. Et exaggeretur hic iterum truculentia Ægyptij adversus Hebræum, quodque interminatus fuerit ipsi Moysi, qui tamen hoc fruitur iure, ut Iusticiæ administret et loco matris Reginæ, quid ubique fiat, meritò observet.
3 A consuetudine et iudicato, quo defensio omnibus seculis licita probari potest. Et demonstretur hic adversarium pugnasse contra larvas, cum ho-
[38/3/42A]

micidia prohibita esse prolixè probaverit. Etenim et hoc ipsum conceditur, et defensiones tamen maximè licitas esse nulli non manifestum est.
4 Ab æquo et bono. Nî ego occidissem, ille mihi vim intulisset; porrò exaggeretur Iudæorum pstantia, quos [ponere?] premere non est æquum. Negetur, quod ab adversario in argumento 4to dictum est, et confutatio legitima instituatur.
5. A pactis: Hic recenseantur beneficia Iosephi Ægyptis præstita et dicatur, Iacobum, cum in Ægyptum se conferret, et locum habitationis â Rege Pharaöne acciperet, non factum fuisse Vasallum regni, sed socium et amicum: Non igitur debere amicos ita premi, affligi molestijs maximis affici.
6 A publicâ utilitate. Si Iudæi mitius tractentur, et ius ijsdem non denegetur, quocum cæteris æqualiter utantur, proderunt Ægyptijs quam plurimum cum contra hostes, tum in alijs periculis.
Conclusio instituatur ad modum perorationis Cic: orat pro Milone.
                  ACTVS HONORARIVS
  Ad quadruplicem concionandi Methodum rectè percipiendam
       exhibitus, super Evangelio Dominicæ XI post
                 Trinitatis.   Lucæ 18.
            Concio heroica ex Luthero.
1 Incipe ab ipsâ re, quod duo in Evangelio homines depingantur, qui utrique coram Deo iusti velint censeri; quodque ita etiam duplex iusticia pscribatur; altera q speciosa quidem in oculis hominum, coram DEO autem abominatio est; altera hominibus ignota, in Evangelio revelata q DEO placet: Illam dic esse Pharisæi sanctuli, hanc publicani miseri.
2 Dic quoque sententiam omni rationi humanæ absonam hic adiungi, quâ qui speciosè vixerunt, condemnantur, quique peccatores sunt et habentur, absolvuntur.
[38/3/42B]

Et explica statim per sanctulos contemnendos intelligi superbos, et suis meritis vitam æternam qrentes, per peccatores autem absolvendos intelligi peccatorum remissionem per gratiam DEI petentes. De securis enim et Atheis hic non agitur.
3 Iterum explica quales fuerint Pharasæi, videlicet vitæ probæ et honestæ Philip: 3. Quales etiam publicani videlicet peccatores publicis vitijs dediti, qui quamvis Iudæi essent, numero tamen Ethinicorum accensebantur: Et iterum iterumque te admirari dicito sententiam; quâ â Christo Pharisæus condemnatur, publicanus verò sit absolutus.
4 Dic Christum non condemnare opera Pharasæi, nec condemnare commendare publicani vitam, sed tamen ita intueri istius cor, ut non quidem propter opera, sed propter personæ iniusticiam eum condemnet; hunc autem non propter vitia, sed quia veram agit poenitentiam absolvat. Et hæc loco Exordij.
5 Pharisæi vitam speciosam et honestam copiosius iam describe â doctrina et vitâ, quod nec contra tria primæ, nec contra coetera 2dæ tabulæ pcepta peccaverit.
6 Publicani vitam demonstra omnibus vitijs contra omnia pcepta, contra DEUM et proximum esse contaminatam.
7 Quære per interrogationes cur Pharisæus itaque sit condemnatus, et dic divinum indicium duo mala in Pharisæo invenire. (1) Confidentiam sui. (2) contemptum aliorum. His igitur digredere ab Hypothesi ad Thesin et demonstra, nihil esse in mundo, quam hæc vitia usitatius; et describe illa ab Effectu, quod qui sibi fidunt in lege DEI implendâ spretis p se reliquis, reatui subijciantur, quique honestè vivunt coram mundo â DEO cor intuente abijciantur.
8 Recense peccata Pharisæi in specie, quod contra primum pceptum peccaverit sui confidentiâ, [Greek: antadeía?], impoenitentiâ, seque in iudicio DEI per se posse iustum apparere putaverit contra Ps. 130, et Ps. 143, quodque contra 2dum et 3tium peccaverit usurpatione nominis divini ad mendacia et vitia sua
[38/3/43A]

interna tegenda, item blasphemiâ, quâ dicit, se DEI gratiâ non indigere (formentur hic verba Pharisæi per Prosopopoeiam.) porro quod contra 2dam tabulam deliquerit, ut charitate Christianâ prorsus destitueretur, contemnendo, lædendo accusando proximum. Non enim cogitat quomodo proximum velit convertere, non condolet, imò gaudet, quod condemnetur.
9 Hoc Amplifica ex [Greek: epichairekakías] vitio, quod etiam Ethnici condemnarunt et illustra similitudine â Medico, qui venenum ægroto porrigit, itemque Hypotiposi, quid hi homines sint facturi, si adsit, qui ægrè sibi quid fecisset: Item quid si periclitaretur proximi fama, vita, opes.
10 Accumula Pharisæi peccata, quomodo DEO ipse fuerit oblocutus, quem iussit ut se tanquam iustissimum acceptaret, aut si id non facent etc: [right margin: Vid: Luth:]
11 Ascende ab Hypothesi huius Pharisæi ad omnium institiariorum opera, et demonstra omnes homines â natura hisce vitijs Pharisaicis esse infectos et ita duplo peiores publicano fieri.
12 Quem iam describe (1) â sensu peccati quo se peccatorem agnovit, et ita (2) â contritione, quâ iram DEI metuit. (3) ab externis gestibus, quod oculos non sustulerit, quodque pectus percusserit, (4) â verâ poenitentiâ, quâ se DEUM peccatis irritasse confitetur. (5) â verâ humilitate, quâ se p alijs hominibus non extollit, sed omnes se digniores putat, (6) ab oratione et Theologiâ optimâ q non nisi â Sancto Spiritu originem traxisse potuit, propter summum artificium, quo peccata et DEUS coniunguntur, ut hic illis ulterius non irasci dicatur.
13 Amplifica hoc ex eo, quod peccata et gratia DEI minus ac aqua et ignis consistere possint, cum DEUS iam ab initio in Paradyso, et deindè in monte Synai adversus peccata se semper irasci dixerit. Et sic ex Ex Evangelio didicisse Publicanum hæc sua verba, ideoque eius vivam fidem depingo.
[38/3/43B]

[13 for 14] Quam quidem maximè arduam esse dicito cum pauci verò ita orare possint, et in omnibus fermè Pharisaismus reperiatur. Et Amplifica ex eo, quod etiam coram mundo peccatori ira et poena debeatur, [quin etiam?] Deus ei esset propitius.
15 Fac distinctionem inter peccatores, quod (1) aliqui sint impoenitentes, (2) alij Hypocritæ et pseudochristiani, qui volunt peccatores videri, (3) alij poenitentes.
16 Dicito qnam sint impedimenta, quominus quisquam rectè confiteri et remissionem peccatorum flagitare possint, hinc est Pharisaismus per quem nos iustiores cæteris æstimamus, ut ita iusticiâ bonorum operum q tamen impossibilis est, seducamur. 2. est trepidatio et desperatio, qua cum non nisi peccata in nobis invenimus et Diabolum atque legem nos accusare audimus, difficulter illud (Esto mihi propitius) proloqui possumus.
17 Artem iam summam describe, quâ quis se possit nominare peccatorem et simul gratiam DEI expetere quâque quis per legem condemnetur et tamen legis maledictioni non subijciatur. Amplificetur hoc ex Iudæ exemplo, hâc arte destituto, item ex adhortatione, ut Evangelij doctrinam magnifaciamus, et fingantur Prosopopoeiæ, quid in conscientiæ terroribus proloqui debeamus.
18 Produc iam fidei fructus in Publicano, quod DEUM postea rectè coluerit orando, credendo, rectè agendo etc: quodque conscientiæ tranquillitatem in se expertus sit.
19 Typum, et veræ, et falsæ Ecclesiæ huic Evangelio inesse demonstrato.
20 Et porrò doceto, in quibus publicanum imitari debeamus, videlicet (1) ut simus veri non falsi peccatores, (2) ut rectè etiam dicamus (esto mihi propitius) atque ita veram fidem profiteamur. Hoc etiam Amplifica ex sententiâ DEI definitivâ, qui quidem iratus est peccatoribus, sed qui peccatores nolunt esse; propitius autem sit ijs, qui peccata sua confitentur. Et lex condemnat quidem, sed eos, qui sancti, nec peccatores esse volunt: Evangelium enim salvat, qui peccati sensu tanguntur. (3) Imitari debemus peccatorem, ut peccata porrò fugiamus secundum illa verba: Iustificatus ibat in domum suam.
[38/3/44A]

21 Conclude per descriptionem tentationum Diabolicarum, quibus aut ad confidentiam sui per Pharisaismum, aut ad desperationem per peccati agnitionem multi abripiuntur: et hunc dic esse verum Theologiæ Doctorem, qui istas Diaboli instantias cum Publicano rectè solvere possit.