The Hartlib Papers

Title:"Curriculi Oratorii Prodromvs...", Part 3
Dating:Undated
Ref:38/3/14B-19A
Notes:Document is divided between 16 files.
[38/3/14B]

                   EXERCITATIO IV.
            Quinque dispositiones exhibens.
                         DE
              Homine per diluvium perdito.
                     DISPOSITIO. 1
                        in qua.
           DEUS Homini interitum comminatur.
[left margin: Ad imitationem orationis primæ Philippicæ et primæ Catilinæ]
Exordium recenseat causam, quare DEUS homines inviserit! Exponam vobis consilium, meæ ad vos reversionis.
[left margin: Ego cum sperarem.]
Narratio. Cum res omnes creassem, hominem lapsum restituissem; manendum mihi in coelo tanquam in vigiliâ statuebam. [left margin: M. Antonij oratio]
Subijciatur Confirmatio. Omnia enim tunc bene habebant: tranquilla et quieta erant omnia. [left margin: Atque his principijs omnia reliqua consentiebant] Probetur (1) Pax enim optima videbatur (2) nihil agebatur ab hominibus nisi divino adhibito consilio (3) lux qdam terræ orta videbatur, cum Caino eiecto. Sethus eiusque posteri nihil aliud nisi nomen divinum cogitabant (4) Idololatriam exortam populus meus sustulerat. [left margin: Pauca querar de hesternâ iniuriâ.] Amplificentur hæc â contrario. Næ miror hos dies tam valdè â præcedentibus dissentire! Omnia namque denuò perturbata et in novum discrimen vocata video. Confirmentur hæc 1 Populus enim meus â me DEO iterum abijt. 2 Coelum cum terrâ, terram cum coelo commiscet. 3 Nec DEVM nec homines verentur amplius.
Propositio. Poenitet itaque hominem â me creatum, quem nunc denuò diluvio disperdere cogor. Horum imitatio dirigatur ad Orationem primam Catilinariam.
Confirmatio indè exaggeretur, quod omnibus nefanda hominis scelera pateant. Quousque tandem Homo abutere patientiâ nostrâ? quamdiu patêre tua scelera non sentis?
[38/3/15A]

Quæ amplificentur per Exclamationem. O tempora! ô mores! Angeli hoc intelligunt, DEUS videt. Homo tamen vivet, vivet? imò terræ dominabitur? Amplificentur hæc rursus ex poenâ Angelorum. [right margin: An verò sit amplissimus.] Nobilissimos spiritus qui erant primitiæ nostrarum creaturarum, in infimum inferni barathrum pcipitavit.   Hominem autem indies novis maioribusque sceleribus se commaculantem non ulciscar? Absit, ô absit, absit longissimè.
[right margin: Cupio me esse clementem]
Occupatio 1. Si velim esse clemens, vereor, ne iniusticiæ accuser. Ratio (1) indies enim crescit impiorum numerus (2) Omnes boni et sancti Angeli serijs votis ut homo ex asse, imo ex toto malus interimatur, exoptant. [right margin: Si tu iam Catilina]
Occupatio 2. At verò iam pridem hoc factum esse oportuit: Respondeo per concessionem. Factum quidem oportuit, sed obstitit clementia mea, qua dum non desinit abuti homo, iam severissimè is puniendus est.
Argumentum 2dm ab Adiuncto. Non possunt hominum scelera contegi, neque â tenebris, neque â muris, neque â parietibus, nimis enim sunt manifesta. Ergò sunt punienda. Poterit hic institui enumeratio perpetratorum delictorum, cui tandem subijciatur hæc exlamatio. O sancta religio! ubi nam gentium sumus! quam terram creavimus! quas creaturas possidemus. Hinc fiat digressio ad ipsum diluvium. Quæ cum ita sint, pergite, quo cæpistis pluviæ, [et?] et vos maria egredimini, procurrite, patebunt vobis portæ. Addantur rationes sub personâ DEI. 1 Ferre enim hominem amplius per iusticiam meam non possum. 2 Salus summa non sæpius periclitanda est in creaturis. [right margin: Quamdiu mihi consului] 3 Quia cum antea in se peccavit homo, iam aperto quasi Marte ipsum coelum petit. Hinc subijciatur adhortatio ut lubens in mortem suam ruat homo. [right margin: Quid est Catilina.] Ratio 1 exinde ducatur: quod nulla creatura sit, q hominem non metuat: ideo [nim:?] quod nullum flagitium absit ab homine, quod â flagitiosissimo excogitari possit. Quæ rursus amplificentur ex eo, quod et in manum ipsius vitam sæviat homo. Quæ tractentur per [Greek: paraleipsin]: quod ego ptermitto, et facilè sileri patior, ne <in> hac universitate tanti facinoris immanitas[altered] aut extitisse, aut non vindicata fuisse videatur. 2 Ratio indè sumatur: quod nec grata homini vita possit esse sua. Probetur hæc ratio alia ratione, quod videlicet homo ipsum coelum et terram evertere cogitarit, nisi obstitisset impotentia potius quam voluntas et malitia. [right margin: Potestnè tibi vitæ lux]
[38/3/15B]

[left margin: Si te]
3 Argumentum â Comparatione. A parentum oculis, quos placare non poterat Cainus parricida discessit. Ergò tu homo ex terra discedes, qcommunis omnium hominum parens est.
Hæc amplificentur per Prosopopoeiam; et terra tanquam persona iudicium exercens introducatur et hominem contemnet. [left margin: Quæ tecum]
[left margin: Catilina sic agit]
4 ab incommodo. Si homo tolletur brevi futurum est, ut ab omni metu coelum terraque liberentur. [left margin: Quod si ex tanta.]
Peroratio. In Peroratione coelum terraque invocentur, ut hominem obruant, conterant et absumant. Tota autem Sacrosancta Trinitas â pijs secernat impios, quos æterno supplicio mactet ac perimat. [left margin: Quare secedant.]
                      DISPOSITIO 2da
         Introducens Ecclesiam â DEO clementiam et
          mitigationem instantis poenæ petentem.
[left margin: Ad imitationem orationis pro Quinto Ligario.]
[left margin: Novum crimen [altered from primum] C. Caesar.]
Exordium. Novum hominis crimen[altered from primum] ad te, ô DEUS defertur, ob quod ex iusticiâ tuâ iam in iudicium citatur. Itaque quo nos vertamus nescimus. Ratio. Fieri enim non potest ut ignoratione tua ad nostram salutem abutamur. Addantur rationes petitæ ab omniscientiâ DEI.
Conclusio. Confitendum ergo est, omissâque controversiâ omnis oratio ad misericordiam conferenda.
Propositio Habes itaque reum confitentem, sed ita confitentem, ut nolit per iustitiam tuam tradi neci, sed vitæ conservari per clementiam. Confirmatio
Confirmatio. 1 Argumentum â Pari In pari culpâ sumus, in quâ maiores nostri. Ergò cum maioribus nostris olim ignoveris, et nobis nunc ignoscendum erit. Amplificentur hæc ex eo quod postquam homo e Paradyso egressus sit, talem se gesserit, ut eius integritas et DEO et Sanctis Angelis fuerit gratissima His subijciatur parricidium Caini, et scelera aliorum Caini Ecclesiam sequentium paucis perstringantur. Pergat oratio, quod Ecclesia vera, licet habuerit duces Cainitos, nullis tamen unquam se sceleribus maculaverit. [left margin: Bellum citò exactum sit]
2 Ab Effectis. Tota tua Ecclesia sancte DEUS, post segregationem â Cainitis perquam piè sese gessit, Ergò: ipsi condonabis. Fiat conclusio ex Cicerone. Ergò Hæc duo tempora etc. Occupatio. At postea peccavit homo. Respondeo per concessionem, Peccavit quidem homo, sed
[38/3/16A]

id necessitatis potius fuisse videtur, quam voluntatis. Si namque per hominum nequitiam et malitiam et imbecillitatem lapsu acquisitam licuisset, pietati potius studuisset quam sceleribus. Exaggerentur hæc pluribus, et tandem subijciatur hæc conclusio. Nullum igitur habes æternè creatum signum impietatis<TRANS SWITCH="2"></TRANS> extremæ<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, aut si quod habes correctione id potius indiget, quam tam miserâ et luctuosâ eversione. Hinc clementia concitetur per exclamationem. O clementiam admirabilem! Ego peccator homo defendo alium in eâ culpâ aut culpa <causa> constitutum, in quâ meipsum confiteor et fuisse et esse. [right margin: Concepto bello] Amplificentur hæc ex eo quod cum Diabolus insurrexisset contra DEVM homo eiusdem arma secutus sit.
3 A iudicato. Post lapsum primum in gratiam hominem recepisti, Ergò et nunc recipies. Describatur hic DEUS, [qui?] futura Ecclesiæ membra exaudierit, antequam viderit et audierit. [right margin: Apud quem igitur.]
4 A causâ Diabolus qui maiori est in culpa nos accusat: Ergò nos exaudies. Quorum igitur poena tuæ iusticiæ laus est, eorum ipsorum te ad [deletion] crudelitatem vocabit accusatio? Absit hoc etc:
5 Ab adiuncto. Clemens es DEUS, Ergò hic clementiam tuam exercebis. Elaboratio hoc aut simili modo institui potest. [right margin: Atque in hac causa] Atque in hâc causa nos solum tuam DEUS clementissime clementiam desideramus. Quam si respexisses, nullo modo causam hanc ita agi voluisses. Subijciatur nunc ratio, quam excipiat antithesis cum novâ ratione, tandemque fiat conclusio.
6. Satis poenarum de homine iam sumptum est: Ergò non amplius puniendus. [right margin: Nam quid aliud agis.]
7. DEUS non petit sanguinem. Ergò nec Ecclesiam suam interficiet. [right margin: Itaque certo scio]
8 Immane videtur DEVM refellere supplicantes. Ergò Ecclesiam suam exaudiet. [right margin: Hoc verò multo acerbius.] Quæ ipsa possunt illustrari ex simili. Si enim crudelitas est quando homo hominem supplicantem non exaudit, quid dicetur de te ô DEUS, cuius proprium est misereri, et qui ipse aliquando pro homine intercessisti. [right margin: Quodsi probari]
9 Peccatum nostrum quamvis sit maximum, fatale tamen quasi delictum videtur. Ergò est ignoscendum. Vbi tamen fiat distinctio: Non loquor de condemnatis et extremè sceleratis, sed de ijs qui resipuerunt. [right margin: Scelus tamen illud vocatur.] Hoc amplificetur ex eo
[38/3/16B]

quod DEUS ab Homine vim Diaboli ideò repulerit, ut superstes esset, nec planè intercideret. 2 Quod quovis beneficij genere Ecclesiam hactenus suam dignatus fuerit.
[left margin: Quicquid dixi.]
10 Ecclesia supplex est et deprecatur. Ergò exaudienda. Hoc Enthijmema elaboretur more Oratorio, et tandem subijciatur hæc clausula: ignosce DEUS clementissime, ignosce erravimus, lapsi sumus, non putavimus hoc futurum.
[left margin: Tu sperandi causa.]
11 Ipse Filius DEI intercedit pro Ecclesia: Ergò DEUS exaudiet. Tractetur hoc Enthijmema eodem modo quo antecedens.
12 Non unus homo si stricto iure agendum, sed omnes peribunt. Ergò Ecclesia exaudienda: Hoc ex contrario informetur, aut omnes in Ecclesia servandi: aut omnes exterminandi: quodvis malum hoc est optatius. Hæc amplificentur ex Ecclesiæ lacrÿmis et squalore. [left margin: moveant tecto?]
13 Omnes voluntate sunt DEI, aliqui sunt abrepti tempestate. Ergò sunt exaudiendi.
Occupatio At plurimi sunt sceleratissimi Respondeo pij pro his orant. 2 Iniuriæ et delicta oblivione sunt delenda. [left margin: Spero etiam.]
14 Recepisti olim in gratiam Adamum lapsum. Ergò et nos recipies. Amplificetur hoc Enthijmema ex eo (1) quod nihil sit gratius misericordiâ 2 quod DEUS ad homines nunquam accedat propius, quam succurrendo hominibus. [left margin: Homines enim etc:]
Peroratio. In peroratione gratia concilietur ex eo, quod nemo cum DEO possit loqui melius, quam ipse secum, et adhortatio fiat ad succurrendum in necessarijs, ad remittendum in delictis.
                  DISPOSITIO TERTIA
        Diabolum Hominem incusantem introducens.
[left margin: Ad imitationem Orationis Salustij in Ciceronem.]
Exordium et Propositio. Graviter ferrem ô Homo si novissem rationibus te et argumentis uti, sed cum affectibus solummodo adhæreas, et ego nugis respondebo; ut opinione conceptam gratiam amittas. Sequantur aliquot obiectiones, qantequam ad Confirmationem fiat digressio diluantur. Obiectio 1. At mihi neque apud creaturas cæteras, neque apud angelos, neque apud DEVM datur locus dicendi. Ergò tacendum potius quam dicendum. [left margin: Vbi qrat.] Addantur rationes, Angeli tanto hominis
[38/3/17A]

tenentur desiderio, ut cum eodem perire malint, quam causæ meæ subscribere. DEUS is est, apud quem omnis misericordia est venalis. Huic obiectioni ut et rationibus respondeatur, ex causæ bonitate, quod videlicet ea sit optima et iusticia divina sive statumine quodam firmissimo suffulciatur. [right margin: An verò duo malefacta etc.] Objectio 2: At hominis malefacta sunt obscura. Respondeo per inficiationem: â primodio scelera tua patent. Hoc probetur ex eo, quod homo nihil putarit impium, diabolo quod placuerit. [right margin: Annon ita â pueritia.] Obiectio 3. At splendor divinus te facit celebrem Respondeo per inficiationem. Nugæ: leges transgressus es: uxor tua sacrilega ac periurijs delibuta te decepit. Obiectio 4. Tu homo fuisti in concilio DEOrum Respondeo per inversionem. Atqui idcircò magis accusandus es. Obiectio 5. At ego te persuadeo. Mirum! [right margin: Sed ut opinio] cum tamen ipse tecum eadem antea[altered] cogitaris scelera, ut et uxor tua tecum. Hoc probetur ex eo, quod indè plurimum emolumenti ac commodi homo sibi pollicitus sit. [right margin: Denique de eo.] Obiectio 6. At homo vel Angelorum, vel DEI partes sequitur. [right margin: Verum opinor] Respondeo. Inconstans es homo, et modo harum, modo illarum partium. [right margin: Illud non innuit] Hic Amplificatio instituatur per [Greek: merismòn], qexaggeretur ex loco ab indigno. [right margin: tum turbata republica] Gloriaris tamen de tuâ fortunâ et pietate, cum sis omnium sceleratissimus ipsius DEO inimicissimus. Addatur ratio ex eo quod mala omnia in sese cumularit homo. Obiectio 7. [right margin: Cedant arma togæ] Pacem quæsivisti, Respondeo per inficiationem. Omnia tamen quasi armatus egisti. Hiscè obiectionibus breviter solutis fiat digressio ad ipsam Confirmationem cuius Argumentum principale hoc esse potest. Omnia didicisti qsunt sceleratissima. Ergò indignus es, quem DEUS exaudiat. Hoc ipsum diducatur[altered] per singulas delictorum species, q ut facilius haberi possint in conspectu habeatur Decalogus.
In Peroratione DEUS invitetur ad clementiam erga Diabolos et Homo reddatur infensus DEO.
                 DISPOSITIO QVARTA.
       NOACHVM Diabolo respondentem introducens.
[right margin: Ad imitationem Orationis Ciceronis in Salustium.]
Exordium. Diabolo nihil est tam voluptati dicere, quam id quod ipse ab initio facere consuevit.
[right margin: Ego dabo.]
Propositio. Ego itaque dabo operam ut pro Ecclesia et me minimo eius membro paucula, non tamen citra modestiam respondeam.
[38/3/17B]

Confirmatio. Argumentum 1. Tu Diabole â primordio mundi calumniator es. Ergò nequaquam audiendus. Præmissâ [Greek: paraskenu] ad imitationem horum verborum: Scio me Patres etc: et, Verum eò magis etc: [left margin: Longe vero fallitur] Subijciatur probatio ab Effectu: [left margin: Et quod si vita] Tu nihil aliud agis, nihil aliud cogitas, quam calumnias, quam scelera, quam licet [Greek: upokrísei] eluere coneris, ex moribus tamen alius iudicandus es. Occurratur hic obiectioni. Dicas fortè hanc altercationem esse inutilem. [left margin: Neque hæc altercatio] Nego ego hoc et pernego. Addatur ratio. Si namque natura tua, ô Sathanâ, si calliditas fuerit detecta, multa homo alioquin per naturam incautior pericula evitabit.
2 Argumentum. Si Angeli gloriari possunt, quod ideò sint DEI, quod â DEO sunt, non minus etiam homo idem gloriari poterit. At Angeli propterea gloriantur. Ergò et homo Assumti probatio elaboretur ad imitationem horum verborum. Primo igitur quoniam. Hinc subnectatur Amplificatio ex contrario. Quod Diabolus non ab illo parente â quo Homo, quippè cum quidem â DEO creatus sit, sed postea ex malitiâ sine ullâ reversionis[altered] spe defecerit. [left margin: Ego meis maioribus] Hæc rursus amplificentur ex contrario, quod videlicet Ecclesia â DEO restituta, DEVM celebret: Diabolus contra vitâ suâ pessimâ, splendori divinæ gloriæ maximas effundere conatur tenebras. [left margin: Satius est enim] Satius est me gratiâ DEI eiusque clementiâ valere (pergat Noò) quam operum meorum opinione niti. Occurretur hic 2dæ obiectioni. [left margin: Sed si fuerim in honoribus.] Sed ob murmuras fortè contra leges nos egisse: Respondeo Tu Diabole dux et autor fuisti: qui si omninò sublatus fuisses cum peccasses, quanto meliori loco res humanæ starent. [left margin: At quanto meliori loco] Sequatur nunc Occupatio 3tia. At pacem petiistis, inquis. [left margin: An illud mentitus sum.] Respondeo pigeat ea obijcere impudentissime Sathana, qomnes creaturæ, imò DEUS ipse et omnes sancti Angeli gloriæ mihi vertunt et laudi.   Occupatio 4. At splendore divino me gloriari dictitas. [left margin: Non quod ætatem?] Respondeo magis id mihi gloriæ et honori est vertendum quam vitio, si vel tu invidiâ rumparis, aut invidiæ astu comburaris. Occupatio 5. [left margin: Sed quid ego de te] At in concilio DEORum fui. Respondeo Ecquid absurdi? Nullus sanè fieri potest regni coelestis incola nisi divinum concilium introeat. [left margin: At nullum existimas.] Occupatio 6. At malefacta mea non sunt obscura. Resondeo Quæ creatura difficilius â creatore[altered] abstinuit, quam tu â DEO: non me sperasti plus quam mutuam gratiam redditurum. [left margin: Quæ facilius] Amplificentur hæc ex eo quod in uno Diabolo satis ampla accusandi ac damnandi materia. Occupatio 7. At Christum pro me moriturum existimo. Respondeo Invidia hæc tua ô Diabole,
[38/3/18A]

multò minor mihi est, quam illam ullâ responsione digner. Addatur. Atque utinam Christus ipse viveret atque eo ipsius sanguine iam essem aspersus. Quid enim tu ô Diabole in eo criminis quæris, in quo summa mihi salus. Occupatio 8. At sum inconstans. Respondeo Futurum potius existimo, ut si DEO meo fuerim gratus, nec creaturis possem esse ingratus. Neque enim omnibus inservio, sed ei, qui meam salutem promotam cupit. [right margin: utilius duxit] De mea inconstantia[altered], quæ tu Diabole omni inconstantiâ inconstantior nugaris nihil ad me attinet, DEO de me iudicium permitto. Tibi nihil debeo. Fiat nunc digressio ad Diaboli vituperium. [right margin: Nunc ut ad te revertar] Nunc ut ad te revertar Diabole, ut Creatorem meum præteream, qui hoc solo iniquior (si quæ in Deum possit cadere iniquitas) videri poterat, quod te creavit, quod te sceleribus adhuc indulgentem vivere sinit[altered].
Argumentum 1 Tu Diabole fuisti luxuriosus et vitæ salutisque prodigus Ergò es delendus. Antecedens ex eo probetur (1) quod id, quod in se non voluit, in DEVM non potuit, id in miseris hominibus tentavit. (2) Quod coelestem gratiam coelesteque domicilium habuerit venale.
Argumentum 2. Diabolus nunquam corrigi et emendari potest. Ergò meritò aut planè tollendus, aut fulmine ad ipsos inferni abÿssos adigendus. Ratio Antecedentis hæc detur. Non ipse nocens et malus haberi vult, sed DEO periurij crimen affectati impudens conatur. Hæc amplificentur ex eo, quod nunquam eò deduci possit ut ad conspectum DEI et sanctorum Angelorum delicti eum pudeat.
Argumentum 3. Non potuimus nos vindicare â Diaboli malitiâ licet diligentes fuerimus in tuendâ libertate nostrâ. [right margin: Sumus diligentes.] Ergò Diabolo nec credendum, nec ignoscendum.
Peroratio. In Peroratione misericordia concilietur homini, odium contra et exitium Diabolo. Atque imploretur DEI auxilium in avertendo diluvio et conservanda Ecclesiâ. [right margin: Finem facio dicendi.]
                DISPOSITIO QVINTA.
      Personam DEI PATRIS Ecclesiæ condonantis
                  introducens.
[right margin: Ad imitationem Orationis Ciceronis pro Q. Ligario.]
Exordium cum Propositione. Novum hominis crimen ad me delatum est:
[38/3/18B]

paratus eram misericordiam in extremam vertere iusticiam: sed quonima intercessio facta est, quoniam confitentem habemus reum, ad misericordiam convertenda erit iusticia.
Confirmatio ad diversas Orationes Ciceronianas hic accommodanda est.
Argumentum 1. A causa meritoriâ sive impulsivâ. Filius meus intercedit pro Ecclesiâ: Ergò illa exaudienda est. Si namque misericordiâ digni sunt, quos vita defendit sua, tum certè eâ dignissimi sunt pro quibus ipsa vita intercedit. Amplificentur hæc ex contrario. Si interficiendi sunt, veniant[altered] qui nolunt: ijs certè vita erit donanda veniam qui cupiunt. Videatur Oratio pro Balbo, ex qua plura argumenta colligi possunt, psertim â personâ donantis vitam et veniam. Itemque ab Adiuncto eius, cui vita donanda, non aliter, atque Cicero ostendit. Balbum esse recipiendum in civitatem idque ostendit 1 â personâ et<TRANS SWITCH="2"></TRANS> ab<TRANS SWITCH="3"></TRANS> Adiunctis<TRANS SWITCH="4"></TRANS> Iudicis<TRANS SWITCH="1"></TRANS> Balbi. 2 exemplis.
2. Ecclesia profitetur se in melius abituram, vitamque posthâc correcturam. Ergò Exaudienda est, quamprimum autem impetravit: tota in eo erit occupata, ut pietate omnibus antecellere possit. Videatur Oratio pro Archiâ in illis verbis: Nam ut primum Archias.
3 Ab exemplis. Primum hominem recepimus in gratiam. Ergò et eius posteri in gratiam erunt recipiendi. Erat primus homo sceleratus, si non magis, nec tamen minus, atqui hi sunt homines: cum itaque illum clementiæ meæ <nostræ> oculis aspexerimus, quid obstat, quò minus hiscè etiam hominibus succurramus. Ibidem: Erat Italia plena.
4. Homo apud hominem si deliquerit, deprecans exauditur. Ergò et DEUS exaudire debebit Hominem. Elaboretur et hoc Argumentum ad imitationem Orationis pro Archiâ.
5 A lege. Datur vita delinquentibus eâ lege, si resipiscant: At homo resipiscit. Ergò in gratiam est recipiendus et vitâ donandus. Probentur Maior et Minor suis rationibus et illustrentur locis communibus alijsque similibus.
[38/3/19A]

6 A commodo. Ex hâc clementiâ crescit DEI gloria. Ergò Homo illâ dignandus est. Amplificetur hoc Enthÿmema suis rationibus et aspergantur etiam loci communes. His omnibus subijciatur conclusio universalis. Quare conservanda erit Ecclesia: ut verò ad eos qui sint conservandi fieri possit digressio, ad imitationem assumantur qsunt in Oratione Catilinariâ, ubi genera sociorum Catilinariorum distinguuntur, et singulis medicina pscribitur, q distinctio hic accommodari potest ad diversa hominum genera. Ac primum quidem hominum genus est planè sceleratum, quod nisi miserè perdatur et extinguatur, iusticia DEI periclitari incipiet. Horum vitia describantur, omniaque sic proponantur, ut Iustitia divina quasi irritare[altered] videatur ad poenam infligendam. Alterum genus eorum est, qui cum redire possint in viam, possunt animum etiam deflectere in peius. Horum vitia describantur ex coniecturâ futurorum morum.
Subijciatur Conclusio: Itaque ut iusticiæ divinæ satisfiat hi omnes sunt perdendi. Redeat nunc oratio ad eos, qui conservandi sunt. Noòchus vir iustissimus, cum suis erit conservandus. Instituatur consultatio de modo, quo in omnium inundatione Noòchus conservari possit. Hinc Diluvium indicetur, iubeaturque NOA Arcam extruere, bestias et omnis generis animalia in eam colligere, alimenta quibus animalia sustententur addere, ipseque cum filijs suis Arcam ingredi et expectare exsiccationem terræ donec egredi rursus possit. Hinc nonnulla subijciantur de divinâ providentiâ quod videlicet DEUS in hiscè fluctibus ac procellis Arcam velit defendere et conservare, tandemque hominem ex eâ eductum multiplicare et omnis generis bonis affluentem efficere. /