The Hartlib Papers

Title:Scribal Copy, Comenius' Lux In Tenebris, Kotter'S Revelations Cap.34-35
Dating:Undated
Ref:35/8/113A-117B
[35/8/113A]

                      {Dies Sextus}
                       CAP. XXXIV.
     Mundus prodigia contemnit ut Pharao, 2. Comparatio moderni Ecclesiæ Afflictoris cum Pharaone, 4: & Saule Rege, 25.
Sept. 28. redierunt ad me ambo, & salute præmissâ dixerunt: Attende jam nobis diligenter, & da operam ut confideres. 2 Infidelis Mundi progenies signa expetit & miracula: cùm tamen miracula pro miraculis agnoscere nolint, sed terram tantùm respectent, & non opera Dei. 3. Sicut Bos nil nisi gramen circumspectat, ita mundus nil nisi ea qvibus oculos pascat
[35/8/113B]

190
ventrem: Opera Dei circa se nullius pensi habentes. 4 Sicut Pharao non considerabat miracula Dei, sed brutis tantum oculis aspiciens, dixit: Qvis ille Deus est, qvi per Vos mihi populum dimittere mandat? Ergò hæc prodigia parvi pendo; sangvis est sangvis; Reptilia [sint altered from: sunt] qvicqvid sunt; Pestem pecorum & tenbras non curo; grando & ranæ nihil sunt novi; ulcera & locustas in prodigijs non numero. 5 Sic ecce prodigia susque deque habuit Pharao, & suæ confidens potentiæ dimittere populum noluit; donec tandem Deus omnes ejus primogenitos percussisset, tunc demùm dimisit. 6 Cæcitas tamen & induratio non recessit ab illo: qvapropter surgens persecutus est populum cum universo robore suo, asseqvi eos, & prorsus internecioni dare intendens. 7 Atque sic priorum oblitus miraculorum non cogitavit, qvemadmodum aqvæ in sangvinem conversæ erant, ita sangvinem suum cum aqva maris commixtum iri, sibique cum universo Exercitu suo aqvis pereundum esse. 8. Propterea ille anteacta contemnens, in sensus sui perversitate progressus est, usque in sepulchrum suum. 9 Atque ibi perierunt eqvi & sessores, totusque Exercitus ejus in aqvis; populus autem Iehovæ pede sicco pertransijt, sed exercitus obdurati Pharonis submersus est. 10 Prodigium hoc magnum fuit: cui prorsus simile prodigium eveniet nunc. 11 Superbus, obduratus, cæcus Pharao non aspicit ulla prodigia, interitum suum sibi præsagientia: sed omnia omninò contemnens, pro nugis habet, donec in perversitate sensûs sui ad locum sibi destinatum veniat. 12 Dicit enim in corde suo: Qvid prodigia hæc aliud sibi volunt, qvàm qvod victoriam mihi de inimicis meis reportandam, prænunciant? 13 Consurgam igitur, & eos perseqvar: [cincti altered from: cuncti] enim sunt potentiâ meâ velut montibus arduis, qvos superare non poterunt: & robur meum coram illis est ut mare profundum,
[35/8/114A]

                                                   191
qvô absorbebuntur. 14 Non evadent manum meam, delebo eos omnes: id enim jam dudum apud me decrevi, & robusta est manus mea. 15 Atque id propterea faciam, qvia rejiciunt mandata mea, & parere nolunt verbis meis, neque Deum meum Maosim colere: sed dicunt, Deo nostro, Deo vivo, Serviemus. 16 Sed audi & attende, ó tu superbe & indurate, sine Regina Rex! ó tumide, oculis capte, ad mortem destinate, qvi levamen apud te implorantibus afflictionem auges, & jugum ipsis aggravas, et propellis eos ad<in> [campum altered] ad colligendum stipulas, & tolerandum calamitosum exilium. 17 Sed hoc illis eô proderit, ut tantò ardentiùs die nocteque clament ad Dominum, qvi eis Liberatorem mittet, qvi eripiet eos ex tyrannide tua: hoc tibi prodigia qvæ nunc in Mundo facta sunt, & fiunt adhuc, præsagiunt.
 18 O Vos fidels Christo confisi Israelitæ, attollite cum gaudio capita vestra! & cernite appropinqvantem Redemptionem Vestram! 19 Nolite sangvinea pertimescere prodigia: hæc enim vobis diem prænunciant, qvô educemini è servitute vestra. 20 Montes magni nihil obstabunt, & abyssum maris dividet Dominus, superque inimicis vestris concludet. 21. Hoc erit miraculosum factum, per universam terram deprædicandum. 22 Ecce de tribus prodigijs tibi dicere habemus! 23 Primò , Pharao hujus temporis Potentiam colligit ingentem, qvâ instructus exibit, cum agminibus multis, & insperatò præcipitabitur in mare, ejectus mox littori, unà cum copijs suis. 24 Nemo erit qvi ei opem ferat: qvia contempsit prodigia, interitum sibi suum prænunciantia. 25 Secundò, Saul hujus temporis vibravit hastam suam in adolescentem qvi est in Septentrione: sed fefellit eum ictus, & fallet: Aufugit enim sicut David, et Magnus Dux Michael in auxilium illi veniet, & vincet. 26 Aufereturque
[35/8/114B]

192
Corona, & pileus, & sceptrum, de Capite Saulis, & imponetur Capiti adolescentis, & sceptrum dabitur in manus ei: & subjiciet sibi montes et valles. 27 Atque hoc erit prodigium, qvod stupescet mundus: recogita id probè. 28 Tertium prodigium: Saul hujus temporis nuncios expediet, & jam expedivit: sed isti omnes prophetabunt ipsius interitum. 29 Qvin & ipsemet proprij interitûs propheta sibi existet: & qværet Visiones falsas, & Consilia apud mortuos implorabit. 30 Sed hôc ipso complebit tantum mensuram peccatorum suorum, & conscendet in montem desperationis: imò jam est in monte desperationis. 31 Nam Armigeri ejus adversâ utuntur fortunâ: Dominus mittet super eos tremorem, & terror à Iehova invadet eos. Sicut terror cervi juvenis, à venatoribus, & sicut horror infantis à feriente fulmine: hoc erit prodigium! 32 Factum est, & tamen nondum factum est, sed fiet brevi, die unico. 33 His finierunt sermonem.
--------------------------------------------------------
                     {Dies septimus}
                        CAP XXXV.
     De exsuperantibus in Mundo iniqvitatibus, Corporali, 13. & Spirituali, 43.
Sept. 30. reversi ad me denuò, dixerunt: Diligenter attende, & qvæ tibi dicturi sumus, scripto excipere nihil formida. 2 Ab cæcitatem deplorandam, & caliginem profundam, cui involuta major mundi pars, jacet & consurgere non vult, neque removere à se iniqvitates horrendas. 3 Sed peccatis oppleti cubitum eunt, & cubitu .surgunt, delectati [deletion] facinoribus malis: ut premat alter alterum, fratrem frater, à mane ad vesperam. 4 Attende & audi, Qvi veritatem Dei non cognovit delectatur iniqvitate, & pervertit justitiam in amarum [Catchword absynthium]
[35/8/115A]

                                                  193
absynthium, & judicium à se rejicit. 5 Et lingva ejus præceps est ad efferendum iniqvum judicium; & manus præcoces ad inferendum vim orphanis & adolescentibus, qværentibus justitiam Dei, contegentibus se bysso percandido, & cingentibus se cingulo justitiæ, utpote firmo amoris & justitiæ Dei vinculo. 6 Nam Veritas lumen est, et Iustitia Campus in tenebris, & umbra mortis lucens, & educens ex injustitia in justitiam, qvi habitat in Israel. 7 Ioseph autem plantat illam veluti arborem foecundam, per dilectionem & mansvetudinem erga fratres suos. 8 Qvamvis illi non curant se ex ignorantiâ suppressisse justitiam, Iustitiæ Dei ne semel qvidem recordati, donec compulsi fame qværerent justitiam illucentem terram tenebricosam, & illuminantem eos, qvi habitant in tenebris. 9. Et Ioseph fratribus suis cognoscendum se præbet, & de illis sollicitus dividit inter eos terram: videntque illi gloriam ejus, qvâ pollet. 10 Hæc probè considera, & conscribe diligenter. 11 Ecce enim tempora illa præstò sunt, de qvibus prædixerat magnus Propheta, multiplicatum iri iniqvitatem. 12 Et hæc iniqvitatis tempora fuerunt, & sunt in terra Diluvij instar: multique Regum, Principum &t Magnatum, mergentur magnis iniqvitatum aqvis: qvoniam morantur in aqvis injustitiæ, & ad justitiæ portum appellere nolunt. 13 Attende & audi! Una iniqvitas est Corporalis, Spiritualis altera. 14 Ac utriusque vinculis constrictus jacet totus ferè mundus: qvia ubique alij alijs iniqvitatem intentant. 15 Corporalis iniqvitas tantopere invaluit, ut nec inter Gentiles fuerit tanta. 16 Væ potentibus in Terra, qvi oppressis vim inferunt, & pio Nabotho vineam adimunt, audientes esse mortuum, & non habere auxiliatorem. 17 Et qvi non inqvirendo in fraudulentiam, scelestæ Iesabel justitiam in ignorantia detinent, & hæreditatem Naboth ad se derivantes, lætantur sicut Achab; & Domos domibus, Agrosque agris iniqvè
                                        [signature N]
[35/8/115B]

194
accumulant: Væ exercentibus violentiam & oppressionem! 18 Ah væ illis; qvi iniqvitatem deasciant, sicut Cæmentarius lapidem, ad conciliandum illi speciam. 19 Ah væ illis qvoque qvi justitiæ duntaxat Libros inspiciunt, non etiam Charitatis Libros, in seipsis. 20 Talibus vinea Nabothi parum adferet fructûs, sed judicium Achabi manebit illos: Arcus autem Iehovæ intensus est adversus eos, sagitta Altissimi impetet eos: 21 Confusionem magnam incurrent coram Iudice Iustitiæ, in cujus ore nihil est doli, & cujus oculi fulgidiores sunt Sole, ad perspiciendum qvasvis totius Mundi impietates, & producendum in lucem omnes iniqvitates ejus. 22 Proinde iniqvus esse in alterum nemo debet: qvinimò, qvi Christianæ Conversationis habere vult testimonium, is ne inimico qvidem injuriam inferre; qvinimò nec in Ethnicum qvidpiam mali cogitare, multò minus reipsa ægrè facere, debebit. 23 Id enim abominatio est coram Deo. 24 Lege Propheticas & Apostolicas Scripturas.
  25 Attende & audi! Iustitiam scienter supprimere, peccatum est in Spiritum Sanctum et nisi resipiscant tales, à facie Divina (ex decreto immutabilis justitiæ Dei) reijcientur. 26 Atque tunc eorum potentia nihil eos juvabit, qvam in violentijs [inferendis altered] usurpârunt. 27 Secundò, Iustitiam scienter supprimere, abominanda est Idololatria, ipsissimique Diaboli adoratio: cui sic servitur in opprimenda Iustitia; præbeturque sic illi in corde domicilium, ad promovendum semper iniqvitatis opus. 28 Tales nisi desistunt, & ad poenitentiam se convertunt, accipient mercedem iniqvitatis, exitium æternum. 29 Tertiò, Iustitiam scienter supprimere, facinus est homicidij. 30 Nam qvi proximo injuriam infert, vitam ipsi adimit, & mortem ei accelerat, accersito mærore morbo à qvo moritur, ut ante diem in se- [catchword: pulchrum]
[35/8/116A]

                                                  195
pulchrum descendere cogatur. 31 Audi Tu, qvi supprimendo justitiam occidis fratrem! Mors æterna merces tua est. 32 Audi Tu, qvi supprimendo justitiam fratri morbum concilias! Iehova mittet super te morbum, Conscientiam malam, qvæ pejus omni morbo dolore te cruciabit. 33 Audi Tu, qvi fratrem tuum ante tempus in sepulchrum contrudis: dimidium dierum tuorum non attinges, sepluchrumque tuum erit Infernus, & cruciatus infernales deliciæ tuæ, & justitia Dei æternùm manebit super te, nî resipiscis, & velut ex mortuis resurgis ex iniqvitatibus Tuis. 34 Attende sedulò! Qvisqvis iniqvitatis amans eâ se oblectat, & lætatur in injustitia, mortuus est: qvia Charitatem intra se non habet. 35 Charitas qvippè gaudet Veritate: Ubi est Iustitia, ibi Charitas est; & ubi Charitas, ibi et Iustitia. 36 Refigerata Charitas est injustitiæ soboles; & injustitiæ refrigeratæ Charitatis: alterum ex altero promanat, & sibi invicem ita adhærent, ut in Arbore rami, tàm apud fideles, qvàm infideles. 37 Perfer igitur patienter injurias, inferre autem tu ipse cave. 38 Injuria patienter tolerata corpori & animæ prodest. 39 Nam qvi illatam sibi humiliter perpessus est injuriam, is super injuriosum videbit igni devoranti similem iram Dei. 40 Ferre injuriam, solatium est Christiano: scit enim sibi largissimè remuneratum iri. 41 Facere injuriam, ex Diabolo est Principe hujus mundi: qvi eam faciunt mercedem suam accipient, si morientur in peccatis, & in injustitiâ viventes dicunt: Exerceamus dolos! qvis dicere audebit nos injustè agere? 42 Sed dies Domini patefaciet ista, & producet in lucem: & tunc finem accipiet potentia Vestra, qvâ ad opprimendum alios abusi estis, ejulabuntque omnes generationes vestræ. 43 Altera magna iniqvitas spiritualis est, ..qvam pro iniqvitate agnoscere nolunt: qvando Iuvenes & Virgines detentione violenta
[35/8/116B]

196
ab accessu Iustitiæ Dei arcentur. 44 Qvinimò suffocant eos gravibusque verbis & Verberibus conficiunt, qvoties ad Iustitiam Dei accedere, & à Christi Spiritu informari, & in Templa ac habitacula Spiritûs Sancti ædificari cupiunt. 45 Væ Vobis qvi sic invehimini, & iram effunditis in Iuvenes & Virgines, vias suas ad mandatum Dei, & invariabilem Evangelij normam, conformare volentes. [46 altered from:45] Et fremitis contra eos velut eqvi efferi, & non sinitis eos ire ad Christum, qvi corda eorum tetigit, & in Creaturas novas transformavit. 47 Atqvi eos Christus regenuit, & illi magnam Vestram injustitiam vident: qvâ eos tanqvam cassibus detinetis. 48 Sed evadent ex reti vestro potenter qvod nexuistis ex proprijs commentis vestris. 49 Confecistis vobis rete proprium ex humanis traditionibus: rete autem Evangelij rejectum deseruistis. 50 Væ vobis, qvi Iustitiam Evangelij supprimitis, & impetitis eos, qvi se reti Evangelij captari libenter vellent. 51 Qvin igitur etiam Christi vocem supprimitis: Sinite puerulos ut ad me veniant, &= nolite eos prohibere? Talium enim est Regnum Dei. 52 Illis qvippe ab æternâ Dei justitiâ adscribitur: Vos qvid concitamini murmurantes? 53. Et juvenes virginesque emere venire, & emere gratis vinum & lac, cur non sinitis? & implere corda sua oleo Evangelij, qvô fides succenditur, & qvod nunqvam exstingvitur, sed permanet in æternum, cur prohibetis? 54 Nam ignem hunc nullus falsus exstingvere potest ventus: imò ne Satan qvidem ipse, aut Vicarius ejus. 55 Qvi reprobo sensu ductus, instillat cordibus humanis humana dogmata, idque per vim et oppressionem, vendens humana sua dogmata pecuniâ, & compellens vi ad emendum, atque insuper laudibus tollendum merces suas. 56 Tu cave & fervidè ora, & ne & tuum cor maledictis illis humanis figmentis inficiatur: ut aut emptum venias, aut emi permittas, vani hominis[sic] causa. 57 Nam ecce diebus his multi ab Evangelio
[35/8/117A]

                                                  197
desciscent, & justitiam scientes volentes supprimendo, ad maledicta hominum instituta accedentes. 58 Tu autem adhære Deo, & crede Evangelio, qvod est potentia ad salutem credentibus. 59 Audi Dei Verbum, ejusque prædicationem magni æstima: humana verò figmenta ne respice: sunt enim abominatio. 60 Nam ecce! Evangelium in iniqvitate supprimitur, primò, si qvis ei fidem non adhibet, & pro firmo Prophetico sermone non agnoscit, Christum ita mendacij insimulans. 61 Hinc enim est, qvod homines ad fontes humani dogmatis confugiunt, & ijs ad insaniam usque se inebriant. 62 Ita Israelitæ non crediderunt Verbo Dei, sed confectum sibi vitulum adorârunt loco Dei. 63 Nos ergò tibi dicimus: Crede firmiter Verbis Domini, & Evangelio, atque sic te humanarum traditionum virus non inficiet. 64 Supprimitur etiam in iniqvitate Evangelium, si qvis viam Charitatis deserit. 65 Si dicis, credere te Evangelio, & odio proseqveris fratrem tuum, mendax es, & nondum à Christo didicisti humilitatem, mansvetudinemque apud eum non qvæsivisti. 66 Nam Evangelium est mandatum dilectionis: Dilige inimicum tuum, & benefac illis, qvi oderunt te. 67 Mandatum est, Relinqvere omnia, & Christum seqvi: Mandatum est honorem mundi contemnere, superna tantùm spectare: Novum hoc mandatum Evangelium est. 68. Attende diligenter! Qvi se Christianum jactitat, & humilitatem à Christo non didicit, ut decenter in eâ ambulet, is seipsum decipit, & pacem nullam habet in corde suo, sed anima ejus plena est inqvietationibus. 69 Supprimit enim Iustitiam Christi per hypocriticam Pharisaicam justitiam: &t humilitas, modestia, mandatumque novæ Legis, nihil nisi mera apud ipsum sunt hypocrisis. 70 Gloriatio mundana nimis ipsi adhuc placet, & vanitas mundi adhæret cordi illius. 71 Ecce tales Væ superobruet, idque subitò: non enim pertinent ad Christum, qvoniam in Charitate
[35/8/117B]

198
Christi non ambulant, sed in [amore altered] vanitatum mundi. 72 Qva de re plura tibi loqvi habemus: simulque hoc dicto disparuerunt.
--------------------------------------------------------