The Hartlib Papers

Title:Scribal Copy, Comenius' Didactica Magna Chapters 30-31
Dating:Undated
Ref:35/6/133A-140B
[36/6/133A]

                      Caput XXX.
                     DE ACADEMIA.
     Non qvidem eòusque se extendit Methodus nostra: attingere tamen, quò hîc etiam vota eant, qvid vetat? Diximus ante, jure suo Academijs Scientiarum omnium fastigia & complementa, superioresque facultates omnes, relinqui. Optamus igitur ibi,
     I   Studia tractari verè universalia, ut nihil sit in literis et sapientia humana, cujus non hîc exerceatur mercatura.
     II Modos adhiberi faciliores & certiores, ad imbuendum omnes qvi huc veniunt Eruditione solidâ.
     III Publicis honoribus mactari non nisi solos qvi feliciter attigerunt metas suas, dignique & idonei sunt, qvibus rerum humanarum gubernacula tutò commitantur. Quæ singula quid reqvirere videantur, innuemus modestè.
     Ut Academica studia universalia sint, opus est 1 Professoribus omnium Scientiarum, Artium, Facultatum, Lingvarum, eruditis & gnavis, qui veluti viva repertoria de se expromant & communicent omnibus omnia. 2 Bibliothecâ selectâ variorum Auctorum, communis omninò usûs.
     Operæ ipsæ Academicæ procedent feliciùs, si
1 Sola selectiora ingenia, flos hominum, huc mittantur: relictis ad stivam, & opificia, & mercaturam, qui eò nati.
[35/6/133B]

236.
2 Si unus qvisque studio illi cui eum naturam destinasse certis indicijs colligi potest, se applicet. Ut enim naturæ instinctu alius alio melior fit Musicus, Poëta, Orator, Physicus etc ita alius alio aptior est Theologiæ, Medecinæ, Iurisprudentiæ. Sed hîc nimis crebrò peccatur, dum ex qvovis ligno Mercurios fingere volumus pro arbitrio, non observantes naturæ inclinationem. Hinc fit, ut invitâ Minervâ hoc illudve studium involantes, nihil laude dignum præstent, sæpeque plus valeant in quovis [Greek: parérgo], quam in sua vocatione. Consultum ergò esset sub exitum Scholæ classicæ publicum Ingeniorum examen institui à Scholarchis: illorumque arbitrio determinari, qvinam adolescentum Academias adire, qvid rursum ad alia vitæ genera se convertere? Perseqvuturi item studia, qvinam Theologiæ, aut Politiæ, aut Medicinæ etc tradere sese, debeant? prouti vel Naturæ inclinatio se prodit, vel etiam necessitas Ecclesiæ & Reipublicæ flagitat.
3 Heroica ingenia exstimulari conveniet ad omnia, ut ne desint [Greek: polumatheìs] aut [Greek: pammatheìs], et [Greek: pansophoi].
4 Providendum tamen, ut Academiæ solos diligentes, honestos, solertesque alant; pseudostudiosos, qvi otio & luxu patrimonium & annos noxio in cæteros exemplo profundunt, ne tolerent. Ita ubi pestis nulla, nulla erit contagio: omnibus in id quod agendum [catchword: est intentis]
[35/6/134A]

                                                    237.
est intentis.
5. Pervolvendum in Academia esse omne Authorum genus, diximus. Hoc ut ne sit operosum nimis, & tamen utile, optandum est exorari posse Viros doctos, Philologos, Theologos, Medicos etc ut eandem velint studiosæ Iuventuti gratiam præstare, qvam Geographiæ studiosis præstant Geographi: integras provincias, & regna, et mundos, tabulis includendo, longissimos terrarum mariumque tractus oculis subijciendo. Qvidni enim quo Pictores modò Terras, Urbes, Domos, Homines, secundum omnia majora ad vivum repræsentant, eodemmodo Cicero, Livius, <right margin: Plato, Aristoteles Platarchus Tacitus> Gellius, Hippocrates, Galenus, Celsus, Augustinus, Hieronymus etc repræsententur, non per excerptas sententias & flosculos solum (uti factum in nonnullis) sed per integra, in summas tamen contracta, systemata. Ejusmodi Authorum compendia usum haberent elegantem. Primò pro illis, qvibus prolixa legere non vacat, ut nihilomninus Authorum qvorumvis cognitionem sibi comparent generalem. Secundò pro illis, qui, (ex consilio Senecæ) unius alicujus ingenio familiariter se apllicare cupiunt (nec enim omnia omnibus æqvè conveniunt) ut facilius, et cum judicio, delectum faciant, postquam pluribus gustatis hoc aut illud in primis palato arridere senserint. Tertiò, qvibus ipsi Authores evolvendi sunt integrè, compendia hæc præpa- [catchword rabunt]
[35/6/134B]

238.
rabunt insigniter ad legendum cum fructu: prorsus ut peregrinaturo Chorographiam regionis è charta præcognovisse prodest, ad facilius, certius, jucundius omnia particularia qvæ se oculis post ingerent, spectandum. Denique omnibus inservient breviaria illa ad repetitiones Authorum cursim instituendas: ubi semper aliqvid qvod hæreat, & in succum eat, occurret. Posset Possent autem ejusmodi Authorum summaria & seorsim (pro usu pauperiorum, aut qvibus ipsa grandia volumina evolvere non est integrum) edi; et præjungi Auctoribus suis, ut qvi se lectioni ejus accingit, complexum totius primò apprehendat.
6 Qvantum ad exercitia Academica: nescio an [Greek: suzetéseis] publicas formâ collegij Gelliani temperatas, introduci valdè è re sit. Nempe ut qvidqvid Professor publicè tractat, Scriptores eandem materiam tractantes optimique qvique distribuantur studiosis legendi privatim. Et qvidqvid ejus ante pomeridianâ horâ Professor publicè enarravit, de eo horâ pomeridianâ in toto iterum coeto disceptatio fiat. Nempe, studiosis qvestiones proponentibus; sive qvid non satis aliquis asseqvutus, sive scrupulum nactus, sive discrepantem in Authore suo sententiam, argumentis suis subnixam, reperit, & qvidqvid simile. Ubi liceat cuivis è turba (ordine tamen aliqvo servato) respondere, & alijs rursum, num
[35/6/135A]

                                                    239.
qvæsito satis fiat, judicare & pronuntiare; tandemque Professori, ut præsidi, controversiam determinare incumbet. Ita videtur qvidqvid multi legerint, in unum colligi posse: [deletion] non solum ut communi <right margin: omnium> usui cedant omnia, sed et validè se mentibus imprimant, ad faciendum verè solidos in scientiarum theoria & praxi progressus.
     Ab hac collegiata exercitatione videtur haut difficulter impetrari posse, quod ultimo loco optavimus, & optant pridem omnes boni, ut ad honores publicos non nisi digni admittantur. Obtinebitur inqvam id, si res hæc non à privato unius aut & alterius arbitrio. sed à publica omnium conscientia & testimonio, pendeat. Semel itaque anno, ut inferiorum Scholarum à Scholarchis suis, ita Academiarum à legatis Regijs, aut Reipublicæ, visitatio fiat, atque hîc qvam sedulò acta sint omnia, cognoscantur, ratione docentium & discentium: qvorumque diligentia maximè eminuerit, referant virtutis suæ testimonium publicum, doctoralem corollam. Ubi, ne fucus fiat, loco disputationum pro gradu convenientissimum erit Candidatum (aut plures simul) in medio sisti, sine præside.   Atque tum doctissimi quique, & in praxi jam versati, opponant qvid qvid facere putant ad explorandum profectus, in theoria & praxi. Exempli gratiâ: Quæstiones varias è textu
[35/6/135B]

240.
(Sacri Codicis, Hippocratis, Iuris etc) ubi hoc, ubi illud & istud, scriptum? quomodo cum et illo consentiat? sciatné aliqvem Authorem dissentientem? & qvem? & qvid argumentorum opponat? ’ <left margin: ’ et quomodo solvendum sit? et similia. Practicè autem proponantur illi casus varij, Conscientiæ, Morborum, Caussarum[sic]>, & qvomodo hîc & illic vellet procedere? & cur ita? Urgeaturque instantijs, & Casuum varietate, donec appareat eum sapienter, & ex verò fundamento, de rebus judicare posse. etc Quis non speret diligentiam adhibituros, qvi tam publicum, tam serium tam severum examen sustinendum sibi fore sciant?
     De Peregrinationibus (qvibus in hoc ultimo sexennio locum dedimus) nihil monere opus est: nisi forsan, placere nobis, et cum rationibus nostris coincidere, Platonis judicium, qvi Iuventutem peregrinari ante vetuit, qvàm omnem ætatis igneæ impotentiam despumasset, eique prudentia & solertia ad peregrinandum necessaria adesset.
     Nec jam attingendum, qvàm necessaria foret Schola Scholarum, sive COLLEGIUM DIDACTICUM, ubi ubi gentium fundandum; aut certè, si illius nulla sit Spes, inter Eruditos gloriæ DEI hâc etiam ratione promovendæ devotos, relictis corporibus ubicunque sunt, sanctâ fide colendum. Qvorum [sociatæ altered] operæ eò tendant, ut Scientiarum fundamenta magis magisque eruantur, ad depurandum, et per genus humanum feliciore successu spargendum sapientiæ lumen, novisque inven- [catchword: tis]
[35/6/136A]

                                                    241.
tis utilissimis in melius promovendum res mortalium. Nisi enim ijsdem semper hærere vestigijs, aut regredi etiam, volumus, de progressu benè coeptorum cogitandum est. Cui rei quia nec unus homo, nec ætas una sufficit, plures omninò et junctim, & successivé, continuare coepta necesse est. Collegium hoc Scientiarum Universale id prorsus esset Scholis reliqvis, qvod Venter est membris Corporis; Officina scilicet vitalis, succum, vitam, robur, omnibus suppeditans.
     Verum nos ad ea, quæ de Scholis nostris dicenda supersunt regrediamur.
                     Caput XXI.
                DE SCHOLARUM ORDINE
            universale, planè accurato.
De Scholarum reformandarum necessitate, modoque prolixius disseruimus. Non abs re fuerit, si in aliqvam summam conferamus nostra tum vota, tum consilia. Ita habendum est.
     Cuperemus docendi Methodum ad eam deduci perfectionem, ut inter, consvetam & usurpatam hactenus, novamque hanc, instituendi formam, id appareat discrimines, qvod inter usitatam olim Libros multiplicandi artem, Calamo, & repertam pòst, usitatamque nunc jam, Typis, esse videmus. Nempe, ut qvemadmodum Typographiæ ars, quanqvam difficilior, sumptuosior, operosior, longè tamen ad celerius, certius, elegantius, libros scribendum commedior[sic]: ita Methodus
[35/6/136B]

242.
hæc nova, quamvis initio difficultatibus terret, recepta tamen serviat erudiendis longè pluribus, certioreque cum profectu, & majore voluptate, qvàm vulgari [Greek: amethodeía]. Facile cogitatu est, qvam parum utilis videri potuerit primi Typorum graphicorum inventoris conatus, præ recepto illo tam libero & expedito Calami usu: at res docuit qvantas inventio hæc efferat commoditates. Primùm enim, possunt libri alicujus exemplaria typis describere adolescentes d.. duo plura, quàm calamis ducenti forsan, intra idem temporis spatium. Deinde, manuscripta illa variabunt ad modum, foliorum, paginarum, linearum, numero, formâ, situ: impressa examussim sibi respondebunt ut ovum ovo non tam simile sit, atque hæc exemplaria inter se omnia: qvæ res elegantiæ & nitoris plena est. Tertiò, correcténe scripta sint, qvæ scripta sunt calamo, incertum est, nisi revideantur, conferantur, corrigantur accuratè omnia & singula: qvod sine labore tædioque multiplici non fit. In excusis emendato exemplari unico, reliqva omnia, qvamvis millena futura sint, eâdem operâ emendantur: qvod artis ignaro incredibile, <videatur> verissimum tamen est. Qvartò, scriptioni (qvæ calamo fit) recipiendæ non qvævis charta idonea est, sed firmior tantum, qvæ non perfluat: at verò typis qvidqvid subijcis depingitur, etiam debilis & perfluens papyrus, & linteum etc Tandem, typis eleganter libros exscribere possunt, etiam qvi eleganter scribere nesciunt: qvia nimirum non manu propriâm, sed paratis ad id affabrè characteribus, aberrare nescijs rem expediunt. Ita
[35/6/137A]

                                                   243.
non absimile qviddam futurum videtur, si omnia qvæ ad novam hanc & universalem instituendi formam attinent, rectè constituta habuerimus (nostra enim talia esse nondum assevero [Greek: pammethodían] tantum laudo) ut: (1) Minore docentium turbâ multò plures erudiantur, qvam modis nunc usitatis (2) & sistantur veriùs eruditi (3) Eruditioneque que politâ, venustatis plena (4) Admittet cultura hæc vel eos etiam qvi ineptioribus qvodammodo ingenijs, sensuque tardiore præditi sunt. (5) Denique felices in docendo erunt, etiam qvos ad docendum natura felices non finxit: qvia non tam de proprio ingenio depromet qvisqvam, qvæ & qvomodo docenda sint, qvam potius eruditionem paratam, puratis qvoque & in manus datis medijs, Iuventuti propinabit. Nempe qvemadmodum Organicen qvisqvis symphonias qvasvis de Tabulatura cantat expedite, qvas forsan neque componere ipsemet, neque voce assa, aut organo memoriter cantare, posset: ita Scholasticus doctor omnia docere qvidni qveat, si omnia docenda, cum omnibus docendi modis, velut in tabellaturas redacta habeat?
      Verum retineamus assumptam de arte Typographica similitudinem, comparationemque explicatius etiam, qvæ sit novæ hujus Methodi concinna machinatio, edisseramus: ut pateat ijsdem ferè modis scientias inscribi mentibus, qvibus externè illinuntur chartis. Qvæ causa est, cur non ineptè fingi possit, & Didacticæ huic novæ adaptari nomen, ad nomen Typographiæ alludens, [Greek: didachographía] . Sed exponamus rem ipsam membratim.
[35/6/137B]

244.
Ars Typographica habet suas RES, & OPERAS.
RES præcipuæ sunt, Charta; Typi; Atramentum; Prelum.
OPERÆ, Chartæ præparatio; Typorum ad exemplar prototypi compositio; Atramenti illitio; Correctionum exploratio; Impressio; Desiccatio etc qvæ omnia artes <certos> [suos altered from: suas] habent modos, quibus observatis expedite procedit negotium.
     In Didachographia (libeat hoc retinere) ita hac se habent. Charta, sint Discipuli, quorum mentes scientiarum characteribus signandæ veniunt. Typi, sunt Libri didactici, cæteraque ad hoc parata instrumenta, ut eorum ope facili negotio discenda tradantur. Atramentum, est viva Præceptoris vox, sensum rerum transferens de libris in auditorum mentes. Prelum, Disciplina scholastica est, omnes ad imbibendum doctrinos disponens & adigens.
     Charta valet cujuscunque fuerit modi: quò tamen mundior, eò recipit & repræsentat impressa nitidius. Ita ingenia Methodus hæc admittit qvidem omnia, at felicius tamen promovebit ... nitidiora.
     Typorum æneorum ratio pulchram habet ad libellos nostros didacticos (qvales reqvirimus) analogiam. Etenim
     1 Qvemadmodum Typos necesse est prius fundi, poliri, ad usum accommodari, qvam librorum incipiat impressio: ita instrumenta novæ Methodi necesse prius apparari, qvam Methodi hujus ordiamur usum.
[35/6/138A]

                                                   245.
      2 Typorum reqviritur copia, ut operibus sufficiant: sic et libellorum ac instrumentorum didacticorum; qvia molestum, tædiosum, damnosum, inchoare opus, & reqvisitorum defectu à progressu prohiberi.
     3 Perfectum Typographeum omnis generis typos habet, ut ne qvid, cujus usus venire" <right margin: "posset> posset, desideretur. Ita Libros nostros omnia qvæ ad plenam ingeniorum culturam pertinent exhaurire necessum est, ut qvidqvid est sciendum his adminiculis nemo non didicisse qveat.
     4 Typi ad omnem usum in promptu sint, non hinc inde disjecti relinqvuntur, sed eleganter per thecas & loculamenta digeruntur. Ita Libelli nostri quæcunque discenda offerent, non offerent confusim, sed dispertitis omnibus qvàm distinctissimè, in annua, menstrua, diurna, horariaque pensa.
     5. Typi depromuntur è loculamentis ij solùm, quibus ad præsens negotium opus est, alij relinqvuntur intacti. Ita libelli didactici ij solùm pueris dandi in manus, qvibus in sua classe opus habent, ne alijs distrahantur, & se confundant.
     6 Tandem, ut typothetis sua est Norma linearis, qvâ characteres in Verba, Verba in lineas, lineas in columnas, coaptant, ne extra proportionem aliqvid eat: ita Iuventutis formatoribus dandæ in manus normæ, ad qvas exigant operas suas, hoc est conscribendi illorum in usum libelli informatorij, qvid qvoque loco, & qvomodo, agendum sit, ne aberretur, commonefacientes. Duplices igitur erunt libri didactici: Reales, pro discentibus; & Informatorij,
[35/6/138B]

246.
pro docentibus, ut istorum sciant urgere usum.
     Atramentum didacticum diximus esse Præceptoris [Vocum for Vocem]. Nam qvemadmodum Characteres ut in se sunt, sicci, chartæ qvidem se (prælo adacti) imprimunt, nihil tamen in ea præter cæca vestigia, qvæ pòst evanescunt, reliqvunt: atramento verò tincti evidentissimas expingunt, & qvasi indelebiles, imagines. Ita qvæ pueris muti eorum magistri, Libelli, offerunt, revera muta, obscura, imperfecta sunt: sed cùm accedit Præceptoris, omnia rationabiliter pro captu explicantis & ad usum applicantis, vox, vivida fiunt, & se altè animis imprimunt, ut demum verè & intelligant qvod discunt, & intelligere se sciant. Qvemadmodum autem Atramentum impressorium diversi. generis est à scriptorio, nempe non ex aqva sed oleo (& qvi arte typographicâ maximè se commendatos cupiunt, adhibent oleum quam purissimum, cum pulvere carbonum è juglandibus:) ita Vox Præceptoris per svavem & planam docendi rationem mollissimi olei instar animis discentium insinuare se, secumque res, debet.
     Tandem, qvod Typographijs est PRELUM, hoc scholis Disciplina; qvæ sola efficere valet, ut nemo non culturam recipiat. Qvemadmodum ergò ibi quæcunque papyrus liber fieri debet, Prelum effugere non potest (qvanqvam duriores chartæ durius, molliores mollius premantur:) ita qvi se erudiendum dat
[35/6/139A]

                                                    247.
Scholis, communi Disciplinæ subjaceat. Cujus gradus sunt. Primus, Attentio perpetua. Qvia enim nunqvam puerili diligentiæ aut innocentiæ satis tutò (progenies Adami sunt) fiditur, oculis comitandi sunt qvoqve se vertunt. Secundò, Increpatio, qvâ si exorbitent, in ex rationis & obseqvij viam illicò revocentur. Tandem Castigatio, si nutu aut monitu regi recusent. Sed omnia prudenter: nullo alio fine, qvam ut excitati sint ad agendum solerter omnia omnes.
     Dixi etiam OPERAS reqviri certas, certumque eorum modum. Perstringam id qvoque breviter.
     1. Qvot futura sunt Libri alicujus exemplaria, tot simul assumuntur Schedæ, implendæ eodem textu, ijsdem characteribus; retineturque idem ille Schedarum numerus à principio libri ad finem, nec auctus nec imminutus: (aliâs defectiva qvædam exemplaria fierent.) Ad eundem modum Methodus didacticæ nostræ necessariò reqvirit, ut totus Scholæ coetus, eidem Præceptori ejsdem præceptis instituendus, simul tradetur, gradatim formandus à principio ad finem ’ <right margin: ’ nemine post factum principium admisso, nemine ante finem> dimisso. Ita obtinebitur, ut unus Præceptor numerosiori etiam discentium turbæ sufficiat, & omnes nihilominus omnia addiscant, sine defectu ac hiatu. Opus itaque fuerit, Scholas publicas omnes semel anno aperiri & claudi (rationes nostræ svadent id autumno potius fieri, qvàm
[35/6/139B]

248
verè aut aliâs) ut pensum cujusque classis qvotannis decurrat, omnesque simul (nisi qvorundam hebetudo obstet) ad metam deducti, simul ad seqventem classem promoveantur: qvaliter in typographeis post excusam pro omnibus exemplaribus philuram [primum for primam] A, transitur ad B, tum ad C,D,E. etc
     2 Libri elegantius excusi clarè distincta habent Capita, columnas, paragraphos: cum certis spatijs (sive necessitatis sive evidentiæ causa) tam marginalibus qvam interlinearibus. Ita Methodus didactica suas habeat necesse est Laborum & [reqviri for reqviei] periodos, cum certis temporum spatijs (sive necessitatis ad recreationes honestas. Pensa nempe habet annua, menstrua, diurna, horaria: quibus rectè observatis non potest non cuivis Classi suus orbis decurrere quotannis, atque ita sua attingi meta. Horas qvotidie non nisi qvatuor studijs publicis impendi, bonis rationibus svaderi potest: duas ante, totidem post meridiem. De qvibus si feriâ septimâ pomeridianæ remittantur, & dies Dominica tota divino cultui consecretur: confient hebdomatim horæ 26, annuatim (concesso etiam sole minoribus ferijs necessario spatio) horæ circiter mille: quibus hem qvam multa doceri & disci possunt, si methodicè procedatur semper! etc etc
     3 Post constructam è compositis characteribus imprimendorum formam, sumuntur papyri volumina, & explicantur per plagulas, ut patulæ sint, & promptè ad manum, omnes, ne qvid sit quod operas returdet. Pariter Præceptor discipulos sibi in oculis constituat, ut videat omnes & videatur ab omnibus semper. Qvaliter fieri [catchword: oportere,]
[35/6/140A]

                                                    249.
oportere, docuimus Cap: XIX. Qvæst. I.
     4 Sed ut charta recipiendæ scripturæ aptior fiat, commadefieri solet, & emolliri. In schola itidem discipuli semper ad attentionem excitandi sunt, modis qvos ibidem innuimus.
     5 Eo facto typi ænei atramento imbuuntur, ut eorum ectypi clarè exprimantur: ita Pr percipi possint. discentibus scientes fieri, allaborent. geniorum ventilatio fiat per repetitiones, examina, concertationes, donec altum sedisse certum sit. 250. tione Domini repleatur terra, sicut mare operitur aqvis. (Ies.11.9.) **