The Hartlib Papers

Title:Scribal Copy, Comenius' Linguarum Methodus Novissima Cap 2
Dating:Undated
Ref:35/5/10B-15B
Notes:The text is enclosed within rules. The marginal notes are in another hand, and are all displayed on the left.
[35/5/10B]

                      CAP. II
        Lingva qvid, et qvid totus ejus apparatus
             reqvirat: Qvotuplex denique.
Lingva seu Sermo
qvid?
   Lingva cum pro sermone sumitur, est VERBORVM RES significantium et MENTI præsentantium, certâ ratione contextorum aut contexendorum apparatus.
Reqvirit, Res,
Mentes, Verba,
2 Tria ergo in Lingva, seu Sermone concurrunt. Primo, RES significandæ. Secundò MENTES mutuò sibi aliqvid significantes: Tertio, VERBA articulatione distincta, distinctè aliquid significare apta, et ex mutuo consensu jam significantia, certa ratione inter se contexta. Tolle unum ex his Sermonem sustulisti
tam indivulsè, ut
nihil horum abesse
possit.
3. Nam, si RES defuerint de qvibus loqvaris, qvid loqvêris? Si MENTES, (hoc est substantiæ rationales intellectu præditæ, qvibus res enarres) cui narrabis? Si denique VERBA defuerint (qvibus pro vehiculis conceptuum suorum ad mentem alterius utaris) qvomodo eosdem conceptus mentis [catchword: tuæ]
[35/5/11A]

                        CAP. II.
-------------------------------------------------------
tuæ ad alterius mentem transmittes? Mentes enim nostræ Corporibus inclusæ, eoque ab invicem ita reclusæ sunt, ut nonnisi, externo aliqvo internuncio communicare sua inter se possint. Hunc itaque internuntium illis Deus addidit, Lingvam.
Est igitur (Sermo)
(1) picta Rerum Imago.
4. Vnde conseqvitur: primò, Sermonem esse pictam Rerum imaginem sive Verba rerum simulachrum esse. Non enim de nihilo est, sed de Rebus, qvarum imagines, ille qvi loqvitur, intra se concipiens, verbisque obvolvens, ad audientis mentem transmittit
(2) De Rebus
absentibus.
5. Secundo, Sermonem esse de Rebus absentibus, aut qvasi absentibus. Si enim Res præsens sit, ipsam ostendimus potius, qvàm ut imaginem ejus pingere laboremus: qvia id fit, tùm compendiosiùs (natura autem, sicut et mens nostra, scopum rectâ petere gaudent) tum meliùs et tutiùs. Qvippe ipsa Rei inspectio, pro mille Vocabulis, et qvibuscunque Verborum circuitionibus est. Vnde Seneca: Si fieri posset, qvid sentiam ostendere, qvam loqvi, mallem.
(3) Inter plures.
6 Tertiò Semonem inter plures esse. Sibi enim ipsi aliqvis, qvum suos intra semet conceptus immediatè videat, cur loqvatur? Prorsus ut epistolam ad seipsum scribere, et sibi ipsi qvod qvis videt ostendere, nemo opus habet, ita nec loqvi sibi ipsi. Hinc est, qvod si aliqvem cum seipso <secumipso> loqventem videamus, aut insanire eum, aut esse animo perturbato, colligimus. Sed et tum ecce pluralitas! Delirans enim somniat se alicui colloqvi: turbatus autem verè intra se divisus est, Ratione Affectum alloqvente, aut contrà: ut Psal: XLII ver 6,7
(4) Vitæ humanæ
prorsus necessarius.
7. Qvartò Sermonem esse Vitæ humanæ prorsus necessarium. Qvippe Deus in Mundo non Hominem, sed Homines esse voluit: eoque societatis addidit vinculum, Lingvam.
(5) Venit â cogitatione
 Rerum.
8. Qvintò Sermonem venire à Cogitatione, cogitationem à Rebus Co- [catchword: gitatio]
[35/5/11B]

               CAP. II.
------------------------------------------------------
gitatio enim est imago Rerum menti obversantium, sermo autem nissus cogitationum qvas mens secum volvit imago.
(6) Fundatur
in Mente.
9. Sextò: Sermonem sine Mente, Sermonem non esse, sed Sermonis larvam: uti sunt Psittacorum, Picarum, aliarumque humanas voces imitari doctarum avicularum, garritus. Unde Chrysippus: Mentem sermonis fontem appellavit.
(7) Qvò plus Mentis &
Rerum habet, eò
melior.
10 Septimò: Sermonem qvo plus habet Mentis, et Rerum eò meliorem esse. Inde enim sapientum colloqvia, præ muliercularum nænijs pondus accipiunt.
(8) Res & Cogitationes
præsupponit,
11 Octavò. Tria illa ita sese conseqvi naturaliter, ut primò sint Res; tum de rebus Cogitationes; tandem cogitationum foras prolatio, quæ fit Verbis. Patet id ex ipso Creationis processu. Primùm enim Deus Mundum exstruxit, Rerum plenum. Tum ne opera illa sine teste essent, produxit Mente instructum hominem, operum Dei contemplatorem. Qvem tandem Rebus Nomina indere, eoque sibi mentis suæ ad alios interpretem (Sermonem) constituere jussit. Nec aliter nobiscum agitur. Anteqvam enim nascimur, Res sunt: tùm nos eas contemplando, illarumque imagines mente concipiendo, Notitiam earum nobis comparamus: demumque qvantum illarum intelligimus tantundem eloqvi consvescimus.
(9) Cumque illis
harmoniam perpetuam<TRANS SWITCH="3"></TRANS>
servare<TRANS SWITCH="1"></TRANS> debet<TRANS SWITCH="2"></TRANS>;
12. Nonò Patet tria illa respectum ad invicem servare perpetuum. Res enim qvia intelligi volunt ad Mentem tendunt. Intellectus autem rerum qvia propagari gaudet, Verba qværit, qvibus se involvat et ad Mentem alterius transplantet. Atque tum si Res uti sunt ita intelliguntur; et sicuti intelliguntur, ita enunciantur, harmonia prodit vera Rerum cum Mente et Mentis cum ore.
<from 35/5/12A:>
(10) Imò Res et[altered]
Cogitationes pro
norma habere debet
13. Decimò Res pro norma nihil habent nisi seipsas: sunt enim id qvod sunt, proprijsque suis procedunt legibus. Conceptus autem mentis pro norma habent, et se et Res: primariò Res, secundariò Seipsos. Qvia enim Rerum imago sunt, necessariò se ad Archetypi sui formam componunt:
[35/5/12A]

CAP. II
          --------------------------------------------
sicuti mea in speculo imago, necessariò non solum figuram et colorem exprimit, sed et motus imitatur meos. Respectare tamen seipsos simul necesse habent Conceptus Mentis ne seipsos impediant, obumbrent, confundant. At Verba tandem trinum recipiunt respectum, ad Res ad Mentem ad Seipsa. Ad Res, qvatenus res significant, ut rectè exprimant qvod debent; ad Mentem, qvatenus menti significant, ut ex mutuo consensu id, non aliud, significent: ad Seipsa, qvatenus certis qvibusdam legibus inter se socianda veniunt.
(11) Eoque illis
operosior est.
14. Unde porro seqvitur undecimò: Sermonem in sua perfectione consideratum, operosum qvid esse. præ Rerum aut Conceptuum fabrica: qvandoqvidem Res nil nisi suas leges seqvuntur; Conceptus nihil præter suas et Rerum leges; Sermo autem omnia tria respectare, animique sensa Rerum, Cogitationum, Suisque proprijs legibus explicare, necesse habet. Ita me nunc hæc scribentem, tria respectare necessitas cogit: primò, Res, ut vera et bona scribam: secundò <deinde,> Mentes, ut verbis aptis intelligenter scribam: tertiò Latini sermonis leges ut Regulis cogruè scribam.
(12) Apparatus ejus
tria Magna reqvirit.
15. Hoc etiam duodecimò: Lingvæ apparatum (si in sua perfectione spectetur) prægrande qvid esse, ut Mundus ipse, qvem repræsentatum it, et amplum capaxque, ut Mens ipsa, cujus Conceptibus exhauriendis et in alterius mentem <trans>effundendis, sufficere debet; et denique concinnum qvid, omnia sua tam harmonicè contexens et connectens, ut harmoniam Rerum cujus mensuras in se Animus humanus continet, rectè exprimat. Nempe lingva perfecta requirit
I.
II.
III.
               I   Nomenclaturam Rerum plenam
               II Consensum de Vocum significatu plenum
               III Sermonis ritè struendi Leges plenas.
Primò Nomenclaturam
rerum plenam:
16. Nomenclatura Rerum plena est, qvâ qvicqvid est, propriamque et ab alijs distinctam essentiam, habet, propriam qvoque et ab alijs distinctam appellationem accipit: ut nihil in Rebus innominatum sit, nihil binomine, nihil ejusdem cum alia re nominis; ad evitandum sermonis, tum defectum, tum super-
[35/5/12B]

CAP. 11
          ---------------------------------------------
fluitatem et inde confusionem. (Vnde liqvere potest qvid de quæstione illa qvorundam, Pluresne sint Res an Verba? judicandum sit. Nempe Deus omnia pondere, mensurâ, numero, comproportionavit: nosque si rationabiliter agimus, Verba qvoque Rebus exæqvare, qvantum ad numerum, debemus. Sed ut vulgo adhuc res habent, confusè, alicubi plura sunt Verba qvàm Res; alicubi contra.
A qvâ abesse
Anonymiæ
Synonymiæ
Homonymiæ
debent.
Id qvod rerum anonymiæ, synonymiæ homonymiæ ostendunt. Dantur enim passim Res innominatæ, qvibus per incuriam nondum imposita sunt nomina: aut si ab aliqvo forsan aliqvando fuerunt, rursùm amissa sunt: exempli gratiâ: Insectorum plerorumque nomina. Atque sic Res plures sunt, qvàm Verba. Sed et dantur Res pluribus nominibus insignitæ: ut apud Latinos Hepar & Iecur Splen et Lien &c. apud Germanos vero Haupt et Kopf, Ross et Pferd, Maul et Mund; et alia alibi otiosa synonyma. Et sic plura sunt Verba qvàm Res. Dantur denique Verba, qvæ confusa qvadam ratione plura simul significare jussa sunt: ut apud Latinos Viscus, Cancer, Ius, et similia multa homonyma et polysema. Anonymia ergo Rerum idem est in globo lingvæ, qvod in globo Terræ, loca deserta, inculta, inhabitata Synonymia, idem qvod loca nimis habitata; ubi incolæ de possesionis jure altercantur, et seipsos premunt, urgent, trudunt, extrudunt. Homonymia denique est similis regioni, limitibus non benè terminatæ, ut jam hic, iam ille invadat ac usurpet. Atque hactenus de Rerum Nomenclatura.)
Secundò Lexica
accurata.
17. Consensus de Vocum significatu plenus est, qvum omnes. Voces ab omnibus eodem intelliguntur modo: ne unqvam dum alter cæpe nominat, alter intelligat allium, aut pro Igne, aqvam &c. Qvod ne fiat, aut obtinetur usu crebro et accurato; aut ope librorum, qvos Lexica nominamus: qvibus Vocum significationes determinare, atque exponere, muneri datur.
Grammaticæ præ
cepta exqvisita.
18.Leges Sermonis formandi sunt Regulæ Grammaticæ bene structæ ad omnem sermonis texendi necessitatem: sive qvidem illæ descriptæ libris, sive solo populi usu vigentes
19. Atque hæc de Lingvæ seu Sermonis reqvisitis, Modi seqvuntur.
<from 35/5/13A:>
Sine externis signis
fieri non potest:
20 Constat, Sermonem sine signis qvibusdam externis fieri non posse:
[35/5/13A]

CAP.II
          ---------------------------------------------
qvia omnia, æqvè in Sermone atque Cogitatione et Operatione, per figuras et imagines fiunt. Creator nempe Deus Rerum præconcepit imagines, formas ideas, qvas impressit Rebus. Res rursum simulachra sui imprimunt Sensibus; Sensusque Menti; Mens inde Lingvæ; Lingva aeri et auribus. Dum enim Mens rerum conceptu imprægnata, suas rursum alterius menti imprimere vult imagines, opus habet eas externis aliqvibus figuris repræsentare alterius sensibus, et sic transmittere ad ejus mentem: qvia dum mentes nostras corporibus inclusæ sunt immediatè sibi invicem sese jungere conceptusque suos immediatè ostendere (qvod Angelos posse credimus) non possunt.
Qvalia cùm sint,
Gestus, Soni,
Characteres;
oritur inde Sermo,
Tacitus,
Vocalis, &
Pictus.
21 Ejus modi signa externa externos sensus incurrentia, et qvibus proinde interni Conceptus externè repræsentari possunt, trini sunt generis: Gestus, Soni, Characteres. Unde prodit. Sermo Tacitus, mutorum; et Sermo Vocalis, loqventium; et sermo Pictus, scribentium. Breviùs: Gesticulatio, Loqvela, Scriptura. Gesticulatio et Scriptura signa exhibent Visu et sic res significatas per oculos transmittunt ad Mentem: Loqvela vero per Aures. Reliqvi sensus (Olfactus, Gustus, Tactus) ad hoc Menti præstandum Officium non æqvè idonei sunt: qvia objecta illorum (Odores, Sapores, Tangores) in tam numerosas differentias, [qvantam for: qvantum] Rerum et Notionum varietas reqvirit, sese non diffundunt.
Sermo Tuitus fit
Gesticulatione:
22. Gesticulatio est Sermonis rudimentum qvoddam; qvo utimur ad infantes; et inter se utuntur populi,lingvas suas mutuò non intelligentes. Imprimis autem muti nati, simul educati, alijque cum illis consvescentes: qvos gesticulatione colloqvi, et et gestuum varietate animi sensa tam amplè repræsentare posse, ut supra fidem esset, nisi experientiâ constaret, palam est. (Sed qvod istos, mutos et surdos, necessitas docuit, ad artem transferri coeptum est, triplici ratione. Primum ab Histrionibus qvi in scena vitas moresque aliorum, resque gestas, sic tacitè ad vivum olim repræsentabant, ut mutam Eloqventiam diceres. Qva arte Roscium Comoedum excelluisse ferunt, qvi cum Cicerone certare ausus est, uter Orationem sæpius variare posset, hicne verbis an ille gestibus. Deinde ab Oratoribus: qvi Eloqvio vocali visibiles addunt gestus, tamque
[35/5/13B]

CAP.II.
          ---------------------------------------------
aptè adhibent, ut sensum Auditores: non minus oculis qvam auribus hauriant. Qvomodo loqvi, bis loqvi est. Tandem, adhiberi coeptum est tacitum hoc sermonis genus ad occultandum ab alijs, qvæ intelligi nollemus. It cum Periander, et post illum Tarqvinius, de conservanda Tyrannide consultus, Legatum deduxit in hortum, scipioneque papaverum decutiens capita, ad suos redire, et qvod vidisset renuntiare jussit. Qvicqvid tamen sit, brutum qviddam est (bruta qvippe mutis ejus modi signis inter se agunt) et admodum imperfectum, hoc mentis conceptus communicandi genus, præ illo qvod Homini peculiare voluit esse Deus, Loqvelâ)
Vocalis, Loqvelâ:
   23. Loqvela enim, sive sermo vocalis, qvi Lingvâ fit est usus valdè expediti, et ad omnes ultimas Rerum et Conceptuum minutias sufficientissimi: Qvid enim Lingva mobilius? qvd volutibilius? qvæ propemodum Cogitationum celeritati respondet. Imo reperiuntur Lingvâ tam celeres, ut non qvivis Auditor, summa etiam attentione, mente subseqvi, omniaque distinctè expendere sufficiat. Eadem vero Lingva, tot sonorum differentias effingendi tanta artifex est, ut res parùm à miraculo absit. Format enim sonos simplicissimos, qvos Literas vocamus, ultra viginti, ex qvibus colligit Syllabas aliqvot millenas; è syllabis Voces, seu rerum appellationes, innumeras. Tum Voces nectit in Phrases; Phrases in Sententias; Sententias in Periodos, è Periodis denique contexit Orationes, infinitâ prorsus varietate.
Pictus, Scripturâ.
   24 Sermonis beneficium, per se magnum, auxit Homini Deus, cum Sermonem naturâ suâ volaticum, et in auras momento dissipabilem, figendi ostendit modum: imprimendo scilicet illum materijs aurâ durabilioribus, chartis, membranis, tabulis ligneis, lapideis, æneis etc. ut ætatem ferre qveat longissimam
Scripturæ fines & usus
  sex potissimi;
   25. Reqvirebant id varij mortalium usus. Et
       1. primò qvidem ut absentibus qvoque ad qvos non
penetrat vox, cogitationes nihilominus
       2. communicare liceat. Deinde, si qvid tacitè
significari opus est, tacitò isthoc
          sermocinandi modo peragitur elegantissimè.
       3. Tertiò, res graves et arduas qvas diligentiùs
attendi et expendi (qvòm cum transitoriè audiuntur so-
[35/5/14A]

CAP. II.
          ---------------------------------------------
solum) volumus, meliùs sit exsculptæ oculis, qvam lingvâ solum prolatæ auribus,
       4. sistuntur. Qvartò, si qvarum rerum memoria ad
posteritatem transmittenda est, Scripturæ id beneficio fit optimè. Qvin et propriæ memoriæ
       5. labilitati (qvintò) consulere qvisque potest
res qvarum oblivisci nolit consignando.
       6. Corruptelarum denique ipsius Sermonis
antidotum est elegans, Scriptura, ne tam facile degenerent, et toties mutentur, ut olim factum, Lingvæ. Qvia enim Lingvâ humana nihil volubilius facillimè illa Voces pronunciando flectendo, construendo, deerrat mille modis, nisi fixo aliqvo adjumento fulta Videmus id in politissimis etiam Lingvis, Græca et Latina, qvam temporis tractu degeneraverint; qvæ tamen in Libris puræ conservantur hucusque.
magno DEI beneficio
nobis detecti
   26 In summa adversus incommoda labilis Memoriæ, et volubilis Lingvæ, et vastæ locorum temporumque distantiæ, præsentius remedium excogitari potuit nullum, atque hæc est Lingvæ et Sermonis captivatio, qvæ scribendo fit. Hæ sunt ejus compedes, hi carceres, qvibus constricta tenetur et conservatur. Absque his si fuisset, humani generis exordia, progressus, mutationes, Artes et scientias, Deum denique ipsum et omnia, profundè ignoraremus; qvemadmodum hoc adminiculo destitutis evenisse videmus, Americanis. Laudandus itaque est Deus pro tanto hoc dono suo; nec illo ad alia magis, qvam ad gloriam ejus per secula et gentes ardentissimè propagandam, utendum.
Ejus tria
reqvisita.
1.2.3.
   27. Est autem Scriptura, visibilis, visibilibus characteribus descriptus, sermo. Reqviritque primò signa seu characteres pictas. Secundò attributas illis Significationes. Tandem de illarum intellectu pactum mutuum. Nisi enim intelligantur, nullas menti rerum notiones imprimunt, millies licet inspectata: æqvè ut sermo Lingvæ Verborum significationes non intelligenti.
Characteres
Scriptorij trini.
   2[5 for 8] Characteres hi picti à significandi vi differentiam accipiunt trinam. Significant enim vel immediatè Res ipsas, vel Rerum [catchword: Conce-]
[35/5/14B]

CAP. II.
          ----------------------------------------------
Conceptus, seu notiones; vel denique Sonos et Verba. Eoque sunt vel Reales, vel Mentales, vel Verbales
1. Reales: qvales
sunt Sculpturæ
& Picturæ,
   29. Characteres Reales sunt effigies rerum ipsarum, arte pictoriâ vel sculptoriâ, vel plastica expressæ. Uti sunt statuæ, vel picturæ, heroum, præliorum, similiumque Rerum: qvarum memoriam simulachris ejus modi ad posteritatem transmittere solita fuit antiqvitas, et adhuc. Qvô et Ægyptiorum illæ
Hieroglyphicæque
notæ
notæ, qvas Hieroglyphicas vocitabant, spectant, maximam partem ex animalium picturis desumptæ, et aliqvid mysticum significare jussæ. Exempli gratiâ Oculus apertus, illis significabat Deum, omnia intuentem. Apis mellificans, Regem: Locusta verò, herbas otiosè depascens, Tyrannum. Hastâ designabant Bellum: Serpentum duorum complexu, Pacem et Concordiam &c. Verum hæc, utpote initialis tùm sapientiæ rudimenta, deserta pridem sunt, qvia res valdè imperfectè repræsentabant, facilèque qvid repræsentarent, in oblivionem venire, potuit nisi creberrimâ iteratione
2. Mentales: ut
sunt Chinensium.
   30. Characteres Mentales, sunt Chinensium illæ notæ, qvibus diversarum etiam Lingvarum homines colloqvij loco inter se utuntur. Cum enim idiomatibus discrepent ibi Gentes, remque hanc vel illam (exempli gratiâ Deum) diversimode appellitent, uno tamen et eodem charactere exprimunt: qvo inspecto qvisque Deum intelligit, suoque sermone, si opus enunciat. Ita qvibus Lingva inutilis est, manu colloqvuntur, per charateres istos mentales. Elegans sane inventio: sed nostræ qvæ Sermonem per literarum characteres pingit, haudqvaqvam conferenda.
3. Verbales: ut sunt
nostri, qvos
appellamus Literas.
   31. Sunt autem Characteres Verbales Literarum notæ, tot numero, [qvod for quot] primi illi minimi et simplicissimi, oris nostri reperiuntur soni, A, B, C, etc. ex qvorum collectione fiunt Syllabæ, Voces, Sententiæ &c. Atque hoc demum propriè est Sermonem pingere non Res, non Notiones: (potest enim hoc modo sermo, non intellectus etiam, legi ab illo qvi litteras novit) nisi qvatenus sermo ipse Notiones, tandemque Res ipsas, repræsentat: qvia Cogita [catchword: tio-]
[35/5/15A]

CAP.II
          -------------------------------------------
tionum tesseræ Verba sunt, Verborum Literæ.
Postremus scripturæ
modus reliqvis
præferendus
   32. Præstat ergo noster hic Scripturæ modus Chinensi illi, facilitate, celeritate, perfectione. Faciliùs enim addiscas viginti qvatuor literas, qvam octo mille characteres. Celeriùsque pingas literarum breves et simplices, qvam istorum tot characterum complicatissimos, ductus. Præterea integrum est nobis scribere, qvicqvid volumus: illi sola illa possunt, ad quæ exprimendum peculiarem characterem <jam> habent. Tum illis characteres sui Res tantum in memoriam revocant, Verba, qvibus Rem eloqvantur, non suppeditant: nobis Literæ nostræ immediatè suggerunt. Verba, Verbisque mediantibus Res ipsas æqve commodè intellectui et memoriæ sistunt. Unde et hoc conseqvitur, Scripturam nostram tradendis æqvè Lingvis ac Rebus idoneum esse medium, illi suis characteribus Res iam notas tantum in memoriam revocare possunt, Res aut Lingvas ignotas docere nullo modo possunt. Insigne igitur Dei donum et super omnia commendabile est nostra hæc scribendi ratio.
Scribendi series
trina;
   33. Accidentalis Scripturæ differentia, est à serie Characteres in lineas coordinandi desumpta. Nos enim Europæi scribimus à sinistra dextrorsum: Hebræi, cum alijs Asianis et.Africanis, à dextra sinistrorsum: Indi qvidam a summo ad imum, linea perpendiculari.
Perfectioque
triplex.
Typographiæ
   laus
34. Perfectio Scripturæ consistit in Tachygraphia, Calligraphia, et Orthographia: nempe ut qvis scribere sciat, celeriter pulchrè, correctè. Qvæ tria compendiosè simul præstat admirabilis illa, non manu, sed prelo, non calamo, sed æneis typis, scribendi ars. Stupenda enim celeritate Libros multiplicat: omniaque elegantiâ summâ implet; et qvod supra omnia mirum, unico solum exemplari emendato, omnia eodem modo emendata sistit, licet millena futura sint (Eô compendiorum et elegantiæ hîc ventum est!) Cui proinde arti soli debetur qvod Mundum Libris refertum, occasionsque multiplicandi scientiam,
[35/5/15B]

CAP.III.
          ------------------------------------------
          qvales nullis retro seculis ab ipso Rerum exordio fuerunt, nunc iam tandem sub Mundi finem Dei beneficio abundè suppeditatas habemus.