The Hartlib Papers

Title:Scribal Copy, Comenius' Linguarum Methodus Novissima, Title Etc
Dating:undated
Ref:35/5/1A-7B: 1B, 2B BLANK
Notes:All marginal notes are displayed on the left.
[35/5/1A]

                    Methodus LL
                    novissima.
[35/5/2A]

No 86
                  LINGVARUM METHODUS
                     novissima.
       Fundamentis Didacticis solidè superstructa:
       Latinæ Lingvæ exemplo realiter demonstrata:
    Scholarum Usibus jam tandem examussim accommodata:
       Sed et insuper alijs Studiorum generibus ma-
               gno usu accommodanda.
                   Antè tamen
      publico Eruditorum judicio exposita, se-
        rijsque ac severis Censuris submissa,
                        à
                 Iohanne Comenio.
[35/5/3A]

       Viris verè Eruditis, in populo Christiano Lite-
         rarum & Sapientiæ Antistitibus Salutem.
Confusioni Rerum
remedia qrenda.
     Tristem esse undique Rerum humanarum faciem, etiam in Europa nostra, adeoque præ cæteris nunc Orbis partibus, nemo non videt. Adversùs ergò mærores solatij, & adversùs morbos remedij, qværendum esse aliqvid, si inveniri possit, nemo negabit. Qvam in curam ut excitemur attentiùs, cùm nos Deus, & Omnia, invitent, ego qvoque nunc de rebus qvibusdam hûc spectantibus Vestrâ bonâ gratiâ, Viri sapientes, paucula submonere decrevi.
Res humanæ
Eruditionis, Politiæ,
Religionisque nomine
continentur.
     2. Rerum humanarum nomine intelligendum esse potissimùm videtur trinum illud, qvod Nobis, Creaturæ ad imaginem Dei factæ, supra omnia elevatæ, & ad Æternitatis consortium admissæ, necessariò intercedit commercium; cum Rebus, Nobiscum invicem, & cum Deo ipso Creatore nostro. Cum Rebus: Res contemplando, perscrutando, in usus nostros transferendo; & sic Rebus dominando. Cum invicem: nobis rationabiliter cohabitando, invicem utiliter inserviendo, prudenter etiam alij alios regendo; & sic societatem nostram in pace ac tranqvillitate conservando. Cum Deo: Illum agnoscendo, diligendo, colendo; & sic in favore Ejus, misericordiâ ejus, ad æternitatem usque nos custodiendo. Primum illud, rationabile cum Rebus commercium, antiqvi vocârunt PHILOSOPHIAM: secundum, humanas societates in pace conservandi artem, dixerunt POLITIAM; tertium, Deum colendi studium, RELIGIONEM.
His salvis, salva
omnia: perditis,
perdita.
3. ERUDITIO igitur, & POLITIA, & RELIGIO, tres Cardines sunt, in qvibus rectè constitutis humanæ Felicitatis fastigium vertitur; in afflictis autem, & eversis, humanæ Miseria & Perditionis barathrum se aperit. Nempe qvia cuicunque Rerum rationes notæ sunt, Bonique & mali discrimina patent, Electionibus non aberrare potest. Et qvi Regendi artem, se & alios, novit, rerum turbas Interitumque prævenire potest. Qvi denique Deum rectè colendi viam novit, recteque colit, propitium habet: qvod totius Beatitudinis basis est. Rursùm autem Ignoratio Rerum, cæcas temerariasque parit actiones, & cum Rebus, Hominibus, Deo ipso, processus: unde rerum Tumultus veniunt, tan-
[35/5/3B]

demque Interitus.
Trium illorum
radices omnibus
hominibus insitæ.
4. Qvæ cùm ita sint, trium illorum, (Eruditionis, Dominij, Religionis) æternas in nobis æterna Dei sapientia posuit radices: implantato Animis omnium Hominum desiderio Sciendi, Dominandi (seu Regendi) Bonoque omni & semper (qvalecunque usqvam esse persentiscat, in æternitatem usque ipsam) perfruendi. Monstrum hominis sit oportet, non Homo, qvi Res Nescire malit, qvàm Scire; & Servire libentiùs qvàm Imperare (aut certè in tumultu videre, & periclitari, qvàm esse in pace, securitateque frui); Perire denique potiùs qvàm superesse, Poenisque mactari qvàm præmijs, hoc est Numen habere infensum qvam propitium. Nam tametsi qvandoque monstra ejusmodi reperiantur, poenam tamen suam mox secum trahunt: dum tanquam degeneres, & exsecrabiles, odio habentur, tùm alijs, tùm sibi ipsis tandem.
Æmulationes hominum
     trinæ:
     5. Qvinimò tam universale est, & tam in cordibus Hominum radicatum illud Sciendi, Liberè agendi (& dehinc dominandi) Deoque placendi desiderium, ut in æmulationes erumpat: dum alij præ alijs plùs et meliùs Scire, latiùs & potentiùs Dominari, Religionisque verioris cultu Deum melius venerari, aut optant & qværunt, aut opinantur & præsumunt, eoque inter se perpetuò concertant. Hinc enim infinitæ illæ de veriore Scientia inter Eruditos, & de potiore præeminentia inter Potentes, & de placentiore Dei cultu inter Religiosos, contentiones: quia nemo non de illis divinitatis characteribus, Sapientiâ magnâ, Potentiâ magnâ, Sanctitate magnâ, participare; atque si alij sibi de illa participatione imminutum aliquid velint, non ægerrimè ferre potest.
à bono Deo animis
     inditæ;
     6. Trinum hoc in ipso divinæ Imaginis fundo repositum desiderium, omnium Scholasticarum, Politicarum, Religiosarumque contentionum fundamentum est: in se quidem perquam bonum qvippe ab optimo Deo, fine optimo (ut nemo trinum illud suum Bonum, tam acriter ad illud stimulatus, negligere, hoc est divinæ in se imaginis non curam habere, possit) naturæ nostræ inditum: vitio tamen nostro, qvi bonis benè uti nescimus, multorum Mundo malorum origo factum. Nam aut consopiunt homines in se divinos illos igniculos, Eminentiæque suæ apices ambire obliti, per inferiora bona, ventris & gulæ, dilabuntur, hoc est brutescunt: aut rursùm divino abutentes ardore, in mutuam invidiam, & communia bona sibi invicem pripiendi studia, insectationes denique & clades mutuas, proruunt.
à nobis in horrendum
abusum pcipitatæ.
     7. Hinc omnes status, in Scholis, Politia, Ecclesia, multis modis ubique convelluntur, & [hiant MS edge], & pessum eunt. Dum Scientiæ & Artes ipsâ multitudine et multiplicitate suâ, &
[35/5/4A]

de certitudine ac usu altercationibus, seipsas premunt, obumbrant, confundunt, obruunt, ispamque certitudinem & usum tandem in plerisque amittunt: Politiæ autem mutuis collisionibus seipsas evertunt; Religionesque pariter odijs mutuis seipsas conficiunt. Cujusmodi infelices infeliciter ab illo æmulationum fonte qvovis ævo effusas generis humani clades, cui non videre, & palpare, datur?
Eruditorum concertationes
non tam generi humano
exitiales, ut Politicorum
& Theologorum.
     8. Eruditorum sanè concertationes tanta generi humano mala, qvanta Politicorum & Religiosorum collisiones, nondum intulerunt, licèt confusione qvoque suâ non careant. In eo tamen laudandi, qvòd non eadem sentire de rebus ijsdem sangvine luendum crimen non existimant, nec propterea populos, aut populorum dominatores, in mutua bella concitant, Tota bellorum, qvibus Orbis vastatur, in reliqvis duobus Ordinibus residet culpa. Dominandi cupido, & apud Deum potiores habendi partes opinio, ad arma concitat: ut furiosè in invicem ruant Religiones & Politiæ, dissipentque se invicem ac evertant, & ex florentissimis Civitatibus, Regnis, Ecclesijs, Civitatum, Regnorum. Ecclesiarum, cadavera constituant. Nostris præsertim temporibus, & nostra in Europa, inter nos (eheu qvòd inter nos! in populo Dei!) tam violentus est politicarum Rationum statûs ille concursus; & tam atrox, tamque malum exasperans, Theologorum infrenatus zelus: ut non immerito exclamârit, non Atheus qvispiam, sed pijssimus qvisque, Tantum Relligio potuit svadere malorum!
Christianorum in
seipsos sæviendi
furor.
     9. Venit hîc in mentem, qvod olim de Romano Imperio, furiosè in seipsum ruente, scripsit Vir sapiens. Romani in acie Pharsalica incredibili armorum et animorum ardore in hoc convenisse videbantur, ut interfectis omnibus, nemo nè ad deplorandum qvidem populi Romani nomen, aut lamentandam tanti Imperij calamitatem relinqveretur: etiamsi clades illæ nihil aliud fuerint, qvàm dolores & angustiæ partûs, unius post hominum memoriam maximi, & florentissimi, Imperij. Credo profectò Turcis, Tartaris, alijsque infidelibus ac barbaris gentibus, dum Christianos in Europa intestinis bellis annos propè triginta confici, nec ut se invicem vastare cessent, persvaderi posse, audiunt & vident, illas nasci cogitationes: Christianos inter se conjurâsse, ut interfectis omnibus, nè ad deplorandum qvidem Christianum nomen superesset aliqvis. Qvanquam æternæ providentiæ vis, in decretorum suorum exseqvutione occultis suis, sæpeque rationi nostræ contrarijs, procedens vijs, melius qvid ac sperare possumus nos, nedum infideles illi, ex his Mundi quiddam parturientis doloribus educere potest: Regni scilicet Christi æterni Monarchæ, renascentiam & propagationem.
[35/5/4B]

Res literaria
collisionibus
publicis etiam
qvassatur.
     10. Verum enimverò istis sive Orbis Christiani clades deplorandi munijs, sive ex cineribus suis resurrecturæ Ecclesiæ, novam imaginem sperandi occasionibus, in communi relictis: ad Vos Viri Eruditi redeo, Vestrumque Ordinem reliqvorum cladibus simul involvi deplorandum esse aliqvidque remedij qværendum, submoneo. Involvi enim, antiqva loqvuntur exempla: & præsens rerum facies ostendit.
Probatur inductione.
     11. Apud Græcos philosophante Aristotele, & regente Alexandro, Græcia ingenijs clarissima fuit, toto Terrarum Orbe: sublato Alexandro, ut domesticis discordijs laborare coepit Græcorum politia, ita & ingenia eclipsin passa. In Italia literas, sapientiæque studia, qvantâ clade affecerint Gottica Wandalicaque bella, testes fuerunt tot subseqventia secula: qvibus & Latina Lingva per totam Italiam penitùs exstincta, & nitor illius apud reliqvos, ubi Lingva superesse videbatur, planè perijt, & qvicqvid elegantioris literaturæ fuit, oppressum: demumque post tot secula, è Bibliothecarum reliqvijs, veluti sepulchris quibusdam, eruendum fuit. Religiosa item Christianorum in Oriente concertamina exciverunt Mahomedanas tenebras; qvæ gladio propagatæ oppresserunt, & barbariei per totum Orientem immerserunt, tam Religionem qvàm Literas. A nostris igitur præsentibus qvoque, tam diuturnis, tamque atrocibus bellis, qvid sperare habent Literæ! Ubi scilicet Viri docti et sapientes alij post alios decedunt; Scholæ autem unde alia societatum humanarum lumina & columina subnasci debebant, plerubique vastantur ac dissipantur! Metus imminentis barbariei non immerito occupat Viros cordatos.
Consilium Literis
qværendum a
Literatis.
     12. Dum igitur tam implacabiliter duo illi societatum humanarum Ordines pugnant & se mutuò subvertunt: nosterque Eruditorum (sinite Viri literati, ut me Vestro qvoque associem gregi, ultimo libens consistam loco!) simul malè habet, impeditur, distrahitur; nos qvid facimus? Otiosine spectabimus aliena proelia? Aut vanè aliqvomodo occupati, cum Diogene inania qvædam hûc illûc volutabimus dolia? Aut exardescemus, reliqvorum duorum Ordinum exemplo, in mutuas qvoque pugnas, & nos invicem evertendi studia? Absit. Qvandoquidem hunc etiam divinitatis characterem obtinent Literæ, ut contràdistingvantur Armis: [veniatque altered from: veni..ntque] Mentibus nostris Sapientia, sicut olim Eliæ Deus, non in vento procellæ, subvertente montes, & proterente petras, neque in terræ motu;
[35/5/5A]

aut igne; sed in sibilo auræ lenis. Ut peccare credendi sint Nostratium illi, qvi Calamos suos tanquam flabella, augendis in majus mutuis odijs; aut etiam tanque penicilla, depingendis illis ad posteritatem, & sic eadem odia in alias ætates transplantandum, commodant.
An in publica
rerum vertigine
liceat?
     13. At qvomodo tranqvillè placideque in tanta rerum vertigine, agere possumus? dicat qvis. Atqvi dudum Philosophi, qvomodo in qvovis rerum strepitu mens conservari qveat tranqvilla, inqvisiverunt. Id si vim habet aliqvam, nunc exserat: ut scire nos philosophari factis, non verbis, ostendamus. An verò nos jam, Calamitates in Veritatum occasionem vertendi, deficiet industria?
Licet, exemplo
Agricolarum.
     14. Qvi de Re Rustica scripserunt, hoc etiam dederunt consilij, ut Paterfamiliâs ne ijs qvidem horis, aut diebus, torpeat, suosque torpere sinat, qvibus Imber, Venti, Nives, operas foris turbant, inhibentque. Domi enim interim, reparandis Agriculturæ instrumentis, parandisque reliqvis necessarijs, occupari posse, eôque debere. Qvid igitur si nos qvoque, inter publicas illas, foris furentes, turbines & procellas, Nobis interim domi operemur? Reparando scilicet DOCTRINARUM INSTRUMENTA: ut si rebus nostris serenitas redierit, ad nostra feliciùs peragenda tanto paratiores simus? Qviaqvid enim tandem nunc fit, rediri tamen certò aliqvando illûc oportet, ut Mundus in seipsum sævire desinat. Desinant inquam homines, ad se reversi, structa sua destruere, incipiant verò destructa reparare. Qvô si veniendum est, qvid prohibet novarum structurarum novas præmeditari ideas? Scholasticorum inqvam, meliori ordine pertractandorum pensorum, firmiores, non æquè ruinosas, formas et normas?
Iungenda sunt
consilia Doctis: ut
exemplo præluceant
reliqvis.
     15. Iungamus qvæso Vos Viri docti, ad rectificandum studiorum Methodum consilia! Experturi, an fortè id qvoque ad rectificandam Regiminum Methodum, & Deo serviendi Methodum, conferre qveat aliqvid. Præsertim si qvid scintillarum, è nostro qvoque foco ad publicum illud incendium prosilijt, aut prosilire soleat. Insimulamur autem certè, Grammatici Dialectici, Philosophi: qvòd altercandi subministraverimus Instrumenta, Artem, Materiam. Et qvod rixosa Philosophia rixosam pepererit Theologiam: hæc autem infecerit Politiæ corpus, implicueritque publicè odijs mutuis animos. Atque habet hæc res ex eo colorem, qvòd succus vitæ Politicæ & Religiosæ ex institutione prima vitium trahat. Sive autem ita sit, sive secùs; sive à nobis contagionem [con]trahant? reliqvi Ordines, sive à se; nostrum tamen est, cùm malè sic res agi videmus, inclamare, dehortari, pacem svadere. Sed exemplo potiùs,
[35/5/5B]

qvàm verbis: ad verba pridem obsurduerunt omnes.
Aut saltem res suas
domi emendent.
     16. Id si non possumus, nec ad alienas dirimendum lites aliquid nostra profecerit diligentia vel exemplum: nobis tamen domi, alienis damnis facti cautiores, meliùs consulamus. Utque operæ nostræ humanas Mentes, Manus, Lingvas, reddendi cruditas, procedant meliùs, provideamus.
Tentamina Didactica
varia: etiam Authoris,
qvibus occasionibus
suscepta;
     17. Tentabant id jam ante hos annos, & continuabant per hæc ipsa calamitosa publicarum ærumnarum tempora, varijs modis, aliqvam multi Viri docti, nonnullo in melius, per gratiam Dei, profectu. Donec et nobis, ante annos jam suprà viginti, illius rei occasio (ab ingrato exilio nostro, cujus horas, dies, annos, non sine usu aliqvo transmittenda putabamus) data esset. Conscripta igitur nobis fuit, domesticum in usum (ideoque Lingvâ vernaculâ, Latinè enim commentari nunquam venerat in mentem) Didactica, qvam appellare Magnam juvenilis fervor, præcocesque spes, persvaserant. Ad cujus Canones postquam molliorem constituere LL [i.e. linguarum] Methodum qvæsivissemus, tentamenque primum, Ianua Lingvarum reserata, svadentibus amicis publico expositum esset, spe majorem reperit, & qvasi publicum applausum. Certatim enim in Scholas (diversis in Regnis) recipi, & in Lingvas varias transfundi, coepit: ut nonnemo putaret, esse unde nobis, tanquam de re benè gesta, gratulari qveamus. Mihi tamen non quid actum esset, sed qvid agendum restaret, recogitanti, tantum abfuit, ut istis titillari liberet, ut displicerent potiùs omnia, si non aliqvid plus, & melius, obtentum esset.
& qvibus stimulis
continuata;
     18. Benigno nihilominùs illo publico judicio animatus, in Realibus simile aliquid tentari posse svasi, experirique ipse aggressus sum. Qvarum cogitationum delineationes cùm itidem (rursùm ab amicis, & quidem me inscio, foràs datæ) placerent: redibant stimuli & occasiones, varijs modis rem eandem tentandi, donec aliquid verè pulchrum & verè utile, æqvè in Scientiarum & Artium, atque Lingvarum studio, repertum esset. Hæ fuerunt, qvæ me Didacticis studijs implicârunt, & in illis hucusque detinuerunt, occasiones.
& qvô tandem
deducta.
     19. Qvanquam autem in illis, post tot annorum molimina, nondum eô me progressum videam, ut inventa mea mihi satis placeant (nec possunt, quamdiu desiderijs meis, & proposito scopo, non satisfaciunt): dum tamen undique sic editionem urgeor, en prostituo me! et quicqvid interea cogitando excogitare, aut tundendo extundere (ut cum Poëta loqvar) datum est, Limæ Vestræ, Viri limati, submitto. Lingvarum Methodum ante alia do: quia sic volunt, quibus nunc in me & mea arbitrium est. Sed & meo tamen judicio: cùm sic palpabiliùs, qvæ Metho-
[35/5/6A]

di veræ vis sit, demonstrari posse videam. Tandem, qvia plusculum gratificari Scholis, & qui in illis, (permolestè ut plurimùm) occupantur, confidam.
Cur de his pmoneantur
viri docti.
     20. Placet verò de hac ipsa LL [i.e. Lingvarum] Methodo nostra in antecessum obiter & summatim, quid ab illa exspectandum veniat, monere aliquid. Non ut inventiones meas laudem, sed ut illas acriùs examinandi omnimodas omnibus dem, (atque id sciens volens) occasiones: postquam rem hanc sic urgendi mihi stat propositum, ut in discentiæ modos viasque inquirere nè desistamus, donec non restet quod qværamus. Qvippe non priùs homines tricis liberari posse, qvàm Sensus, Ingenia, Res, perdomandi nobis omnes patuerint viæ, exploratissimum habeo. De LL [i.e Lingvarum] igitur Methodo, Cur in illa excolenda tot annos hæserim, adeoque tantum temporis (ut nonnullis videtur) perdiderim, & qvô in melius profectu Remoræ illæ (multis sanè permolestæ), imprimis autem horum studiorum Factoribus, & mihi ipsi tandem) pensatæ sint, paucis dicam.
Præcipitatæ spes
frenandæ.
     21. Cùm post editam LL [i.e. Lingvarum] Ianuam nostram, & præstructum illi Vestibulum, & adstructa facilioris Grammaticæ pcepta; nimius passim esse applausus inciperet, inventionemque immodicè quidam laudarent, & se beneficio Methodi nostræ miracula patrare (ex ipsa Germania literas illius tenoris habemus) gloriatentur: non quidem ista displicebant (humanum est laudari malle, quam vituperari) suspecta tamen mihi ex eo esse incipiebant, qvòd ipse ego, qui Methodi habebar inventor, miracula ejusmodi patrare non possem. Cùm enim illud, Hîc Rhodus, hîc salta, obversaretur, tentabam mea in Rhodo saltus istos. Qvorum praxin postquam non succedere vidi, occasionem inventa sæpiùs ad rationis calculum revocandi, exactiusque ad fundamenta Didactica commensurandi, nactus sum: donec & tandem prioribus omnibus usu meliora, & praxi faciliora; vereque talia, qvorum ope puerilia illa miracula patrare (si stilo amici jocari libet) liceret, invenire dedit Deus.
Ambages viarum
molestæ in compendia
redigendæ
     22. Eô namque rem deductam esse jam confido, ut Lingvas docentes & discentes molestiâ liberati, verè in Scholis deliciari, perque ludum & jocum profectus pulcherrimos, illi dare, hi accipere, qveant. Tam commodum ambages illæ nostræ, & in qværenda puerilium studiorum molliore via remoræ repererunt (Deo sit laus) exitum. Ut hoc etiam in exemplum sit, Omnia nostra, mortalium, nonnisi gradatim ad aliqvam perfectionem venire, nosque nonnisi sæpiùs errando non errare discere, posse.
Inventiones melioribus
superinventionibus
perficiendæ.
     23. Posthabito igitur omni ad applausum, qvô priores nostras opellas dignati sunt Viri Eruditi, & Scholæ respectu; [quemadmodum?] et existimationis nostræ, qvam per tam crebras mutationes laboraturam extimescit amicorum nonnemo; faciendum nobis putamus, quod Aristoteles in moralibus svadet, ut Lucis & Veritatis amore, nostras ipsimet tenebras & errores, tùm detegamus tùm abjiciamus. Nempe quia ad Latinæ Lingvæ cognitionem, blandiùs manuducendi juventutem melior nobis detecta est via, priorem il-
[35/5/6B]

lam à salebris necdum pro necessitate explanatam, qvanquam à compluribus vestigia nostra sectantibus satis jam tritam, deserere nos côgit ipse veriorum & meliorum amor. Nec est cur qvenquam prudentem offendat, quod nostra ipsorum inventa, aliorumque adinventa, melioribus perficiamus superinventis.
Fundamenta
Methodi LL [i.e. Lingvarum]
novissimæ tria.
     24. Fundamenta enim, qvibus jam nunc Methodus nostra nititur, talia sunt, qvæ loco movere nemo unqvam poterit, satis id certus sum. Qvæ tria sunt potissimùm:
1. Parallelismus Rerum & Verborum accuratus; ad formandum in mentibus discipulorum conceptus, tàm Rerum qvàm Verborum, veros, meliùs ac unqvam antè factum.
II. Gradatio, jam demùm vera & plena, sine hiatu ullo.
III. Omnium horum Constitutio talis, ut merâ Praxi, eâque cùm fructuosa admodùm, tùm facillimâ, & qvodammodo spontaneâ, constitura sit omnia.
I. Parallelismus
Rerum & Verborum
perpetuus:
     25. Proportionis Rerum & Verborum, perpetuò accurateque observandæ necessitatem exposueramus olim in Dissertatione Didactica (ß 19 &c.) Qvia nempe non Psittacos suscipimus formandos, qvos sine mente sonos dare satis sit: sed Creaturam rationalem, Rerum Dominam, expansæ per omnia sapientiæ Dei spectatricem, testem, interpretem. Qvam proinde Verbis distendere, non Rebus implere, sit à divini consilij scopo aberrare, Hominis majestatem diminuere, mentibusque pro Rerum Scientia scientiæ umbram instillando, turpiter imponere. Hoc igitur agendum esse, ut Lingvarum studium (Latinæ præsertim) in Res tendat: qvô non in Loqvacitatem vanam, sed Eloqventiam sapientem, desinat. Id autem nullâ ratione aliâ impetrari posse, qvàm si perpetuò Verba Rebus connexè tradantur, qvô unâ eâdemque opera Mens et Lingva (primariô autem Mens) erudiantur &c. Qvod iterum iterumque qvàm altâ possum voce repeto, omnesque juventutis Formatores solenni formulâ oro & obtestor, ut (NB) hunc Rerum & Verborum (cum Conceptibus utrorumque) parallelismum, ex arcanis illis, à qvibus melioris statûs Scholarum, adeoque omnium humanarum Rerum spes pendet, esse credant.
à qvo neglecto omnis
ferè doctrinarum
confusio.
     26. Alibi erit ostendendi locus, qvàm nonnisi opinionibus regatur Mundus: Opinionumque sive radicem, sive fomentum, esse infelix illud Rerum et Verborum divortium; aut certe proportionis inter utrumque incuriam. Qvâ efficitur, ut Verba vagè prorsùs per ora & phantasias hominum volitent, Conceptuumque infinitâ varietate confusum Chaos progenerent: non solùm in animis vulgi, sed & superficientenùs eruditorum, qvi Conceptus suos in Rebus fundare, Verba item Rebus alligare, non consveverunt. Hinc est, qvòd nec officio suo satisfaciunt, nec discipulis satis consulunt, Præceptores illi, qvi Latinitatis tirones eô solùm (quâcunque diligentiâ[)] promovent, ut Latina vernaculè vertere, & vice versâ, possint: utrùm Res ipsas, Latinis illis & Vernaculis vocibus expressas, & exprimendas, intelligant, necné, se-
[35/5/7A]

curi. Cujusmodi superficiariam Ingeniorum & Lingvæ formationem, qvamdiu in Scholis toleramus nihil nos & discipulos nostros aliud esse, & fore, credamus, qvàm qvod Paulus in sublimiori sensu dicit, Æs resonans, & cymbalum tinniens. Nostram itaque curam hûc tendere sciant, & intelligant, qvicunque de his judicare volunt: ut primariò Mentes ad Rerum intellectum formentur; demùm Lingva veros & certos, clarosque & distinctos, mentis Conceptus, clarè & distinctè exprimere consvescat: loqvaturque, qvoties loqvitur, Res potiùs qvàm Verba.
II. Gradatio
doctrinæ.
     27. Qvantum ad Gradationem (qvam ad certos faciendum progressus in omni studio unicè necessariam esse, perpetuò protestamur) reperta nobis est, Dei munere, ad perfectionem Lingvæ gradibus pulchrè dispositis ascendendi Scala tam firma, ut Ingenia jucundè, sine ullo vertiginis, aut præcipitij metu, sese elevare queant. Omnium enim particularium gradatio tam commoda erit, ut aliud ab alio nusqvam impediri, alia alijs ubique juvari; antecedantia omnia seqventibus parare gradum, seqventia verò omnia antegressis addere robur, necesse habeant.
III. Praxis discentium
propria, perpetua.
     28. Tertium Methodi nostræ, jam nunc demùm ad perfectionem aliqvam surgentis, tum fundamentum, tùm [Greek: Kriterion] evidens, Praxis erit ipsa, perpetua, facilis, jucunda, celerrimi profectûs medium certissimum. Illud qvippe Poëtæ, Solus et artifices qvi facit Usus erit: & Metaphysicum istud, Qvicqvid fit, fiendo fit: & hoc Politicum, Fabricando fabricamur: & Didacticus iste canon, Facienda faciendo discuntur optimè: qverelæ denique tùm de Præceptorum passim in Scholis, [sive] segnitie, qvos laboris piget; sive inertia, qvi labores collocare nesciunt: tùm de puerili negligentia, & à serijs ad ludicra proclivitate, occasionem dederunt usque et usque cogitandi, si qvis inveniri possit modus, Pueros illis qvæ ediscenda sunt, ita occupandi, ut et occupari necesse habeant ipsimet, Præceptoribusque præter inspectionem & directionem (nè discipuli operando aberrent) nihil adeò restet agendum; & occupationes illæ discipulorum nec sint difficiles, nec molestæ, jucundæ potiùs, & laborem lusûs instar proritantes. Qvô si deducta res fuerit, qvidnî speremus verum fore qvod Cicero scripsit? Usus freqvens omnium Magistrorum præcepta superat. Qvâ ratione fortissimi etiam illius Fortij Ringelbergij consilio, bona ex parte, satisfactum fuerit: qvi alicubi scribit; Complures ostendere studiorum Methodum, cùm multò magis necesse sit expellere ignaviam.
Tantæ spes de hac
Methodo cur sic
in antecessum
præmittantur.
     29. Hæc ideò sic præfari libuit, ut omnes qvi hæc legent, intentionis nostræ conscij, meliùs nos per omnia intelligere, & qvorsum ipso judicij sui proram dirigere debeant, in conspectu habere possint. Unum addam, hôc loco. Methodum hanc si præscribi tam exactè poterit, ut ideâ concepta est, ad instar Automati cujusdam, benè constructi, fore: qvod exactè procedit, motuque [suo] dormientibus etiam, & aliud agentibus, tempora dimetitur, nec aberrat: aut si aberrat,
[35/5/7B]

levi curâ ad cursûs rectitudinem reducitur. Deo autem debebitur laus, si [vel blotted] tandem labyrinthi nostri talem repererint exitum, ut oberrare ampliùs neminem sit opus, nisi cui forsan [vagari?] potiùs, qvam ire, volupe sit. Qvæ si cui mens est, Sibi sapiat, & Valeat.
Operis hujus
series.
     30. Nos transimus ad Opus nostrum: dissertaturi primò de Lingvarum origine, natura & cultura, in genere: hinc de Linguæ Latinæ studio in specie; qvàm impeditum fuerit hactenus, & qvibus modis ad amoenam celeritatem deduci possit. Tandem de solido horum ad Iuventutis, Scholarum, Rerumque humanarum profectûs, Usu. Nec enim Latinæ solius Lingvæ studia, sed omnium simul Lingvarum culturam; neque culturam duntaxat Lingvæ, Animorum simul, qvàm latè illa patet, respectamus, optamus, molimur. Sed nec LL [i.e. Lingvarum] Methodum exactè vestigare potui, nisi priùs exactè, qvid Lingva sit, constaret.
Cur hæc tam prolixè
tractata.
     31. Qvod moneo, nè qvis consilij nostri ignarus, cur de Lingvis tam multa præmittantur; aut cur artem Didacticam tam operosè (Cap. X.) describamus, miretur. Odi omnia superficiaria, omnia frustillata; odi sine fundamentis structa. Fines nobis semper proponamus (imitatione Dei) universales, ultrà qvos nè qvidem qvod optetur, restet: ad fines vero Media certa, solida, abducere nos à desiderijs nostris nescia. Sic mihi (Dei ope) stat animus: sic ut stet alijs, opto. Hæc in apologiam, si cui in his prolixior videbor: & ut sibi qvoque non superficietenùs in his versandum esse sciat, si qvis de his solidè judica volet. Laborabo tamen esse brevis, nec obscurus. Qvod faxit luminum Pater.
Invitatio ad
censuras.
     32. Vos autem Viri docti Valete: & hæc, ut Censores severi, seriò et attentè [legite], expendite, castigate: Commune negotium est, communibus proseqvendum votis & moliminibus. Neque hîc decretoriè aliqvid scribitur, sed consultatoriè. Non ij sumus, qvi præturam gerere sine populi suffragio cupiamus. Sed dum meliorum desiderio tam [multi] sententiam in publico dicunt: qvidnî nobis etiam, qvantillicunque sumus, impetratâ silentij & attentionis gratiâ, dicere liceat, QVID SI SIC?   Rogo itaque ut legere libeat, ut ordine, ut attentè, ut ad finem usque. Atque tùm, qvid præterea reqviram, explicabo. Valete. [squiggle].