The Hartlib Papers

Title:Copy In Scribal Hand, Comenius' Pansophiae Christianae, Liber Iii
Dating:undated
Ref:35/2/1A-24B
Notes:Scribal use of [] has been altered to {} throughout: Hartlib's alterations are shown, except where he overwrites a letter merely to clarify it.
[35/2/1A]

No:74          PANSOPHIÆ CHRISTIANÆ.
                   Liber III.
       De Mediis Homini ad Fines suos concessis
                  utendi modo,
                      sive
              de Pansophiæ Methodo.
    I    Dato Fine Mediisque vestigandus est Modus quo
         per data media finis attingi queat certo.
{Nescienti enim usum nihil prosunt media. Ergò ne nos cum universo nostro ad Sapientiam apparatu frustra simus, utendi modus perdiscendus, & pro solidissimo Pansophiæ fundamento ponendus est, Non minima negotij pars est, adeundi negotij viam nosse.
    II   Nempe ut exstruatur omnium Scibilium Delineatio
        (1) prorsus Universalis (2) [prorsus? page torn]
            vera (3) prorsus facilis.
{Nam sine primo non posset Pansophia dici, sine secundo non esset, sine tertio non intelligeretur esse. Sine primo esset res mutila: sine secundo errorum & ignorantiæ mistura: sine tertio doctrinarum farrago, lignorum strues potius quam arbor viva. At nos plenam, veram, vivam, scientiarum compagem volumus. Singula verò illa quomodo à Mediis datis obtineri queant, ordine jam inquirendum est: & quicquid fuerit inventum, referetur in Canones}
  III    Prorsus Universalis erit Scientia, si tradantur
        (1) OMNIA (2) AD OMNIA. (3) PRO OMNIBUS.
{Hoc est ut hîc petractentur omnes Materiæ: ad omnes hujus & futuræ vitæ usus; pro omnibus Hominibus.}
   IV.   Omnia [tradentur H alters from: traduntur?],
         si ex omnibus libris Dei (Naturæ, Scripturæ,
         insculptisque Animo nostro notionibus) omnia
         memorabilia describantur: non neglectis etiam
         quæ de humanis operibus & libris quæcunque benè
         cogitata, dicta & facta utiliter desumi possunt.
{Libris Divinis contineri omnia quæ scire nos vult Deus, <alibi> demonstratum est libro II. ß 6.12). Hinc est, quòd gentilium Sapientia imperfecta fuit. Deerat quippe illis Theatrum
[35/2/1B]

Scripturæ seu commentariorum Dei super opera sua liber: item librum hunc legendi organon, Fides. Ideò Galenus cùm profanâ mente Mosen legisset, contempsit, quòd multa diceret, pauca probaret; ignarus nempe illum qui per Mosen loquitur, esse [Greek: autópiston] cujus vox mille rationibus prævalet. Promisit autem Deus purgare labia[H. alters] gentium. Sopha.3.9. Nobis ergò ex omnibus libri<s> Dei, tanquam archetypo, describenda erunt hæc ectypa nostra. Nempe ut discamus è libro Naturæ naturalia: è libro Revelationum Divinarum, revelata: è libro Mentis nostræ ea, quibus utraque illa in nobis obsignantur. Quemadmodum ergò qui usitatâ nunc viâ Eruditus evadere cupit, transit scholas, Vernaculam, Classicam, Academiam; addiscendo in prima Literas, in secunda linguas & Artes; in tertia Facultatum aliquam: ita hîc Schola Naturæ frequentanda est, ut discamus communia Hominibus: & Schola Scripturæ, ut hauriamus communia Christianis (Spiritus Sancti linguam & artes) & Schola Mentis atque Conscientiæ, ut addiscamus propria illis, quos DEVS docet, comparemusque[H alters from: comparamusque?] nobis facultatem alios docendi, ob evidentiam & certitudinem scientiæ. Unde exstruitur Pansophiæ condendæ canon primus.
       Can: I Pansophiæ liber nihil est sit nisi Librorum
           Dei epitome: in quo quicquid RERUM est,
           descriptum inveniatur: quidquid REVELATIONVM
           [hole in page: divinarum] exstat, illustrandis
           Rebus adhibeatur: quidquid [notionum? MS hole]
           communium Menti humanæ innascitur,
           in suos usus digeratur.
Et quia spiritus Domini, quia omnia implet, excitat hominum corda, ut Operibus, Verbis, Instinctibusque DEI attendendo, eaque imitando, ipsi quoque multa pulchre cogitent, agant loquantur: per quæ aliorum mentibus lumen adaugeri potest, ad divina & humana melius intelligendum, agendum, loquendum: (nam humanorum operum & inventionum tantum jam est, ut quasi novus quidam Mundus videatur:) ignorare illa, esset magnam Rerum partem ignorare. Poterunt igitur ex humanis etiam libris pulcherrima quæque huc transferri, juxta Apostolicam regulam: Omnia probate, quod bonum est retinete, (1 Thess:5.21.) Id quod erit in rerum Universitate lustranda non suis duntaxat oculis uti[H. alters from: ut] sed quidquid ab alijs ullo ævo observatum est, suo adjicere: ut omnes qui ante nos vixerunt Sapientes, nobis fuerint nati. Eô enim modo ad multas res pulcherrimas ex tenebris in lucem erutas alieno[ H. alters from: ali.no] labore delucimur, si nullum sit famosum ingenium, nulla celebris ingeniorum societas, quæ non aliquid sui huc conferat, non aliquid instruat. Universalem enim est, quod molimur. Unde prodit Canon secundus.
    Can: II Quidquid humanarum, pulchrarum, et utilium
         Inventionum haberi potest, ad Pansophiam
         transfertor.
    V    Omnia AD OMNIA, tradentur, si doceatur Scientia
         (1) Rerum
[35/2/2A]

(2) operum (3) Sermonis
         (4) Virtutum (5) Pietatis.
{Hæc enim esse illa omnia, ad quæ Pansophia tendit, vidimus [libro I H. deletes] nempe ut per omnia quæcunque hac in vita obveniunt, facienda et patienda, ad eum qui ante, super, post omnia, fuit, est & erit, tanquam ad quietis & beatitudinis[H alters from: beatudinis] fontem, deducamur. Memorabile est, quod de Philosophia pronunciavit Seneca: Non esse eam populare artificium, nec ostentationi paratum: Non in Verbis, sed in Rebus esse, nec in hoc adhiberi, ut aliquâ oblectatione consumantur dies, ut dematur otio nausea: Animum eam formare & fabricare, Vitam disponere, Actiones regere, Agenda & [omittenda H. alters from: omitt.nda] demonstrare &c. Quod ut multò verius de Pansophia dici possit annitendum est}
   VI.   RERVM, scientia docebitur, si Res omnes per suas
         classes digestæ, quid unaquæque sit
         describantur.
{Ut nullius adeò Rei queat incidere mentio, ad quam non è Pansophia modestè responderi queat. Ergò
    Can: III. Quicquid usquam est in Pansophia
              explicator.
  VII.   OPERVM Scientia docebitur, si omnium quæ fieri
         possunt, solent, debent, rationes præscribantur.
{Ut sive judicandum sit de alienis, factis, gestis, inventis, sive faciendum, gerendum, inveniendum, aliquid proprij, ejus in Pansophia exstet forma & ratio, Quomodo? & Cur sic aut sic? fieri oporteat, nec aliter possit? Proinde.
    Can IV. Quidquid usquam exactè fit, ejus Forma et
         Norma in Pansophia exhibetor.
Ut cuivis discenti hæc dici possit, quod DEVS ad Mosen: Inspice & fac secundum exemplar, Exod:25.40}.
   VIII.    SERMONIS Scientia docebitur, si omnes modi,
         quibus Homini Homo animi sui sensa explicare
         potest, ostendantur.
{Ut sive de alienis sermonibus & scriptis judicandum, sive ipsis nobis loquendum & scribendum sit, rationes omnium in promptu sint.
    Can: V. Quidquid usquam est et fit, quomodo sit
            accuratè eloquendum, in Pansophia docetor.
  IX.   Virtutum scientia docebitur, si unde Animi
        humani Motus veniant, & quo tendant, & quibus
        occasionibus modisque exorbitare soleant, &
        quomodo ab exorbitando præservari, aut in viam
        reduci possint, perquisitè ostendatur.
[35/2/2B]

{Vulgo enim ista nec intelliguntur, nec attenduntur, nedum ut curentur: ideoque impetu potiùs quam ratione omnia hominum fiunt. At si quis animi sui mirabilem structuram; & ex hac immediatè promanantium desideriorum fontes; & ab his fontibus rursum se profundentes Affectuum torrentes (quàm sapienti consilio Dei omnia illa sic ordinata sint, si se intra metas suas contineant, & ad [præstinatos for: prædestinatos?]fines, non aliò ferantur) cognoscat: impossibile est non adorare Creatoris sapientiam, & seipsum, tamquam ejus mirabile organon, venerari, & cautè omnia sua Desideria & Motus, ad rationis rectæ normas, moderari: quia sine tali moderamine omninò se ab homine degenerare, & infra bruta detrudi videbit. Ergo
    Can: VI. Harmonia quæ rebus omnibus, imprimis autem
             Animo humano, inest, omni ratione
             commonstrator.
    X.   PIETAS docebitur si clarè doceatur, Omnia ab uno
         Deo esse, per Unum illum sustentari, ad Unum
         illum tandem redire: aut perire in æternum.
{Id enim plerique mortalium, aut non attendunt, aut non ritè attendunt: ideoque Numinis securi vivunt, quasi sui juris, & nullâ superiore, quam legum politicarum, vi constricti. Hinc est quod quidquid sibi per homines licere putant, vel homines celare posse sperant, omne id audent. Quo numinis divini contemptu perpetuo, perpetuo Numen ad vindictam sui irritant[H. alters]: donec se tandem desertos, & in exitij æterni abyssum prolapsos, comperiunt. Ergo.
    Can. VII. Omnia sine Deo nihil esse, et in interitum
              labi, omnibus modis palam fiat.
Hæc, quomodo Omnia ad Omnia docenda sint: sequitur, quomodo Pro Omnibus,
   XI.   PRO OMNIBVS hæc erunt, si Pansophiæ liber ita
         adornetur, ut sit omnibus Legibilis,
         Intelligibilis, Amabilis.
{Nempe, ut omnes legant, & legendo intelligant, & intelligendo usum percipiant. Amor enim est affectus ille, qui amantem in rem amatam transformat. Ea nisi obtinentur, frustra fines illos universales intendimus}.
  XII.   Legibilis fiet omnibus, si rectè adornatus, & in
         linguas etiam vulgares translatus, tam Scholis
         quàm extra Scholas, familiaris reddatur.
{Si quid aliud est in Philosophia boni, inquit Seneca hoc est quod stemma non respicit. Omnes si ad primam originem revocentur, à DEO sunt. Bona mens omnibus patet: omnes ad hoc sumus nobiles. Nec rejicit quenquam Philosophia, nec elegit, omnibus [licet for lucet?]. (Epist.44) Et Aristoteles. Turpe est ignorare, quod omnes scire conve-
[35/2/3A]

nit. Magis autem id urget Scriptura, ut commune bonum commune sit. Nemo accendit lucernam, inquit Christus, ut recondat sub modio: sed ponit super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt (Matth.5.15.) Thesaurus [occultus H alters from: ocultus] & sapientia abscondita, cui usui sunt? (Ecclesiasticus 41.18.) Dabunt ergò operam qui in sapientiæ studijs operam ponunt, ut hâc etiam parte sapientiæ fulgorem referant, quæ dicit: Videte quòd non soli mihi laboraverim, sed omnibus exquirentibus veritatem (Ecclesiasticus 24.47.)
    Can: VIII Pansophia sic adornetur, ut omnia ejus
              omnibus pateant
 XIII.   Intelligibilis omnibus fiet Pansophiæ liber, si
         omnia in eo concipiantur & exprimantur Methodo
         Simplici styloque populari, vulgaribus linguis
         imitabili.
{Ut nempe à quovis mediocri ingenio vel per se intelligi possint, neque rerum commentaria alio commentatore, Mercurius Mercurio, egeant. Si tamen Præcepta & Regulæ obscuritatis aliquid (sive illa à Verborum & Terminorum insolentia, sive à sensus generalitate, vel ambiguitate, veniat) minari videantur, subjectis mox commentarijs, exemplis, aut etiam figuris & picturis, explanentur: ne aliunde inferri lumen sit opus, sed hîc jam suâ luce constent omnia. Ergo.
    Can.IX. Nihil in Pansophia ponatur, quod non sit
            Verbis et Sensu planum, aut mox explanatum.
Hoc est, Omnia tradantur per Positiones & expositiones: nempe per Aphorismos, & adjunctos Aphorismis (ubi opus) Commentariolos}.
  XIV.   Amabilis erit, si nihil contineat quod offendat
         ullam bonam mentem, omnia verò quæ alliciant,
         delectent, prosint.
{Bonam mentem dico. [Malos H. alters to: Malis] enim nihil bonum est, aut erit unquam: qui etiam in optimorum optimo, Deo, sapientissimisque Verbis & Operibus ejus quod [desiderent for: derideant?], carpant, blasphement, inveniunt. Quales judicio divino permittendi sunt: nec illorum causâ deserendum in commune consulendi studium:}
   XV.   Neminem offendent Pansophica, si quæcunque hîc
         tradantur, nullam redoleant sectam, aut partium
         studium: sed omnia sint tam communis juris &
         usûs, quàm ipse Mundus, Deus, sensusque noster
         communis.
{Voluntatis enim quæ omnium humanarum actionum, studiorumque directrix est, consiliarij sunt Affectus: qui offensi & irritati re aliqua, avertunt ab ea Mentem, ut eam nolit amplecti imò ne audire quidem aut videre. Hinc est, quod contentiosis litigiis, quibus perstrepunt
Ecclesiæ & Scholæ, imo mundus, nihil proficiatur:
[35/2/3B]

nec tollantur aut minuantur dissidia, sed figantur & augeantur. In sectas nempe abierunt mortales: quarum quæque sibi complacendo, ab alijs se avertit & schisma facit, aut alios insectando & condemnando exasperat, & à se avertit magis. Ubi autem invaluêre Odium & suspicio, frustra sunt omnia, ipsa etiam Veritas fit suspecta & odiosa. Pansophia igitur, quia omnibus prodesse quærit, ut omnium suspiciones & odia effugiat, omnibus communia tantum tradet: nempe non hanc aut illam Religionem vel Philosophiam, vel alia particularia placita, sed catholicam tantummodò rerum Veritatem. Ut intelligant homines quemadmodum Unus est DEVS, omnium rerum origo; et una Veritas, omnium rerum vinculum? & unæ eædemque Veritatem vestigandi, prensandi tenendique viæ, ita eosdem fieri debere, atque posse, de rebus iisdem Conceptus, Concept<uumque> eorundem easdem enunciationes. Tentandum id est securè, & bonâ pace omnium mortalium. Dum enim ostendimus, eos ipsos Thesauros quos intra se gestat quisque homo natus, & quos ipsa rerum Natura pandit, & quos Voce suâ explicat Deus, communes esse omnibus; nec digredi ab invicem posse, si per easdem rerum vias eant, cuius [H. alters from , eius] hic mereamur odium? Proinde
    Can: X. Pansophia non nisi per Veritatis catholicæ
            vias eat: Dissensionum et contentionum
            diverticula vel ad viam communem revocet, vel
            si id alicubi nondum licet transeat.
  XVI.   Allicient verò & delectabunt rectas Mentes
         Pansophica, si ubique miscebitur utile Dulci.
{Illa enim duo præcipuæ sunt humanæ mentis illecebræ, Iucunditas rerum, & Utilitas quas cupidè persequitur, ubicunque odoratur. Ergo.
    Can. XI. Pansophicis nihil admiscetor, quod non
             cognoscere simul et volupe sit et prosit.
Nempe ad reddendum homines sapientiores, meliores, beatiores. Tam in genere omnes, quàm secundum diversos status: ut formentur homines ad humana, Christiani ad Christiana, mortales ad mortalia, Cælo destinati ad cælestia: & insuper ad suam vocationem quisque. Nam quemadmodum per Oceanum navigantes omnes respiciunt communem cynosuram[H. alters], insuper autem portum quisque suum prospectat: ita Homines omnes ad omnia, & singulos ad singula instrui, necessarium est. Certè iturus in bellum instruitur armis; profecturus in mercatum, mercibus aut nummis; obiturus legationem, mandatis &c. Hominemne igitur in Vitam & mortem, per [infinite for infinita] & negotia & casus, iturum, inermem protrudi? Id verò ne jure queri possit.
    Can. XII. Pansophiæ studium sic adornetur ut non tam
              esse animorum Occupatio, quam ad
              Occupationes (vitæ et
[35/2/4A]

mortis)
              dextrè[H. alters] obeundas
              vera præparatio, intelligatur.
Hactenus de Pansophicæ scientiæ Universalitate: sequitur Soliditas & Veritas.
      XVII.   E Solis Solidis, immotaque Veritate nixis,
              Pansophiam Christianam condi, operæ pretium
              est.
{Postquam nimirum usque adeò [opinionibus altered from: ppinionibus] diffluimus, ut famosæ, vanæ, lubricæ, curvæ, inutilisque sint pleræque cogitationes & actiones mortalium, Scripturâ & experentiâ teste ([Ecclesiasticus for Ecclesiastes] [1.5. for 1-5] Sap.9.14.&c) Habere ad manum certiores aliquas normas, hem quanti erit! Quia nempe quærenda sunt (nî decipi & evanescere volumus) non in speciem vera & bona, sed solida, quæ verè sapientes, bonos, beatos reddant. Rectè non nemo dixit: Præstat nescire quam malè scire. Minùs certè noxia est Ignorantia, quàm Error; æquè ut Valetudo neutra tolerabilior, quam mala; & Mores rudes, quàm ad vafritiem & malitiam politi. Quamvis ergò contractior futura sit scientia nostra, si certa tantùm persequamur: illud tamen ipsum pusillum, quod exploratæ sit Veritatis, & infallibilem usum ferat, pluris erit quàm omnia quantumvis diffusa opinamenta, inaniaque phantasiæ oblectamenta, Quia Infinito melius est aliquid scire, quam infinita opinari. Et melior ægro una potiuncula morbo eum certò relevans, quàm infiniti subtilissimi de morbo discursus, aut quæcunque quantovis apparatu conquisita & propinata, morbum tamen loco non moventia remedia. Recte igitur Augustinus, Melius est qualecunque verum, quàm omne quid-quid pro arbitrio fingi potest, Lib. de Vera Relig: cap.5.} Ergò
    Can: XIII. Quidquid in Pansophiam inferetur solidè
               verum ac bonum sit: non opinione, sed re.
   XVIII    Solida erit Scientia Pansophia, si Omissis
            curiosis & inutiliter subtilibus, sola quæ
            certi usus sunt, [hac altered to: huc]
            congerantur.
{Solida rerum scientia inter crassam ignorantiam, & vani subtilem argutiam, medium quiddam est. Nam cui usui argutiæ? Vestibus con-
[35/2/4B]

ficiendis, ut non valent rudes cannabes[altered from canabes], arborumve libri, ita nec aranearum tela. Cultrorum autem Gladiorum, Securium acies, stupida non penetrat? Sed exacuta nimis, dum penetrare vult, frangitur. Nimiæ igitur subtilitates inutiles sunt: sapientiæ veræ thesauri solidi sunt, prensandos[altered from presandos] se dant. Ergò
    Can: XIV. Pansophica omnia ita sint comparata, ut
              quoquo se vertat lector ea tradi quæ
              prodesse possunt sentiat.
    XIX.   Vera erit Scientia Pansophica, si quæcunque
           hîc tradantur, ita tradantur, ut sub ipsius
           Veritatis præsidio tuta sint.
{[Veritas for Veritatis] ergo arx inexpugnabilis, sub quam se recipiant quæcunque vera sunt, hîc jam exstruenda erit: aut potiùs reddenda visibilis. Nam alioqui ipsa Veritas jam inde à prima Rerum origine intra propugnacula sua secura stat, quamvis nobis non animadvertentibus. Discamus tamen animadverbere, ut ubi nostris omnibus tutus receptus sit quærendus, ne ignoremus.}
   XX.   Est autem Veritati præsidium firmum cùm in
         Normis, Veritatem deprehendendi: tum in Forma
         certa, Veritatem deprehensam in aperto ponendi.
{Aliud enim est Veritatem delitescentem indagare, aliud deprehensam in luce sistere. Utroque illa gaudet: quia æquè in aperto tuta est atque in recessibus, suis. Hinc illud: Veritas nihil metuit nisi abscondi, Et Salomonis: Gloria Dei est celare rem. (Prove:25.2.) Quo docet, Deum non alio fine abscondere quædam, quàm ut acrius investigentur. Vestigandi tutius [word omitted?] in Pansophia suis locis, accuratius tractabimus, ergò [veritatem for: veritatum?] normæ non [ignoranda for: ignorandæ?] sunt: quas hîc obiter tantùm ad inveniendum Pansophiæ methodum generalem, stringemus.}
    XXI.   [Veritatis altered from: Veritas] normæ sunt
           (1) RES ipsæ (2) Facultates nobis datæ, Res
           prensandi (3) Media certa Res Facultatibus
           admoventia.
[35/2/5A]

{Res enim Veritatem in se ipsis fundant, Facultates eam prensant Media prebendendam efferunt. Ita exempli gratiâ Visio vera est ubi datur (1) Verum objectum, (2) verus oculus (3) verum lumen, cum alijs intermedijs requisitis[altered]. }
     XXII._ Res ipsæ Veritati sunt præsidium, dum
       unaquæque 1 In seipsa est id quod est,
                 2 Ab alia quacunque differentijs certis
                   se discriminat.
                 3 Toti Universo rectius cognoscendo
                   aliquid confert.
     XXIII. In se ipsis Res Sunt id quod sunt, quia sunt
         opus Dei qui Veritas est: ideoque omnibus
         semper, ubique idem sunt.
{Aër, Aqua, Ignis, Rosa, Elephas &c. non aliud & aliter sunt et operantur huic, quàm illis hîc, quâm alibi; nunc, quàm olim: retinet enim unumquodque naturam suam semper & ubique, & se id esse quod est, fatetur constanter. Ut ergò hallucinetur aliquando circa Res sensus noster, & huic sic, alii, aliter videatur: Res tamen in se ipsis manent id quod sunt, accuratiusque in spectæ æque hic atque illi eodem modo se videndas, palpandas, cognoscendas præbent. Ideoque ad tollendas hallucinationes nostras circa Res, optimum & efficatissimum remedium, sunt ipsæ Res. Exempli gratiâ Afferat Pictor Elephanti imaginem, asseveretque genuinam esse. Sed afferat alius aliam, ab alia discrepantem, sic & tertius, & quartus, & quilibet suam commendet. Quid hîc futurum est: E. picturæ diversitate, & asseverationum confidentia, contradictiones orientur & ex contradictione lites. Quisque autem illorum pro se dictabit, hoc aut illud, testes etiam producet, alterius picturam (sive ex toto sive ex parte) refutans. Quid hîc spectator? cui adstipulabitur? aut quomodo dijudicabit? Nulla via est vel compendiosior, vel tutior[H. alters], quàm ut Res ipsa de cujus imagine contenditur, in conspectam sistatur. Hâc enim conspectâ dijudicandæ veritati quilibet jam par erit, & lis inveniet finem: quàm ante nemo ingeniosissimus terminare potuit.   Ergo.
     Can. XV. [Totam altered to: Totum] Pansophiæ opus ex ipsis Rebus contexatur
[35/2/5B]

Hoc est, Non traditiones de Rebus, congerantur sed ipsæ Res videndæ & palpandæ, quantum datur, offerantur. Si enim Verum dixit, qui quod Res est dixit. (non qui dixit, quod alter dixit) omninò id danda est opera, ut Ingenia consvescant cum Rebus, non cum opinionibus versari: neminique se præter Rerum Veritati adstringere: esseque amatores & admiratores, non Hominum, sed Rerum id est DEI..
     XXIV. Res, utut multæ sint, differentiis tamen
       certis à se invicem distinctæ sunt, suumque
       characterem una quæque secum fert.
{Errores qui circa res accidunt, a similitudine rerum emergunt, dum alia pro alia se ingerit: quod dum sæpius fit, cumulantur errore<s> erroribus, aut certé progeneratur cognitio Rerum involuta, obscura, lubrica & incerta. Quia tamen sapiens Creator cuique Creaturæ certam impressit formam, per quam unaquæque est id quod est, & aliis discernitur: hæ ipsæ Rerum formæ rectè observatæ ac deprehensæ (sive sint externæ sive internæ) sunt adversus errores ingens præsidium. Ut verè dictum sit, Qui bene distinguit, bene docet: quia quò distinctiora objecta, eò melius sensibus & intellectui se imprimunt. Hinc sapiens Plato ejus se tanquam Dei vestigia secuturum scripsit, qui rectè dividere sciat. Proinde.
     Can. XVI. Differentiæ Rerum omnium veræ et
        essentiales in Pansophia disctinctissimè
        exprimantur.
     XXV. Res unaquæque non tantùm suam ipsius sed &
         aliarum, Veritatem detegit.
{Ita enim divino artificio Res contextæ sunt, (quod suo loco clare patebit) ut una quæque non tam sui quàm aliarum causâ sit: unde & cohærent, & sibi mutuò ministrant, & se invicem (non solum similia, & diversa, sed & contraria) illustrant: uti evidens est in corpore cujus vis animalis, ubi omnia membra, maxima minima, sibi mutùo serviunt. Cum igitur omnia quæ sunt, in unius Universi compositionem veniant, concatenatione nusquam interruptâ: ignorato vel uno insigniter, multorum simul veritatem obscurari necesse est. Certè quod Seneca de scriptis maximorum virorum dixit: Tota esse
[35/2/6A]

inspicienda, tota tractanda: per lineamenta enim sui ingenii eos opus nectere, ex quo nihil subduci possit sine ruina (Epi: 33.) id longè [verior altered to: verius] de tota Rerum ac Eruditionis structura dicitur, sine ruina nihil subduci posse. Quodque idem ille alibi (Epi.72) de consiliis vitæ, eorumque aberrationibus dixit. Ideò peccamus, quia de partibus vitæ omnes deliberamus, de tota nemo deliberat: appositissimè ad Veritatis indagationem quadrat, Ideò nos errare variè, quia de partibus Veritatis deliberamus, de tota, universali catholica, [seipsum for seipsam]undique [connectonte for: connectente] Veritate, nemo solicitus est. Quod & Franc. Sanchez vidit, atque sic expressit (libro, Quod nihil scitur). Talis concatenatio est in Rebus omnibus, ut nulla otiosa sit, quin alteri[H alters] obsit aut prostit: quinimò unaquæque pluribus nocere, & plures juvare, nata est. Ergò omnia cognoscere oportet, ad unius perfectam cognitionem. Et paulò post: Id exemplo familiarissimo communis horologii cognosces, Si enim quomodo horas pulset scire velis, oportet[H. alters] ut à prima ad ultimam omnes circumspicias Rotas: quidque primam moveat, & quomodo hæc aliam & hæc alias, sicque usque ad ultimam &c Idem in magno Rerum orbe existamandum est: in quo nihil invenias, quod non moveat & moveatur, mutet & mutetur, agat & patiatur &c. Ergo.
     Can.XVII.Omnes Res, Rerumque convenientiæ et
         Differentiæ omnes doceantur, ut omnia per omnia
         communem veritatem detegant & illustrent.
   Omnia nempe fundamentalia, è quibus omnium connexio & mutuus usus pateat: particularissimis in quibus divini artificii textura occultior est, ulteriori disquisitioni reservatis}.
     XXVI. Ergo ut omnia doceri possint VERE opus est
      omnia deduci è Libris DEI: desumendo
      videlicet è Natura Rerum Veritatis fundamentum, è
      scriptura firmamentum, ex Animi nostri recessibus
      complementum.
{Mundum contemplari tirocinium est filijs sapientiæ, Voce Dei informari
[35/2/6B]

altior gradus: interno veritatis afflatu regi, ultima hîc perfectio, Et tamen omnia hæc eodem tendunt, eandem Christianam sapientiam formant. Cum enim Natura sit ipse visibilis Deus (ut gentiles locuti sunt) aut certè (ut Apostolus loqui mavult) visibile speculum invisibilis Dei, necesse est omnium quæ esse fieri aut cogitari possunt plenitudinem hîc reperiri (quia Dei opera perfecta sunt Deut 32.4) Unde sequitur, totius Pansophiæ fundamenta in Natura contineri.
     At rursum, quia Deus non frustra Verbum addidit, & certum est, nisi nos quædam docuisset voce suâ, æternum ea nos fuisse ignoraturos: aliorum verò nisi monstrasset usum, an eò adhibenda essent, futuros nos fuisse incertos; sequitur planè haberi non posse sine Scriptura Pansophiam. Hinc illud Prophetæ de Ecclesia: Ecce tenebræ operiunt terram & caligo populos[H. alters from: populis], super te autem oritur Dominus & gloria ejus in te (Ies. 60.2) Et Basilius dixit, Quidquid vel dicimus vel facimus, id testimonio divinarum literarum confirmari debet. Sed tamen ut cibus ore excptus, et stomacho immissus, nondum nutrit, sed concoctus[altered], digestus[altered], in succum & substantiam nutriti conversus: ita scientia e Naturæ & scripturæ libro extrinsecus collecta, nondum juvat[H. alters from: jurat?], sed tum demum cùm in sæpientiæ & pietatis succum, sensibiliter transit. Id quod tum fit, cùm ad ea quæ extrinsecus discimus, Veritas sine oris & linguæ organis (Verba Augustini sunt) intus dicit, Verum est. Unde intellectus luce suâ exultat, Voluntas ad bonum directa gaudet, Conscientia portum prospectans lætatur. Vide quæ dicta sunt libr. II. ∂ 22 & 23.
     Can XVIII. Quidquid Pansophicè traditur, fundandum
         est in ipsa Rerum Natura, firmandum
         Scriptura,illustrandum ipsius cordis nostri
         testimoniis.
      XXVII. FACULTATES Res percipiendi (Sensus, Ratio,
      Fides) dant veritati præsidium dum unaquæque
       (1) suum proprium objectum prehendit[altered]
[35/2/7A]

       (2) in eo dijudicando à facultate vicinâ juvatur.
       (3) omnes denique simul communem Veritatem
       contestantur.
{Nempe sensus prehendit sensualia, Ratio intellectualia, Fides revelata, Et tamen sensum, ubi opus, juvat & emendat Ratio, & utrumque Fides: aut etiam contra, Fidem enim malè formatam, emendat Ratio. Ratiocinationem aberrantem, sensus. Principaliter quidem facultas quæuis in suum proprium objectum fertur, propriáque circa illud actione perficitur, sensus sentiendo, Ratio ratiocinando, Fides fidendo, seu credendo: sicuti tamen aliquid horum in actione propria languet, vel deficit, vel aberrat, mox ab alio juvatur, suppletur, emendantur. Quod observatu pulcherrimum est, & ad Veritatem Rerum accuratius vestigandam omnino adhiberi debet. Nempe SENSVS, sicubi deficit, juvatur à Sensu vel Ratione, vel Fide, Et sensu quidem, aut diverso, aut seipso. Diverso, ut Visus, si conspecto sale [putet for putat] esse saccarum, liberatur ab errore Gustu, vel Tactu[ H. capitalises] (Nam sal tactu acrius est) seipso, si alio modo iteret experimenta. Ut si Visus semimersum sub aqua Remum[H. alters from Ramum] exstimat[H. alters] esse infractum, emendatur à seipso remum aquâ extractum intuendo. A Ratione: ut cùm visus Lunam Stellâ majorem dictitans, à Ratione erroris convincitur. A Fide: ut cum invisibilia, quæ sensui nusquam apparent, ipsis tamen visibilibus quæ palpamus, tenemus, possidemus, certiora esse fateri cogimur.
     Ratio, sicubi deficit vel aberrat, suppletur & emendatur ab alia Ratione, a Sensu, à Fide. Ab alia Ratione: firmiore scilicet cui prior cedere cogitur. A Sensu: cùm experimentum sensuale ostendit rationcinatione collectum aliquid non procedere, & aliquem paralogismum esse commissum. A Fide: cum revelatione Divina, ut aliquid contra ratiocinationis nostræ decreta credamus, à nobis obtinet. Exempli gratiâ Mortuorum resurrectionem quam Ratio per se ægre admittit &c.
     Fides, sicubi languescit, aut aberrat, juvatur itidem, Fide, Ratione, Sensu. Fide: id est pluribus, aut clarioribus, & firmioribus, testimoniis, quæ fidem omnino stabiliant. Ut, cùm Petrus conversorum Iudæorum fidem, quam Apostolorum de Christo testimoniis adhibuerant, collaudans, addidit, Et habemus firmiorem Propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes &c. (2 Pet: 1.19) Ratione: cum Ratio rei ad credendum propositæ absurditatem affingens, aliâ ratione convellitur, ne/impedimento sit Fidei. Ut cùm Paulus Resurrectionis Articulum (qui utique Fidei est, et à ratione stulta oppugnatur[H alters from: opugnatur]) argumento[H alters from: argumentum] ab herbarum reviviscentia petito defendit. Sensu: ut cùm Christus Apostolorum de Resurrectione sua Fidem firmaturus, contrectandum se dedit: Item, cùm omnium fide divinà creditorum Deus certitudinis quendam sensum internum dat, ut apparet ex Heb 11.1.3. &c. Ergò
[35/2/7B]

     Can XIX. Quidquid Pansophicè docetur, doceatur,
         quantum potest, per omnia cognitionis
         principia:ut Fidei Ratio, Rationi Sensus & vice
         versa, adstipulentur ubique: quo certi reddamur
         scire nos, non ariolari.
Nempe ut quemadmodum Grammaticus sine authoritate, Iure consultus sine lege, Philosophus sine Ratione, Theologus sine Scriptura, Polyhistor sine illustribus exemplis, loqui erubescit: ita Pansophus, sine evidentibus sensuum, Rationis, diviniæque Revelationis demonstrationibus loqui erubescat. Nam tum demum Veritas rerum satis certa & tuta est cum Sensus noster circa rem particularis: & Consensus in eandem formam rerum complurium generalis: & Assensus, Dei & hominum verè sapientum, aliquid ita esse attestantium, communis; planè conveniunt }
     XXVIII. Usurpandæ ergò sunt Facultates omnes circa
           omnia, ut communis Veritas communi ope
           detegatur.
{Veritatem in profundo jacere, questi sunt Philosophi. Non injuriâ cùm non in cortice Rerum hareat, sed ipsas rerum medullas, & centra occupet. Quia tamen Deo, post constitutas Res, Rerum quoque Mensuram (Animum nempe nostrum, in quo rationes[H. alters] & commensurationes omnium exstant) condere: tum Superaddito Verbo, multa de multis monere, placuit: tria illa sic semper conferenda sunt cum invicem, examinandaque junctim illa tria cognoscendi principia: ut quicquid hîc illîc, isthîc, obvenit, hôc, illô, istô organo pertentatum, communem detegat Veritatem. Ubique enim idem ille est qui docet, æternus Veritatis fons DEVS, qui à se ipso dissidere [unquam for nunquam] potest, etiam cum alijs atque aliis modis eandem Veritatem docet. Ergo.
     Can. XX. Quidquid in Pansophia docetur, ad Naturæ,
           Scripturæ, Notionumque Animi humani, itemque
           Sensuum, Rationum Fideique Consensum,
           doceatur.
Maximum Veritatis indicium[H. alters from: incidium] est (dicit Illustrissimus Herbertus) aliquid omnibus similiter videri, cum id sine universalis Providentiæ, quæ rebus præsidet, dispensatione fieri nequeat. Quidnî igitur multò magis omnium Sensuum, Rationum, Testimoniorum (præsertim divinorum) universalem consensum, quoties haberi potest, pro infallibili Veritatis norma agnoscamus? Sit ergò Legis instar, ut omnia per omnia doceantur. Nam si duplum vident (ut ille dixit) qui didicerunt literas, triplum videbunt qui omnia triplici oculo Corporis, Mentis, Fidei, videbunt, quæ videri possunt}.
     XXIX. Naturalium Veritas ut innotescat, opus ea est
        exigi, ad Naturæ ipsius, Rationis Sanæ
        Scripturæque Sacræ, normas.
{Hoc est: In naturalibus non est fidendum receptis opinionibus, aut alienis testimonijs; sed deducenda sunt omnia (quantum potest) ad sensualem experientiam, ut quid ipsa rerum natura se esse, aut non esse fateatur constet (2) Et rationabili
[35/2/8A]

processu inquirendum in causas, & effecta omnium quæ fiunt collatione similium & dissimilium, ad deprehendendas veras rerum differentias. (3) Denique in majoris momenti rebus divina etiam testimonia, ut certissima operum Dei commentaria, consulenda sunt. Nec obstat, quod scriptura non operose describat Naturam, aut ex professo. Nam si sapientum hominum dicta, etiam obiter elapsa[H. alters], plus æstimantur, quam alicujus rerum minus gnari[H. alters] verbosissima oratio: [quid in for quidni?] sapientissimi Dei dicta? Et quemadmodum opulentissimi hominis exiqua clavis vel ingentem thesaurum[H. alters] [reservare for reserare?], ita sæpe una Dei vox magna mysteria recludere potest.} Ergò.
     Can: XXI. Omnia Naturalia Pansopho ad harmoniam to
       tius naturæ, Scripturæ, Notionumque communium
       reducenda sunt:
   XXX. Revelatorum Veritas ut innotescat, opus est
      interprete triplici, Scripturâ ipsâ, Naturâ rerum,
      Rationisque Sanæ normis.
Scriptura plena est, cùm majestatis, tùm simplicitatis, Deus enim loquitur: sed hominibus loquitur, plerumque simplicibus. Hinc illud Deut. 8 5. Sicut erudit filium suum homo (nempe ad infirmitatem ejus condescendendo) ita Dominus Deus tuus erudit te. Ergo legenda verba Scripturæ, ut verba summæ sapientiæ, cum infantilitate nostra balbutientis[H. alters]. Ubi si quid abstrusius occurrit[altered], scrutari licet (jussit enim Christus Ioh: 5. 39) idque triplici hâc viâ.
     1 Scripturâ ipsâ conferendo scripturas Scripturis, ut alia alijs ministrent lucem. Si enim verum est illud, Optimus interpres verborum quisque suorum est; mentem in Scripturâ loquentis spiritus Dei, quis reddat melius, quam ipsemet? nempe alijs atque alijs verbis rem eandem & seipsum explicans? Certum enim est nihil eo fine dici, ut ignoretur, etiam si involute dicatur. Sed ut perspicua obscurioribus afferant lucem, obscura verò perspicuis concilient majestatem (Dignitas quippe inesse videtur illis, quæ tanquam velo quodam ab alijs discernuntur) ideo fit, ut eadem scriptura de ijsdem rebus alibi quidem tectius, alibi clarius, loquatur: ut tandem toti scripturæ tribui possit, quod ei tribuit David: Eam esse lucem illuminantem oculos. Certum & hoc spiritum sanctum perpetuum oraculorum Dei dictatorem, nunquam sibi contrarium esse, etiam si discrepantia loqui videatur. Quemadmodum enim in Natura contraria sunt (calidum frigidum &c) quæ universum non evertunt sed temperant, se ipsa vero in rerum generatione adjuvant & sapientiam Dei admodum illustrant, ita in scriptura quasi contrarià occurrunt[H alters from: ocurrunt], non ut oris divini inconstantiam arguant, sed quia variis Intellectûs & voluntatis nostræ necessitatibus sic variè subveneri[sic] necessum est. Et videmus in humanis simile quid. Peritissimus certè Medicus huic ægro remedia frigida propinat, illi calida[H. alters]: aut etiam eidem jam calida, jam frigida, prout nempe morbi sym-
[35/2/8B]

ptomata variant, illisque sic aut sic occurrendum[H alters from: occurendum] est. Ex diversis tamen illis adeoque contrarijs, Medici actionibus, voluntatis non contrarietatem , sed identitatem, tandem deprehendi necessum est, si prudenter inter se omnia conferantur. Eadem ratione Spiritus Sanctus admodum sibi [deletion]<in> scriptura ubique congruit, si modó veram ejus intentionem assequimur ubique. Ut autem assequamur, insigniter ad rem facit loci cujusque cum antecedentibus & consequentibus, similibus & contrarijs, diligens collatio. Cujus-modi collatio (præsertim in lingua ea quâ usus est Spiritus Sanctus) primus est interpres, & veluti prima clavis, sacrosancti libri Dei.
    2 Adjungenda tamen est internæ illi harmoniæ externa, quâ Scriptura Rebus ipsis congruit. Certum enim est, quemadmodum unus est DEVS a quo omnia sunt, ita unam esse Veritatem Dei, operibus Naturæ expressam & verbo revelatam: cùm Deus contrarius esse sibi ipsi nequeat. Collatio igitur scripturæ cum Rebus est altera scripturæ clavis. Cujus collationis duplex est modus & usus.
Primus in intelligendis claris scripturæ dictis.
Secundus in scrutandis & explicandis mysterijs.
Primo enim nullâ ratione credendum est, DEVM nobis aliquid credendum aut faciendum injungere quod manifesté absurdum, & veritati Rebus impressæ contrarium sit. Sint ergò Verba quantumvis clara, contra tamen Rerum veritatem nunquam accipienda sunt. Exempli gratiâ Solem & Lunam Scriptura duo magna luminaria vocat: Astronomi tamen lunam stellâ quâvis fixâ minorem esse deprehendunt. Ergò Scriptura intelligenda est, non de magnitudine corporis, sed lucis, quam ista duo corpora præ alijs spargunt: ita veritas rei illustrabit Veritatem dicti. Sic illud [Psalmi] super maria fundavit eam (Psal: 24.1 si quis accipiat simpliciter, quasi terra innatare dicatur Aquis (ut sibi antiquorum non nemo ex hoc loco persvaserat, & hodierni Iudæi credunt) refutabitur ab ipso sensu & experientia. Alius itaque illius Scripturæ quærendus est sensus, qui absurditatem non inferat. Et is quidem facilè reperitur ex Hebræo textu, quia præpositio hal non semper significat, super, sed et quandoque Ad, Iuxta &c Sensusque erit, Terram juxta aquas fundatam esse, simulque globum unum constituere, & super nihilo pendere, ut alibi Scriptura habet (Iob. 26.7) Verbo, observanda est regula (quam Ægidius Romanus lib. 2. Hexaëmeron cap 3 habet) ubicunque possumus salvare Scripturas Sanctas per ea quæ naturaliter videmus, non debemus ad miracula vel divinam potentiam recurrere.
   Secundò, ad percipienda mysteriorum scripturæ arcana multum affert lucis verus Naturalium intellectus. Exempli gratiâ Quod Deus in sacrificijs adhiberi voluit salem, vetuit Fermentum & Mel: quod verbum suum comparavit Semini, Cibo, Pluviæ &c seipsum Igni, Rupi fonti aquarum viventium &c Christum [catchword Soli, Agno,]
[35/2/9A]

Soli, Agno, Leoni, Scalæ &c. hæc similia nunquam satis poterunt, vel intelligi, vel explicari, nisi ab illo cui istarum rerum natura satis nota sit: aut fiet, ut mysteria in caliginem degenerent. Qualiter evenisse videmus Iudæorum genti: quibus cùm Deus futuram per Christum expiationem, interioremque cultûs sui rationem, varijs sacrificiorum ritibus adumbraret, illi simplicter ut opus operatum accipiebant. Sed quid DEVS ad hæc? Negabat se quidquam unquam præcepisse [deletion] <de> victimis (Ier. 7.27) nempe eo sensu. (Absurdum quippe, & contra sanam rationem est, velle DEVM purissimam mentem, externis placare, atque ita cum qui ratio rationum est, irrationali cultu prosequi) Unde illa emanavit regula, Verbum Dei stolidè intellectum non est Verbum Dei, Atque ideò opus est (ut Aug: lib. 2 de doctrina Christ: Cap 14.evidenter demonstrat) Scripturas interpretaturos Rerum naturalium cognitione instructos esse, quia omnes Scriptuarum similitudines & argumentationes à Rebus creatis desumptæ sunt: quibus ignoratis scripturæ sensum & argumentorum vim ignorari necesse est.
    3 Tandem Rationis sanæ usus sanus, tertia est mysteriorum divinorum clavis. Nempe, ut si quid é Divinis testimonijs colligendum est, quod ibi clare non exstat, caveamus aliud elicere, quam quod per sanam ratiocinationem elici potest, Qualiter Christus ex eo, quod DEUS apud Mosen, Abrahami, Isaaci & Iacobi, etiam post mortem illorum, DEVM se appellat, apud Mosen etiam doctrinam resu<r>rectionis extare infert (Matth. 22.31.) Et ex eo quod Messias Davidis & filius & Dominus dicitur, aliquid plus quam humanitatem, sibi inesse, colligi vult (ibid ver 34) Sic Petrus è vaticinio Davidis: Non dabis Sancto tuo videre corruptionem, evincit Christi resurrectionem[altered], cùm scripturam in aliquo impleri oporteat, in Davide verò impleta non fuerit (Actor, 2.24. &c.) Paulus item ex reviviscentia quot-annis seminum, futuram hominum (ut quorum conditio plantis deterior esse non possit) resurrectionem[altered] evincit (1 Cor: 15.36) Ejus modi ratiocinationis defectum, tanquam voluntarium stuperem, incusat Deus passim in scriptura (Psal: 32.12. Ier. 44. 29. 20 &c) Et antiqui Doctores non simpliciter in controversijs adhiberi volunt scripturam, sed scripturam rationabiliter intellectam. Hinc illud Augustini: scripturam authoritatibus, res cum re. causa cum causa, Ratio cum Ratione certet (contra Maximinum lib. 2. Cap. 14) In summa Scriptura est rationalissimus liber, non externâ concinnitate ad ingenio humanon blandiendum compositus, sed intima Veritatis harmoniâ indissolubilis. Quamvis autem dictorum aut mandatorum Dei ratio non illicò occurrat[altered], Quærenda tamen est, ut deprehensa, occultam Dei revelet sepientiam. Ergò.
Can. XXII. Omnia Scripturæ ad harmoniam totius
[35/2/9B]

    Scripturæ Naturæ & Rationis reducendæ sunt Pansopho.
     XXXI Animi nostri arcana ut innotescant opus est
           Naturâ, Scripturâ & divino instinctu[altered]
{Natura quidem, quia naturalium rerum rationabili speculatione sopiti in nobis divini igniculi excitantur. Rerumque harmonia provocat Mentis harmoniam: non secus ac Visus ad Res applicatione vim exserit suam, demumque quid possit ostendit. Scriptura verò [illos for illas] Animo nostro insitas notitias clarificat, & in solidiora rerum convertens roborat: eo modo quo artificiosa perspicilia oculis admota Visum roborant et vim ejus intendunt. Tandem Deo directore opus est, si occulta[altered from: oculta] Animi vis, validè se explicare debet. Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, dicit per Prophetam (Ies. 48. 17) sive enim Mentem seu intelligentiam præsentium, & notitias insitas, respiciamus, hæc Deus exacuit in quo vult, facitque Ingeniosos & Rerum scrutatores sagaces: sive Prospicientiam & Conjectionem seu Providentiam futurorum, hanc DEVS concitat ubi vult, facitque Prophetas: sive Memoriam præteritorum & Conscientiam, hanc DEVS vellicat quoties vult, facitque Conscientiosos & Zelotas. Sæpe igitur cum Davide clamandum est, Tu Domine illumina lucernam meam, Deus meus illumina tenebras meas (Psal: 18. 29) Item vias tuas Domine demonstra mihi & semitas [tua for: tuas] doce me. Dirige me in Veritate tua & doce me, nam tu es[H. alters] Deus salutis meæ (Psal 25. 45.) Ergo.
     Can. XXIII Communes Animi notiones ad communem cum
       Aliis Notionibus Naturæque & Scripturæ harmoniam
       reducendæ sunt ubique.
Hæc de Usu Facultatum ad Rem veram scrutandam.
  XXXII Quia verò Facultates Objectis suis, non sine
   aliqo Medio se copulant, in horum etiam recta
   conformatione Veritas[H. alters from Veritatis] præsidium quærit.
{Omnia quæ apprehenduntur, apprehenduntur interveniente aliquo Medio, quod se inter Rem & facultatem ejus porrigit & utrumque conjungit[H. alters]. Ita inter Objectum visibile[H. alters] & oculum, necesse sest interveniat Lumen, inter corpus sonans & Aurem, [Aër,] inter aliquid Odorum[H. alters] & nares, Exhalatio tenuis à corpore [odore for: odoro?] sese diffundens, inter Tactile, & Tactum, Nervus: inter Reationabile & Rationem, Argumentum inter Credible, & Fidem Testimonium. Quæ omnia certum modum habeant necesse est, si apprehensio vera sequi debet}
     XXXIII. Recta Mediorum conformatio est, si Res
       Facultatibus
[35/2/10A]

admoveantur (1) Purè sine
       interveniente aliena qualitate (2) Debita
       distantiâ situque (3) Iustâ morâ.
{Exempli gratiâ Visionis medium est Aër illuminatus. Hic si purus fuerit (ut et Oculus ipse) Objectumque non nimis remotè distet nec Oculo dorsotenus obvertatur, [ut for: aut] inversim sed recto suo situ, & denique si commoretur objectum, in oculi obtutu tam diu, donec satis undique pervideatur. Visio vero erit, sine fuco. At si oculus humore aliquo pravo imbutus: aut Aer nubilosus fuerit, aut visio fiat per Vitrum coloratum, vel aliquo modo distortum: vel Rem ponas præposterè (ut si lectori librum invertas): vel denique objectum in transitu[H. alters from: transit.] solùm visu stringatur: impossible fuerit Rem verè uti est prehendere, quia transvolantia revera transvolant, non se[H. alters] figunt, quod idem de omni rerum sensu, Intellectu, Fide, pariter intelligendum est.}
     XXXIV. Res purè sine aliena qualitate spectare, est
       nihil ex anticipata doctrinâ trahere, omnia è suis
       venis eruere.
{Superiore libro (XXVII) humana theatra (opera artificiosa libri, Opiniones) appellatà[H. alters from expellatà] fuerunt, Divinorum theatrorum umbræ: & addita querela quod homines humanis plerumque magis quam divinis attendant eaque Ratione umbras pro Rebus captent. Quod ita esse ostendunt Mundi deliria, Dei, Naturæ, fuique ispsorum ignorantia, occupationes vanæ, opinionumque dissidia & pugnæ. Nam si Res sequerentur, Res etiam assequerentur, Resque tenerent, concorditer omnes: quia DEVS theatra sua Rebus explevit, quæ omnibus eadem sunt, eadem veritate inter se connexæ[H. alters]. Apparentiæ autem Rerum variæ sunt, quia res plerumque non puro lumine spectamus, sed per vitra colorata, anticipatas scilicet à varijs variè opiniones: quas pro rebus prensando illudimus nobis ipsis et alijs. Nempe cum non è libris Dei (Mundo Scriptura suggestiònibusque animi recte constituti) sapere & ut scriptura loquitur, a Deo docti esse curamus, sed circumspectamus alij alios, fit ut à divinis certis abducti, humanis incertis implicemur: usque adeó ut pòst ægrè sit locus remedio, etiam cum ad Divina reditur, quia nos umbræ illæ comitantur, et spectra[H. alters] pro rebus exhibent. Mens enim nostra ut ut se instar speculi habet, objecta quæcunque adhibentur excipiendo: in hoc tamen ingens est discrimen quod speculum materiale, quandocunque ei offeras objecta vera, semper illa excipit amotis illis quæ resplendere ibi nolis. Mentis autem speculum à primo exceptis objectis potissimum afficitur, & validé occupatur, ut postvenientibus vix locus sit. Hinc est, quod præconceptæ falsæ opiniones, tam tenaciter hæ-
[35/2/10B]

rent, ut amoveri se evidentissimæ etiam veritati vix patiantur: pugnas potius & bella cient. Quod ergò de Theologia pius Theologus Bucholcerus[H. alters] dixit, In Ecclesia plus certaminum gignunt Verba hominum, quòm Verba Dei, magisque pugnatur pro Appolline Petro & Paulo quam pro Christo: extendi potest ad Philosophiam quoque aut Pansophiam, ideó multa nesciri, aut perperam sciri, & tamen pugnari quia divinis humana officiunt. Quod itaque Hyperius eleganter Theologum in scriptura nasci dixit non minus verè de Pansopho pronunciabitur.
     Can. XXIV. Pansophus in Solius Naturæ Scripturæ,
           Animique sui recessibus, nascitur.
   XXXV. Res debito situ spectare, est inter omnia
        lustrandum servare ordinem, quem inter se habent
        tam Res ipsæ quam in Res directæ Facultates
        nostræ.
{Nempe, ut (1) Per Naturalia veniatur ad revelata & utr<or>umque [opa H. alters to ope] in propriæ mentis Lumen. (2) Item Ut sensus cognitionis faciat initium, Intellectus [eum for eam] augeat[H. alters] fides obsignet. Eum enim esse ordinem, tum Theatrorum Dei tum facultatum[H. alters from facultatem] nostrarum for è?] superiore libro patet atque majoris evidentiæ causa paucis hic repeto. Quantum ad Theatra Dei, utique omnes nos primo in lucem editi mundo immittimur[H. alters] ad audiendum, videndum, palpandum, quæ hic sunt. Exercitatis hîc & in gremium Ecclesiæ receptis, Oraculorum divinorum fit copia: demumque accedit Spiritus Sancti gratia, & internæ illuminationis accendit facies. Hoc adumbravit in structura Templi sui Deus, in cujus atrium ingressus patebat undecunque, In Sanctuarium non nisi ex Atrio janua fuit, porroque è Sanctuario in Sanctum Sanctorum. Nec aliter potest. Librum quippe naturæ explicat liber Scripturæ, & utrumque interior instinctus DEI. ut commentarius Naturæ sit Scriptura; Scripturæ intus loquens spiritus. In primo libro, magistri nobis fiunt omnes creaturæ, in secundo omnes Sancti DEI. in tertio, Sanctus Sanctorum solus. Docet ille quidem[H. alters from: quidam] per Naturam quoque sed eminus: visu solo. Docet & per Scripturam, sed externè auditu[H. alters] solo. At per Æfflatum conjunctissimè intimè perfectè. Hic solus unus processus perfectus est, quando è Natura per Scripturam ducimur in experientiam; eoque modo promovemur è Ratione propria per dictamen Spiritus, in Contemplationem, & devenimus ex Opinione[H. alters] per fidem in scientiam. Lumen enim Naturæ per se sufficientem illuminationem
[35/2/11A]

non confert, sed cum Homo voce Dei admonitus revelatis adhibet fidem, fit ut illi è rebus in Natura deprehensis, & in Scriptura creditis, intima & fundamentalis exsurgat ---Scientiæ certitudo , quâ videt & lætatur Res non aliter esse, quam quomodo Verba & opera Dei testantur, propriaque jam simul dictat experientia Ergo.
     Can. XXV. Quidquid Pansophicè traditur, ostendatur
        fundamentum habere in ipsa Rerum Natura firme
        tur scripturis, obligneturque quantum potest,
        Mentis propriæ testimoniis.
Quantum ad Facultates nostras patet à sensu incipiendum esse & in Ratione seu Intellectu desinendum in iijs quæ sensus incurrunt, at si res à sensu remotæ cognoscuntur à Fide. Nam sensus communis est Homini cum bruto: Ratio peculiare bonum hominis. Fides revelationibus Dei habita, solis Christianis propria. Ergò generaliora præcedunt: Deinde sensuum Natura tota est ministratoria: quia sensus ipsi non tam cognoscunt[H. alters], quam cognoscendi Materiam, Rationi & Fidei subministrant. Nihil quippe est in Intellectu quod non prius fuerit in sensu, & nihil in Fide quod non prius in Intellectu. Oportet enim crediturum primo audire, et audiendo percipere, quid credendum offeratur. Inde Christus, Qui habet aures, audiat. Ergò divina etiam oracula primò sunt percipienda sensu, tum Intellectu tandem fide assensus præbendus. Hinc Christus, Qui legit intelligat. Et Apostolus Ut intelligentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico (1 Cor. 10. 15) Tertio hunc talem progressum instituit ipse DEVS qui primo creavit sensuum objecta, Mundum, tum Intellectu[H. alters] præditum hominem, tandem addidit[altered] vocem suam sublimiora quam quo sensus & Ratio pertingunt revelantem. Ergò idem hic ordo in recognitione Rerum observandus est. Nempe ut sapientiæ tiro omnia sensibus lustret, nomenclaturamque Rerum [comprehendat H. alters from: comprehend.t]: quod jucundum est. Deinde doceatur rationabiliter ista speculari, fundamenta proprietates effecta, harmonias rerum scrutando: quod multo jucundius. Denique aperiantur coeli, & descendat supremi in abscondito habitantis Dei (de ignoscibilibus[H. alters] [right margin: ignoscibilibus] ignorantiam nostram edocens, & devisibilibus conceptus nostros emendans) vox: ita erit scientia perfecta.
  Subinnuit[altered from: subnuit] verò aphorismus in illis quæ per se sunt sensui in-accessa
[35/2/11B]

& Ratione aut Fido primum innotuerunt[H. alters], ad sensum tandem esse recurrendum pro certudine. Exempli gratiâ Antipodes[H. alters from: Antipodas?] dari ratiocinatione quâdam deprehenderunt Antiqui Apost Philosophi. Nunc testantur Omnes Geographi & Nautæ ita esse. Summam tamen certitudinem (aut si mavis certitudinis securitatem & oblectationem) non nisi propria cujusvis experientia (proprius sensus) afferre potest. Eodem modo in fidei myntsterijs procedendum est ut Revelatio mysterium recludat, Ratio vero, & sensus tandem addant certitudinis quantum possunt non rebus sed sibi. Exempli causa. Iustificatos ex fide pacem habere cum Deo scripturæ testanti credimus (Rom. 5.1.) Assiliat tamen Ratio & dicat non aliud convenire summæ misericordiæ, quam ut <qui> illi<TRANS SWITCH="2"></TRANS> se<TRANS SWITCH="1"></TRANS> [deletion] committunt hos[H. alters from: hoc] sinu suo exceptos[altered from: exptos] blandé foveat. Accedat denique sensus & per inductionem particularem attestetur[H. alters from: attestatur], non aliud experiri omnes per Christum Deo reconciliatos quam conscientiæ tranquillitatem, gaudiumque. Ergo.
     Can. XXVI. Quæ sensu constant illustrentur &
       firmentur Ratione & (ubi opus) Divina Revelatione:
       quæ autem a revelatione veniunt, reducantur
       (quantum potest) ad Rationem & Sensum.
     XXXVI. Rebus debitè im-morari, est necessaria
       eousque explicare donec tota rei Veritas pateat,
       observando nempe tam in naturalibus, quam in
       revelatis & à dictamine Animi venientibus, Quid Ad
       quid & quomodo sit aut fiat unum quodque.
{Puta in Naturalibus persequenda sunt quæ sunt & fiunt Omnia & scrutandj singulorum fines, ob quos sint & fiant & denique Modus quo fiunt existunt operantur vestigandus. Hæc tria omnino absolvunt scientiam Naturalem. Sapientiæque Dei in creaturis reconditæ vela retegunt; si nempe nihil eorum quæ sunt aut fiunt nos fugiat, & pervideamus singulorum fines & usus, & denique intelligamus vim quâ proveniunt & operantur. Ideo tria illa Ecclesiastici sapientia industriæ nostræ commendat. Primùm illis Verbis. In [deletion] magna æquè ac parva ne unam quidem ignorabo (cap 5. 18) secundum istis. Opera Domini Universa sunt bona valdè. Non est
[35/2/12A]

cur|dicas, Cur ist-huc est; (id est ut cogites aliquid frustra esse) Omnia enim ad ministerium suum creata sunt (39.20) Tertium his. Qui vivit in secula is creavit omnia communi Lege, & Voluntati ejus obediunt omnia (18.12) Nam quæ illa communis lex, quæ Voluntas cui obediunt omnia, sit <H: ,> sapienti vestigatione cognoscendum est.
       In revelatis itidem considerandum, Quid in universa Scriptura dicitur? Ad quid? & quo sensu? Nempe recognoscendo librorum capitum sententiarum, verborum, seriem & contextum, ne vel apex ullus in sacro Dei codice ignoretur, cum certum sit æquè hîc ut in natura nihil vel minimum frustra esse. Secundò <right margin: attendendo> attendendo[H alters & deletes]. At quod propriè unum quodque directum sit? docerene an dedocere? hortari an dehortari? erigere an dejicere, intendat Creaturam Creator? Tertio observando, quo styli charactere, hic aut illic utatur DEVS? Aliâs enim docet verbis simplicibus, aliâs figuratis, sæpe narrat historias, [ut for et?] parabolas, quas servire vult aut informandis Moribus, aut illustrandæ fidei, aut de vita futura roborandæ spei. Hinc[H alters from: Huic?] quadruplex observatur scripturæ sensus: Historicus seu Literalis, Moralis, Allegoricus (ad fidei mysteria se extendens) & Anagogicus (cælestem statum præfigurat) [Ha?] <right margin: Ita> docuerunt Antiqui Ecclesiæ Doctores, ita passim se ipsam explicat Scriptura & explicari docet. Exempli gratiâ Quod [scil. per?] Mosen de Abrahami filijs de Israelitarum per[H alters] mare transitu, de Manna cælesti, de Petra eructante[H alters] aquas &c, historicè narrat: id in Novo Testamento repeti videmus, et nobis accommodari, sensu mystico. Et addit aliquoties Novum Testamentum Regulam quasi constituens quomodo Vetus Testamentum legendum sit) Sapientiæ nimirum Dei proprium est: plus quiddam dicere, quam dicit; ut quemadmodum in Natua essentiarum complicatione variâ mirabilem se prodidit, ita in Scripturá multiplici sub ijsdem verbis & typis latente sensu emicet. Quod observans Augustinus scripsit. Ad dignitatem scripturæ pertinet, ut sub una litera multos sensus contineat. Item Omnia quæ scripta sunt de præterito[H alters], possunt interpretari ad significationem futurorum. Atque hæc propriè est Scripturæ Sanctæ profunditas quam[H alters].. tantoperè admirantur & deprædicant sancti Dei: quod nimirum quo plus mysteriorum eruitur[H alters], eo plus super esse intelligitur. Sic enim Augustinus. Tanta est Christianarum[H capitalises] profunditas literarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem
[35/2/12B]

maximo otio, summo studio, meliore ingenio, conarer addiscere, in quibus tanta latet altitudo sapientiæ, ut animosissimis accutissimis flagrantissimisque cupiditate discendi, hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet: Quum consummaverit homo tunc incipit. Et Gregorius. Tanta ac talis est Divinæ Scripturæ Sublimitas, ut non solum verba quæ à Sanctis vel ab ipso Domino, dicta referantur, sed etiam circumstantiæ, quæ simpliciter positæ[H alters] . videntur, spiritualibus sint plena mysterijs. Latissimum itaque speculandi campum aperuit Deus in Scriptura sua, tot Verbis talia & tanta revelans ut verè sit in-exhaustus sapientiæ Dei fons, sacer ille Liber.
      Tandem immorandum est quoque proprijs Animi nostri dictaminibus, ut notitias illas communes innumerato habeamus: & ad quid illa data sint ne ignoremus. (Nempe ut sint Normæ rerum, ad dignoscendum veritatem eorum quæ se quotidie[H alters] nobis res tractantibus ingerunt. Sunt enim numero finita, si redigantur in suas classes: per quas tamen Res numero infinitæ examinari falsæ à veris discriminari: discursuumque[altered] ratiocinationes in infinitum diduci possunt) Et denique si non ignoremus, quomodo fiant? Nempe P per abstractionem à rebus rursumque ad Res applicationem. Ut lib. II. XXXI. explicavimus. In quibus operam ponere seriam pigere non [potest?] debet si operæ precium, hoc est, rerum plenam veramque cognitionem quærimus. Ergò
     Can: XXVII. Quidquid rerum Natura habet, Scriptu
.         ræ revelat, communes Animi Notiones dictant,
          Cur, & quomodo, habeant revelent, dictent,
          vestigandum et explicandum est.
Hactenus de observandis Veritatis normis: sequitur ipsa veritatem in aperto ponendi Forma.
     XXXVII. Forma Veritatem apertè docendi triplex est,
        Realitas, Reciprocatio, Harmonia.
{Possunt docendi Virtutes dici}
     XXXVIII. Realitas est docendi virtus quâ quidquid
      dicitur Veram & Essentialem Rerum cognitionem
      affert.
[35/2/13A]

{Invaluêre apud quosdam definitiones identicæ idem per idem explicantes ut Magnitudo est quantitas, à qua Corpus dicitur magnum. Prudentia est virtus perquam homo dicitur prudens &c. At quid est nugari obsecro, si hoc non est? Quid enim inde plus quam ante scio? Nonne melius dixero, magnum est cujus essentiæ termini longè á se distant. Prudentia est in futurum providendi sagacitas: Ergo
     Can. XXVIII. Quidquid docetur Realiter docetor.
     XXXIX.   Reciprocatio est docendi Virtus quâ
         quidquid dicitur tam verum est ut etiam
         reciprocatio[H alters from recipracatio; scil.
         reciprocè?]
enuntiari possit.
{Ut, homo est animal rationale Et animal rationale est homo &c Hoc fieri nequit in illis, quæ ex parte tantum aut per accidens vera sunt. Ideò Platonica illa definitio, Homo est animal bipes, [falsè for salsè] à Diogene irrisa fuit, qui gallinam afferens, Ecce Platonicus homo inquit. Observandum id etiàm, circa rerum divissiones, ut Partes Totum[H capitalises] exhauriant adæquatè, non plus, non minus, sic in cæteris doctrinæ partibus. Ergo.
     Can XXIX. Omnis Pansophica enunciatio reciprocè vera
           sit.
{Aut certè si id alicubi nequeat, limitatione additâ determinandæ sunt enuntiationes, ut nihil non pleno sensu exstet.
   XL.   Harmonia est docendi Virtus, quâ Veritas tam
         clarè proponitur, ut etiam species falsitatis
         evanescat, tam in rebus, quam in conspectu
         nostro [H alters from nostra]s.
{Quemadmodum in operibus, Verbis, Instinctu DEI, nihil dissonantiæ est sed harmonia: ita in doctrina sapientiæ omnia sibi congruere, pulchramque scientiarum consonantiam animo efficere[H alters] debent. Nam quamdiu aliquid contrarij et seipsum destruentis est in conceptibus nostris, tam diu eos falsitate laborare certum est: quia contradictio in Rebus non est, sed in Re & non Re: Res rei, Veritas veritati, conveniant, necesse est, si rectè et sibi proportionatè collocentur in conspectu nostro, qualiter in seipsis divino artificio contextæ sunt. (Certa[H alters from carta] & ordinata, non pugnant inquit Seneca) Si ergò aliquid sensui & rationi nostræ videatur esse, quod non esse Scriptura testatur, aut vice versâ; tam diu rem<TRANS SWITCH="2"></TRANS> nos<TRANS SWITCH="1"></TRANS> <non> intelligere, pro certò habendum, quia omne Dei Verbum Veritas est: Veritas autem Veritati non contra
[35/2/13B]

riatur. Quidquid Deus fecit, quidquid dixit, quidquid inspiravit, id ejus <est> opus[altered], qui se ipsum negare non potest, qui semper sui simillimus est, semper idem immutabiliter. In Pansophia igitur eo res deducenda est, ut omnia ex immotæ veritatis <left margin: principiis> exstructa, tam cum illis quam inter se proportionem & harmoniam servent æternam, nihilque contradictionis remaneat[altered] in animis nostris tumque demum aliquid cognitione etiam nostra. Atque tum demum sibi rerum essentia, veritas ordo, constabit in animis nostris, tumque demum aliquid scire putabimur, si summa imis, & ima summis, invisibilia, invisibilibus, & visibilia in-visibilibus, æterna temporarijs, & temporaria æternis, activa passivis, & passiva activis, proportionaté respondeant: sciamusque reducere multitudinem in unitatem composita in simplicitatem di diversa in identitatem, opposita denique in media sua certa. Eo si res fuerit deducta evanescent contradictiones, lites, pugnæ, quia Veritatis harmonia etiam per|contraria rerum sparsa, Veritatem illustrabit & roborabit, sub obsequium ejus animos captivans. Quo confer<e>t illa Naturæ & Scripturæ harmonia, quam deprehendimus in locis illis, ubi Scrituræ per Naturalia explicat Spiritualia. In quibus sensus quidam mysticus spectatur primariò ita tamen, ut naturalium simul illustretur Veritas. Cujus rei in Pansophia nostra plurima fient indicia. Cum ergò Veritatis rectè intellectæ effectum notaque infallibilis sit Concinnitas undique sibi[H alters] cohærens[H alters from inhærens] enitendam est omnino, ut.
    Can. XXX. Quidquid Pansophicè docetur ad Panarmoniam
              doceatur: ne ulla doctrinæ dissonantia
              deprehendi possit.
Hæc de studij Pansophici Vniversalitate & Veritate: sequitur Facilitas.
     XLI. Scientiarum Viam quæri opus est quam facilimam,
         <ut> humanæ infirmitati consulatur.
{Vulgares Vias spinis & salebris esse obsitas, vulgares querelæ testantur paucissimorumque vix tandem difficultates eluctantium exempla, Ita enim pleraque tradunt, ut <left margin: vires> mediocrium ingeniorum excedant: quod non benè cedit, si plus sit
[35/2/14A]

ponderis[H alters from ponderit?] in onere[H alters from onore], quam virium in labore. Quarenda ergò sunt stratagemata, omnia proportione quadam ad mediocrium ingeniorum captum attemperandi, ut verè cum Lactantio dici possit; Quàm difficilis est ignorantibus Veritas, tam facilis est scientibus}
     XLII. Facilia autem reddentur omnia si sint quam
         maximè fieri potest (1) Mole Brevia (2) Rebus
         ordinata (3) Verbis perspicua[H alters from ]
         perspitua.
{Hæc enim est ingenij humani indoles, ut ab infinito abhorreat intra cancellos duci gaudeat, luce delectetur. Prolixa[H alters from prolixis] igitur <quia> infinitum quid minantur, è longinque fastidit: confusa & perplexa, quia operosa & molesta sunt refugit: ab obscuris, quia tenebris & caligine terrent absterreri se mox patitur. Ergò.
    Can. XXXI. Tria illa Ingeniorum offendicula,
               Prolixitudo, Confusio, & Obscuritas sed
               sedulo vi.tentur.
  Quod qua ratione liceat vestigabimus.
     XLIII. Breuitatem Pansophia sectabitur, tam
      compendij & celeritatis, quam delectùs meliorum
      causa.
{Vita brevis ars longa. Verè longa ut adhuc res sunt. Plerumque nos citius vita deficit, quam rectè vivere incipimus. Demosthenem, cum expletis 107 annis mori se cerneret, dixisse ferunt; Se dolere quod egrederetur de vita quum demum sapere coepisset. At reliqua hominum turba etiam antequam sapere incipit decedit. Ergò ne vita sine apparatu, aut solo apparatu consumatur, festinato opus est, non multa discendo sed necessaria. Non refert quam multa sciat luctator, inquit Seneca, si scit quantum victoriæ satis est. O quam magna Pansophiæ pars erit, sapientiam Mundi circumcidere?   Intemperie enim laborat, et mole suâ se obruit, res[H alters] literaria[H alters]. Constat autem, quoties alimenta supra necessitatem ingesta nauseam stomacho afferunt, sæpiusque iterata humores crudos & morbos inducunt[H alters from: inducerent?], salubre esse corpus à superfluis liberari: temperamentumque ad
[35/2/14B]

naturæ vigorem reduci. Supervacuorum[H capitalises] ergò sequestratio provida, multum libros contrahere sapientiam augere poterit. Quæ autem illa sint, quæ â sapientiæ veræ studijs abesse possunt ac debent, docet L. Vives[H capitalises], Introduct. in sap. 124 usque ad 138. Nobis tamen id ad scopum nostrum inquirendum est, nostris, id est rerum ipsarum vijs.
    Can. XXXII. Pansophia Christiana modestâ scientiâ, et
                doctâ ignorantiâ constabit.
Modesta scientia est scire quæ scire expedit. docta verò ignorantia est prudens transitio eorum, quæ ad scopum (tum communem illum omnibus propositum, Beatudinem: tum proprium ad vocationem cujusque spectantem) minus faciunt, cum animadversione, quæ [altered from &uæ] & quanta sint, quæ a nobis abscondita sunt in hac vita. Hinc Augustinus. Christianus in hac vita ad multa respondere potest, Ignoro. Et Poeta,
     Nescire velle[H alters from: vell.] quæ [H alters]
                                Magister maximus
     Nescire nos voluit erudita inscitia est.
  Quin & Seneca, sapientis est quædam æquo animo nescire velle
     XLIV.   Possunt autem breviari, tum RES, tum VERBA.
     XLV.   Res breviandi triplex est ratio.
       1 Non necessaria prætermittendo.
       2 Necessaria non minutatim, sed summatim, docendo
       3 Rerum testimonijs claræque Veritati
         acquiesecendo, sine Authoritatum accumulatione.
{H <Per se> Perse quidem, semper & ubique Vanum est, Non necessarijs occupari, Rivulos potius quam fontes sectari, & ubi Rerum testimonia adsunt testes[H alters] postulare[H alters]: maximè tamen id vitiosum foret in opere hoc, ubi realissimus Eruditionis thesaurus constituendus est. Sapienter Seneca, Disce non ut plus alijs scias sed ut melius (Ep:90) Item. Etiam si multum superesset ætatis, parcè dispensandum est ut sufficiat necessarijs. Nunc quæ dementia est supervacanea[H alters] discere in tanta temporis egestate? Ep:48}
     XLVI. Non necessaria sunt quæ sciri, 1 Non possunt
        2 Non opus sunt, 3 Non prosunt.
{Quid enim juvat divinam ingenij vim circa non res, [ut for aut?] res nihili, fructu
[35/2/15A]

cassas, consumere? Qui ad sapientiæ fastigia tendunt (demus autem omnes) illis non circa syllabarum apices, aut rerum frivola, sudandum, sed in seria nitendum[H alters from: intendum?] est, quæ animum virtute instruant, [vitam for vitæ?] negotijs præparent, Cælo digna agere doceant. Operose nihil agunt (inquit Seneca) qui in literarum[H alters] inutilium[H alters] studijs detinentur. Græcorum iste[H alters] morbus fuit quærere quem numerum[H alters] remigum Ulysses[H alters] habuerit? prior scripta esset Ilias an Odyssea? alia deinceps hujus notæ, quæ sive contineas, nihil tacitam conscientiam juvant: sive proferas, non doctior videberis, sed molestior. (De Brevitatæ Vitæ Cap.13.) Ergò.
     Can. XXXIII. Providendum ut in Pansophia, non alia
        magis doceantur, quam ad quæ nati sumus,
        & quorum nos in morte etiam poenitere non possit.
     XLVII. Sciri non possunt Abscondita quæ in theatra
       sua non pruduxit aut si produxit velo tamen
       obduxit Deus.
{Unde enim illa sciantur, ad quæ nec sensus penetrat nec ratio, nec revelatione divinâ satis detecta sunt? Tutius ignorantur quorum scientia certa non datur, datur autem curiosis ingenijs in errores prolabendi occasio: ut sunt omnes divinatrices artes & similia. Sed & in concessis secretis, Dei & Naturæ, plura licet intelligere, quam eloqui: quia ubi rerum deteguntur fundamenta, ille solus sapiens & verus cordium illuminator, Deus mysteria sua piè recogitantibus plura ostendere solet, quam exprimerè linguâ aut calamo convenit. Ergo.
     Can. XXXIV. De impervijs et ineffabilibus aut nihil,
           aut non nisi modestissima proferantur.
     XLVIII. Sciri non opus sunt, Nescienda & Non
        facienda, sufficit enim scire quod sciendum
        & faciendum est.
{Rectum unum & simplex, Errorum mille figuræ imo infinitumque chaos, Errores igitur persequi, infinitum quid est: Veritatem tradere
[35/2/15B]

compendiosum, sed & inutile aberrationibus insistere. Rectum si quidem sui & obliqui mensura est: eò verè percepto quidquid pravum est, simul intelligitur. Nec mechanicus opifex quantumvis[H alters] eximius, in eo artis suæ perfectionem collocat, ut se instrumentorum, quibus ipse non utitur enarratione occupet: ad ostendendum scilicet quam commodiora ipse habeat cæteris, applausum inanem inde captando. Sufficit illi officinam suam necessarijs, quibus operæ egregiè confiunt, instructam esse: quæ si alicui conferre cum alienis libet, per ipsum[H alters from: ipsam] licet, quo opus artificem laudet, non se ipsum ille. Item quanti hoc iterum compendij erit, Non discenda non docere. Ergo.
     Can. XXXV. Veritas rerum duntaxat[H alters]
          doceatur, Errores nec dedoceantur nec
          tangantur.
{Nempe quia (ut jam dictum) vera rerum impressio monstrosis agnoscendis & amovendis per se sufficiet. Nisi forsan res videatur majoris momenti, errorque tenaciter & noxiè nimis plurimorum occupet animos, tum sanè convellendo ei opellæ[altered] aliquid tribuisse poenitere non debet; rarius id tamen. Præstat dicere quæ alij impugnare nequeant, quam quæ alij dicunt impugnare.
     XLIX. Sciri non prosunt[H alters from: possunt],
           quæ scientem nihil ad fines suos promovent.
{Infinita sunt quæ disci possunt, ut ediscendis omnibus nullius Nestoris aut Mathusalæ ætas suffectura sit: Dei tamen bonitate fit ut ad obtinendam beatudinem non infinitis, sed selectis opus sit. Cicero negat si duplicetur[H alters from: duplicatur?] sibi ætas, habiturum se tempus quò vel solos, lyricos, aut Dialecticos, perlegere possit. Quid ergò cætera longe diffusiora studia? libros faciendi nullus est finis, & lectio multorum fatigat, inquit Salomon (Eccle:12.[14 for 12]) Seneca autem: Non faciunt bonus ista, sed[altered from: se] doctos. Apertior res est sapere, imo simplicior. Paucis est opus ad mentem bonam literis: sed nos ut cætera in supervacuum diffundimus, ita [deletion] Philosophiam ipsam. Quemadmodum omnium rerum, sic literarum quoque intemperantiâ laboramus. Non Vitæ sed Scholæ discimus (Ep:107.) Cui literarum intemperiei, alibi remedium dari petit a severis studijs. Non vaco ad istas ineptias. Ingens negotium in manibus est. Quid agam? Mors me sequitur, fugit vita: adversus hæc me doce &c (Ep.49)
[35/2/16A]

Tale remedium invenit Salomon, uti scriptum est; Quæ sunt <sivit> verba utilia, & conscripsit sermones rectissimos ac Veritate plenos (Eccl:12.10) Ostendit item Deus, Prophetam sic alloquens. Si separaveris pretiosum a vili, tanquam os meum eris (Ier.15.19) Ergò.
     Can. XXXVI. Pansophia separet vilia, tradat sola
            pretiosa.
{Nempe ne objici [poset for posset] Pansopho illud Senecæ: Quid me doces scientiam inutilem[H alters]? Magna promisisti, exiqua vides. (Ep:110) potiorum itaque habeatur ratio per totam Pansophiam. Uti sunt ea quæ ad Hominem, Angelum, Deum spectant: quia inde fundamenta rerum benè gerendarum[H alters from: regendarum?] in Oeconomia, Politia, Ecclesia, Cælo, exsurgunt: Et quia morituri vivimus, & revicturi morimur, parum sit, parum duraturis occupari, nisi obiter, quatenus ad altiora illa rectius cognoscenda gradus quidam sunt: aut etiam quatenus omnia quæ sunt rectè inspectata Creatoris sui notitiam, timorem, amorem instillare possunt. Interim ut suum plus ultra cogitandi animus ubique occasiones habeat providendum est.}
          Hæc de Non-necessarijs præcjdendis: sequitur de
            Necessarijs præcisè tradendis.
     L. Necessaria compendiose doceri possunt si
        doceantur non sigillatim & minutatim, sed
        summatim.
{Qui certam plenam, celeremque de hoste quærit [H alters from: querit?] victoriam, non omnibus & singulis, ut occurrunt[H alters from: occurant], oppidis & arcibus [oppugnandi for oppugnandis] dat operam, sed incumbit belli summæ, hoc est interceptis[H alters] transitibus aggreditur hostilem exercitum totâ vi, eumque fusum[H alters] persequitur in receptucula sua, ut illa expugnet[H alters from: expugnat?]. Quo facto, cætera omnia ultroneâ deditione ad victorem transeunt. Pari ratione si subjicere ingenio animus est Omnia, in principalia principaliter incumbendum erit, minutiora ultrò se dabunt.
     LI. Summatim docere, est sciendorum & faciendorum
      fontes aperire, per explicata rerum Principia &
      Ideas.
     LII. Principia sunt res Simplices, numero finitæ, è
          quibus compositæ numero infinitæ surgunt.
[35/2/16B]

{Exempli gratiâ. Numerorum principia sunt Decem cifræ, Sermonis 24 literæ, Musicæ septem voces, Mundi visibilis quatuor Elementa, è quibus variè inter se transpositis, infinita Numerorum, Vocum, Melodiarum, Corporum [H capitalises], Varietas exsurgit. Ergo
     Can. <XXXVII> Quæcunque doctrina incipiet tradi ejus
                    Principia sufficienter explicantor.
     LIII. Ideæ sunt formæ rerum generales, ostendentes
           quomodo è Principijs variè inter se
           transpositis Res exsurgant.
{Ut si certis exemplis ostendatur, quomodo è literis colligantur Syllabæ e Syllabis, Voces, è Vocibus, Sententiæ, è Sententijs periodi, ut tandem integer contextus fluat. Et sic in alijs. Ubique enim paucis exemplis detegi potest multorum ratio communis: quâ agnitâ multa illa, adeoque infinita, simul cognoscuntur: Nam quemadmodum qui semel vidit Equum, ejusque formam recte animo impressit, quotcunque postea videbit Equos, millies millenos omnes jam noverit, sine nova explicatione (unum si nôris omnes nôris inguit Comicus) Ita etiam qui sciet quid sit in se ipso Bonum, nemine etiam dicente intelliget quid sit Bonus Equus [deletion] bona arbor, bona Valetudo, boni mores, bonus Dominus, bonus famulus &c. Nam ut Veritate Vera sunt quæ Vera sunt. (Augustini verbis <loquor> ex libro de Vera Religione) ita similitudine similia sunt, quæcunque similia sunt. Ut igitur Veritas forma est Verorum, ita similitudo forma similium, Bonitas bonorum, Utilitas utilium, &c. Quæcunque rotunda sunt, per rotunditatem rotunda sunt, quadrata per quadraturam, pulchra per pulchritudinem, ordinata per ordinem &c. Et quô quid Ideæ propius, id etiam perfectius. [Tales? blotted] [igitur? blotted] communes rerum formæ (quas Græci [Greek: idèás], Latini [Exempla? seu? blotted] Exemplaria, Germani Muster & Vorbild vocant) prudenter traditæ, mirum sunt multa paucis docendi compendium. Quia rectè de fundamento rerum informata mens, per se jam de omnibus similibus simile formabit judicium Ergo
     CAN. XXXVIII. Omnes Rerum quæ sunt, et Operum quæ
           fiunt, generales formæ seu Ideæ exactissimè
           constituantur: ut sint omnium [catchword:
                      particularium]
   
[35/2/17A]

           particularium dijudicandorum et efficiendorum,
           veræ et infallibiles normæ.
{Duplicem Idæarum usum Canon [invit for innuit?]: nempe quod sint docendi compendia, & Sapienter operandi normæ. Atque ita est. Infinitæ sunt inter homines de infinitis actionibus, rectè instituendis consultationes et de singulis propemodum infinita ad phantasmatum varietatem infinitis modis variantia placita et opiniones: quarum alia alijs propius[altered from: propriis?] rem attingunt[H alters from: attigunt], non nulla toto coelo aberrant, alia meræ obscuræque æmbages sunt. [Huic for Hinc?] consiliorum discrepantiæ, & ex his voluntatum & studiorum dissidia, pugnæ, bella: aut certè rerum negligens & confusa administratio: ut omnium ordinum status ostendit. Aureum itaque erit remedium, in promptu habere omnium benè constituendarum rerum ideas: quæ in contemplando res, erunt theoremata: in constituendo verò & conservando, canones & directoria. O quantum hoc multa, imo omnia, sapienter cogitandi & agendi conpendium! hîc verè porta est, ad abdita rerum penetrandi, & claris occlusa multa recludendi. Ideæ enim primò sunt in Deo, velut æternæ sapientiæ, quæ rerum rationes invenit, sigilla: quorum signacula & vestigia rebus impressa omnibus eadem sunt, materialibus & immaterialibus, proportionatè semper. Unde fit ut interna externis, invisibilia, visibilibus, increata creatis, adumbrentur, aliaque aliorum rationes detegant. Exempli gratiâ Qui novit rationes visionis corporalis, quomodo fiat, præpediatur, juvetur, roboretur, omninò intelligere potest quomodo visio mentalis, nempe intellectio rerum, peragatur. Non immeritó igitur hæc talis rerum Harmonia clavis dici potest ratiocinationum abyssos reserans & lampas latentes adhuc rerum processus investigandi lumen ministrans: & norma in inventione et operations rerum sine errore progrediendi viam dirigens}.
     LIV. Tertius abbreviandi modus est ut Res doceantur
         per semet ipsas, non per alienas de Rebus
         opiniones ac testimonia.
{Antea removebamus Authoritates (ß XXIII. & XXXIV) ideò ne nequis veritati fieret fucus: nunc ad evitandas ambages. Res
[35/2/17B]

enim unaquæque non nisi una est in se: opiniones de ipsa infinitæ esse [possunt MS edge] quæ quoniam rei[H alters from: re] in veritati ac claritati nihil possunt addere, possunt autem & solent se ipsas in vicem oppugnando res intricare: Maneat illud Ciceronis: Ubi rerum testimonia adsunt non opus est verbis. Unde.
     Can. XXXIX. Res clare docuisse sufficiat: ab
          Authoritatibus cumulandis studiose abstinetor.
{Et quidnî gratius sit, exclusis ad tempus qui lineas possent turbare, Universi delineationem quam primum absolvisse? Cum enim Res ipsæ tenebuntur, jucundius accidet, per authorum vireta spatiari, flosculosque Veritati condecorandæ aptos decerpere.}
          Hæc de Compendijs Rerum.
     LV. Compendia Sermonis in eo sunt, ut quidquid
         verbis paucioribus dici potest, plura ne
         adhibeantur.
{Svadet id Sapientiæ Magister Syracides (32.10) Summatim sermonem contrahe paucis dic multa. Et ille apud Terentium: Uno dic verbo, quid est quod me velis? Sapientia enim quam hîc docemus Res est, non Verba: verbis ergò non oneranda, quemadmodum sapienter monuit Horatius.
       Quidquid præcipies, esto brevis: ut cito dicta:
       Percipiant animi faciles, teneantque fideles.
     Can. XL. Verborum superfluitas caveatur: Res quam
           brevissimé possunt enuntientur.
{Providendo tamen ne accidat quod idem Poëta minatur: dum brevis esse laboro, obscurus fio. Danda nempe opera, ut omnia Pansophica, quanquam brevia tamen clara sint. Quod efficiet Rerum Ordo & Verborum perspicuitas: de quibus jam consultandum}
          Hactenus (a ß XLII.) de Brevitate [Pansophicæ for Pansophiæ] sequitur Ordo.
     LVI. Ordinem Pansophia sectabitur, tàm compendij et
       celeritatis, quàm amoenitatis ac certitudinis
       gratiâ.
Dispersa enim necesse est multa videri, collecta in parvum cogi possunt. Et mens nostra quia harmonicè facta est, non potest non Ordine delectari, confusione turbari. Denique Res ipsæ sine ordine inutiles[altered from: utiles] sunt. Quod
[35/2/18A]

Xenophon de exercitu verba faciens simili declaravit. Quemadmodum Lapides (inquit) lateres, ligna & tegulæ, inordinatè projecta ad nihil utilia sunt: quum verò ordinantur, deorsum & sursum quæ non putrefiunt, lapides ac testæ in medio autem lateres & ligna tum domus rectè constructa dicitur sic in bello licet multos habeas milites, parum tamen efficient, nisi juxta arma & munimenta corporis in ordinem colloces (Stobæus Serm. 52). Sic Animalis aut etiam Horologij partes junctæ in toto (eo quo debent modo) officium faciunt, omnibus sibi invicem vitam & motum ministrantibus cum tamen disturbatæ ad nihil sint. Tandem quemadmodum in Horologio composito & motu suo procedente, longè longèque facilius celerius certius partium numerum & usum cognosces quam si disjectæ sunt: ita doctrina Universi juncta sibi dextrè seipsam animabit, disturbata nil nisi animos confundet. Ergò.
     Can. XLI Pansophia utatur Methodo quâ melior non
             detur.
     LVII. Optimus autem Doctrinæ ordo & Methodus quâ
        melior non datur, est ipse Rerum Ordo.
{Nimirum optime sic Res cognoscuntur, uti sunt: quia si aliter cognoscuntur quàm sunt non cognitio erit, sed error. Et quia Res authorem agnoscunt Deum, qui ratio rationum est, omnemque scientiæ viam invenit, quis post illum aliquid melius invenire posse confidat. Ergo.
     Can. XLII Pansophia sit viva Universi imago Res
            ipsas ipso Rerum Ordine explicans.
{Huc spectat elegans illud Verulamij. Excellenter ad Conjugium Mundi sumitur sola Echo. Ea enim demum vera est Philosophia quæ Mundi ipsius voces fidelissime reddit, & veluti dictante Mundo (nos dicemus dictante Mundo Scriptura, Conscientia) conscripta est, nihilque est aliud quam ejusdem (eorundem) simulacrum & reflexio neque addit quidquam de proprio neque invertit, sed tantum iterat et resonat}
     LVIII.Ordo rerum vel generaliter consideratur
[35/2/18B]

           in toto Mundi systemate, vel particulariter,
           in rebus singulis seorsum.
     LIX. Ordo Rerum generalis hic est: quod universum
          totum, ut ut sit Unum in se indivulsè sibi ipsi
          cohærens undique, partibus tamen eleganter est
          distinctum, ut inter prima & ultima, ima &
          summa nusquam reperiatur hiatus, sed
          concatenatio & gradatio perpetua. Unde
          scriptura Deum omnia Numero Mensura Pondere
          disposuisse testatur.
{Sap: 11.20 & [Ieremias for Iesias] 40.12. &c Sensus est. Constituisse Deum rerum genera certa, extra quæ nihil amplius fit, & commensuravisse sibi invicem omnia, ut alia alijs contineantur omnibus verè ipsum Universum & indidisse rebus virtutes, secundum quas aliæ alijs præpollent ad urgendos rerum motus. Unde fit, ut quemadmodum in artificioso organo (exempli gratiâ musico vel horologico) ne minimus[H alters] quidem apex frustra est, ita in operibus Dei nihil vel minimum sine usu sit. Quod idem in qualibet particulari re, totaliter considerata videre est. Animal enim quodvis certum habet membrorum numerum: certam eorundem ad invicem mensuram; certam quâ se a <ad> motum librat, vim: quorum si quid demas, transponas, imminuas, rem corrumpas. Hæc Architecti summi exemplaria, dant nobis Methodi Pansophicæ canonem.
     Can. XLIII. Pansophia tota unum sit continuum
           systema finem nisi in fine non reperiens:
           partibus tamen suis luculenter distincta ut
           Numeri, Mensuræ Ponderaque rerum exstent
           evidenter.
{Hoc est ut hic omnia scibilia in unum esse collecta ordine suo collocata Vinculisque suis omninò colligata, evidenter appareat. Quorum primum in primis faciet ad facilitatem discendi, secundum ad [certu- for: certitu-]
[35/2/19A]

dinem sciendi; tertium ad securitatem utendi. Videre enim ante se rerum seriem, non chaos, jucundum est, & spei plenum infinitum abhorrenti animo nostro. Et quod commensuratum Rebus: & sibi videt Intellectus noster, tam arctè se illi copulat, ut nequeat divelli. Denique quid quid ad omnem usum depromi potest sine abutendi periculo, facit animum nostrum securum, & possessione suâ lætantem[H alters]. Atque hoc demum erit [Greek: pansophein] scire Quidquid est, Ita ut est, ut scias <te> ..scire non falli.}
     LX. Enumerandæ verò sunt Res, non promiscuè, sed per
         suas classes: resolvendo totum Universum in
         partes, partes in particulas, particulas in
         particellas, ad ultimas usque differentias.
{Ita enim Rerum Universitas, non fortuita rerum congeries est sed veluti ordinatissima Res publica: vel potius Arbor viva cujus omnia ex uno surculo in tantam ramorum foliorum fructuum multitudinem se diffundunt, ut tamen nihil non à radice veniat} Ergo
     Can. XLIV. Pansophia exhibeat Universi Analysin
          Universalem, quæ ad minima etiam Rerum mentes
          deducat.
     LXI Commensurandæ item & Sibi ipsis coordinandæ sunt
        Res discendæ, non ad placitum, sed eo modo, ut
        gradatione perpetuà iri possit, à primis, per
        intermedia, ad ultima usque.
{Nempe ut prima secundis, secunda tertijs, tertia quartis, & sic deinceps continuò gradum sternant, ad summa usque & ultima. Ita quippe solum possibile est hominem in altissimam[H alters from: altissimum] quamque turrim, aut rupem deducere, [sibi for si?] benè structis <H:,> continuis, firmisque gradibus ducatur: nec Intellectus igitur aliter duci potest. Cujus [Pansophiæ for Pansophicæ?] gradationis modum optimum docere potest exemplar mundanæ machinæ. Templique mystici Prophetæ exhibita delinatio. Mundum enim Deus sex Dierum spatio condidit, posteriore quaque die perfectius quid producens
[35/2/19B]

& septimum quietis diem superaddens. In delineanda vero Templi idea sex diversas structuras Ezechieli ostendit Deus: quarum posterior quæque per montis [3 words deleted] acclivitatem sursum altius se porrigebat, donec ultima ejus pars ipsum montis verticem occuparet: unde [prodeuntem altered from: proeuntem] fluvium aquarum viventium & se per omnem terram diffundentem septimo loco describit. Utrumque hoc exemplar si imitamur, septem distinctis partibus Pansophiæ systema[H alters from: systemus] adornandum[H alters from: adorandum] veniet[H alters from: veniat], quarum posterior, quæque altius mentes elevabit, donec eo fuerit ventum unde quo altius eatur, non supererit. Cujus rei formam consideratio progressûs Opificij mundani & partium illarum Templi, egregiè ostendit. respondent[H alters from: respondet] quippe sibi examussim omnia. Quod hoc loco ostendendum est: ut totius[H alters from: to..us] Pansophicæ structuræ certa nobis jam exstet idea.
     Quantum ad mundani Systematis seriem: produxit Deus prima die Principia Mundi, Coelum, Terram, Lucem: secunda die seperavit ab invicem Elementa, Tertiâ Terram Seminibus consevit, herbisque & arboribus convestivit; quartà Firmamentam syderibus exornavit[H alters]: quintà produxit Pisces & Aues, suo proprio motu se agitantes creaturas. Sextâ creaturarum Dominum Hominem: septimà tandem die quievit, & contemplatione operum suorum quum videret omnia valdè bona fuisse, semet ipsum oblectavit.
     Templi autem mystici systema hâc gradatione monstratum fuit Ezechieli. Primum (I) accesit Angelus instructus calamo & funiculo mensorio, exhibuitque illi Templi ambitum exteriorem, murem, quem illico in altitudinem & latitudinem mensus est. (Ezech. 40 ver 3.4.5.) Tum (II) eum introduxit in portam Templi, eamque dimensus est accuratissimè (ver 6. ad 17) Hâc pertransitâ (III) induxit eum (gradibus ascendendo) in Atrium extimum quod Vulgi fuit dictum: quod describitur (à 17 ad 28) Tum (IV) altius iterum in Atrium Levitarum, asservandis instrumentis sacris destinatum (à ver 28 ad 44). Inde (V) in Atrium intimum, Sacerdotale ubi stabat altare holocausti, cum reliquo ad expiationes faciendas apparatu, (a ver 44. ad 48). Demum (VI) Summa Templi pars Sanctum Sanctorum
[35/2/20A]

dicta, in ipso [mentis for montis] Vertice constituta describitur (toto cap. 41).
Tandem (post interpositam divini cultûs in hoc novo Templo formam cap. 43. & 44. [formamque? blotted] Novæ[H capitalises] politiæ in populo Dei (cap. 45. & 46.) describit septimo loco mirabilem Aquarum fluvium ex intimo Templi scaturientem & per Atria ejus foras prorumpentem et magis magisque exundantem atque totam terram irrigantem fructificantem vivificantem (cap. 47. Ergo.
     Can. XLV.Systematis Pansophici septeni sint
           distinctæ partes, his titulis insigniendæ.
Templi Sapientiæ, I. PROPYLÆVM II. PORTA. III. ATRIVM PRIMVM. IV. ATRIVM MEDIVM. V. ATRIVM INTIMVM. VI. VLTIMVM PENETRALE. VII FONS AQUARUM VIVENTIVM. &c. quemadmodum hæc pleniùs expressa sunt in Pansophicorum conatuum Dilucidatione typis descripta}
     LXII. Disponderandæ verò etiam Sunt Res accuratè
         secundum momenta Sua ut levioribus levius,
         gravioribus gravius, affici se sentiat hæc
         pertransiens mens nostra.
{Nempe quemadmodum externus sensus gravibus deorsum se premi, levibus sursum attoli omnino sentit. Notatu[H alters] hoc dignissimum est, Vulgares quippe doctrinæ non satis cautè res tractant: cum aut æquali diligentiâ omnia persequuntur, aut etiam diligentius ea quæ curiositati solum aut oblectationi nudæ, serviunt, quam quæ ad intimam animæ informationem spectant. Sapienter autem. Lud. Vives monet. Errores omnes inde nasci, quod homines sua rebus pretia reddere negligant, ideoque vilia sectentur ut pretiosa, & pretiosa transeant ut vilia. Ergo.
     Can. XLVI. Pansophia sic dispenset omnia, ut quantò
           quid ad communem scopum, [Beatudinem for]
           Beatitudinem, facit magis, tanto animos
           urgeat magis.
Hæc de Ordine [Pansophicæ for Pansophiæ] in genere: particularem singulorum ordinem deprehendimus è Rebus particulariter consideratis.
     LXIII. Res particulatim considerantur prout
[35/2/20B]

unaquæque (1) fit (2) est (3) exstat.
{Distincta hæc sunt, distinctamque poscunt considerationem, Nam quod fit ab alio fit, Quod est, sibi jam est, Quod exstat, alijs exstat, cognoscendumque se dat, plus aut minus. Inquiramus in singula ad elicendum Canones}.
     LXIIII. Res prout fiunt, primum sunt parvum quid &
           rude: deinde se in partes seu membra
           explicant: tandemque gradatim perficiuntur.
{Exempli gratiâ Nucleus Iuglandis dum germinare incipit, primò virgulam simplicem supra se, infra se autem radiculam, protrudit[H alters from: protradit]. Mox incipit virgula ramos, radix fibras spargere, quæ omnia auctibus suis perficiuntur, donec flores fructusque tempore suo enascantur[H alters]; omnia tamen perpetuò toti cohærenter. Similiter ædificia incipiunt à fundamentis, perque varios superstructos parietes, contignationes laquearia, tecta in fastigia desinunt: & demum intus exornantur Eodem igitur modo
     Can. XLVII Quidquid Pansophicè docetur, doceatur
          primo generaliter velut in rudimentis, tum se
          illud idem in partes explicet quæ gradatim
          perficiantur.
{Iterum hinc conficitur, quod jam posuimus[H alters], scientiam generalem (quam Methaphysicam vocant rectius autem Sapientia prima & Sapientiæ PORTA) Omninò [præmittendum for præmittendam] esse particularibus Scientijs, quemadmodum & pòst quidquid generalius est ut præcedat, specialius sequatur. Ita docuit exemplo suo Deus qui voluntatem suam hominibus expositurus, præmisit voce sua de coelo Decalogum (Exod. 20) demumque variam diductionem submisit per manum Mosis, (Exod. 21.) Et ubicunque in artificialibus sic proceditur sapienter procedi res ipsæ testantur[H alters from: ipsa tæstantur]. Nempe quia conceptus mentis nostræ generales sunt specialioribus (1) Priores (2) Faciliores [H alters], (3) certiores. quod ostendendum.
     (1) Priores sunt quia omnis cognitio nostra à rudi quodam conceptu incipit uti experimentis constat. Nam cùm quis iter faciens, eminus aliquid
[35/2/21A]

videt, videt esse quiddam: quid sit in specie, non dijudicat. Tum si moveri animadvertat, colligit esse animal, Propius accedens, videt esse hominem: ad huc propius, Virum aut foeminam; atque si sciscitari libet demum cognoscit, quis sit unde veniat, quo tendat: Pari modo infantibus nobis rerum cognitio ingeneratur. Editus in lucem infans, licet apertis oculis res intueatur, nihil tamen earum notat præter lumen[H alters from: lunam]: solum illud, ut pote primum visùs objectum oculos ejus ad se retorquet. Incipit post alia visibilia attendere, nihil tamen distinctè, quid hoc aut illud sit, sed generaliter quatenus quiddam se oculis ingerit. Longius progressus animadvertit res quasdam moveri alias non item, Tum inter illas mobiles videt à quibusdam sæpius se conveniri, portari, nutriri: atque eâ ratione incipit matrem aut nutricem, deinde alios domesticos nosse, Paulo post quid Fenestra, Cunæ, [Mensa altered] &c. sit & dicatur observat. Id quod eo jam ordine procedit, dum homo vivit, ut semper particulariores addiscat Rerum differentias. Neque perfecta Sapientia quidquam aliud est quam subtilissimarum in rebus differentiarum Subtilissimus Sensus.
     (2) Sunt etiam rerum conceptas generales faciliores specialibus: quia facilius [est?] pauca comprehendas quam multa. Genera enim Rerum pauciora sunt, [differentia for differentiæ] in quas se diffundunt infinitæ ferè. Inde est quod puer facilius agnoscit Arborem quam Alnum, Quercum, Fagum &c.
     (3) Denique cognitio generalis certior est adeò ut contradictionem vix admittat. Nam si quis eminus re quâpiam conspecta dicat, Video quiddam: quis ei contradicat? At si Hominem se videre dixerit, [aut for et?] hoc & illud poterit contradicere, qui melius se prospicere[altered] putabit.
Et quemadmodum Arboris truncus erectus & immobilis, stat suâ vi undique[altered] conspicuus, & nihil habens contrarij cùm rami sursum & deorsum & in contraria, latera dispersi, adeoque se mutuè contingentes & permeantes, & sibi in vicem implexi, variè se obtegant, impediant, & discretionem prohibeant: ita scientia generalis particularibus instar trunci substans, omnia sua inconspicuo habet, cum scientiæ rerum particularius, diductarum, varijs modis se mutuo obumbrent, ut hæsitatio
[35/2/21B]

adeoque contradictio non semper evitari possit. Atque ea de causa quidquid in scientijs inferioribus ambiguum occurrit[H alters] reduci solet ad sapientiam primam quam vocant id est Methaphysicam (licet haud ferè particularibus scientijs postponant, fastigio eruditionis reservantes) pro veritate fundamentalius eruenda. Nam quod inferiorum scientiarum effectum sub Methaphysica usque principia deduci potest, in salvo est, expugnari non metuit: quemadmodum nec ab Arboris succo & vita excludi ramusculus ille qui cum alijs ramis cohærentiâ perpetuâ nexibusque firmis originem suam ad stipitem deducit. Ergo Methaphysica scientijs cæteris omninò præmittenda, hoc est in Sapientiæ Portam (uti fecimus) constitueanda est, ut ab illa omnia particularia sic perpetuâ cohærentiâ & gradatione educi queant, quò posteriora semper à prioribus lumen, priora a posterioribus robur accepiant. Ita enim dum sequentia semper è prioribus nasci videbuntur, aut verius nascentur, omnia in catenæ[H alters] illius Homerica formam connectentur, quam ne ipse quidem Iuppiter[altered from: Iupiter] dissolvere velit aut valeat: Hoc est ut hæc rerum delineatio[altered from: delinatio] tam sit indissipabilis[H alters from: indissipatis] quam ipsa rerum machina Mundus: ut pote verissima ipsius imago.}
     LXV. Res prout sunt, ita sunt, ut quælibet earum
     (1) Unum quid sit (2) è pluribus constet, (3) certam
     suam obtineat vim, quâ est, cohæret, operatur.
{Exempli gratiâ Arbor est quiddam uncum in se ipsa: sed tamen è pluribus constat, Radice puta, Trunco, Ramis: quæ singula rursum sua habent officia & usum, & vim qua id præstant quod præstant. Atque hæc tria cognitionem rei cujusque omninò absolvunt: nempe si [sciat for sciatur?] Quid sit res? & quæ [requirant for requirantur?] ut sit id quod est? & Quomodo requirantur, ut sint & operentur[H alters from: operantur] id quod debent? Primùm innotescit per definitionem: secundum per integram Ideam seu structuram, rei totius essentialia Media seu requisita ostendentem: tertium per Axiomata, seu Canones, Mediorum Modum explicantes. Sed attexendæ[altered from attenendæ] sunt ubique causæ ut simul pateat Cur res sit? Cur ad ejus constitutionem hoc & illud requiratur: Et Cur necesse sit hoc & illud requisitum sic & sic esse comparatum? Ut si (in speculativis) quæras: Quid est Arbor: respondebitur, Planta in altitudinem
[35/2/22A]

& soliditatem excrescens. Addendus autem finis, Cur talis creatura sit ordinata: nempe ut fructu animantibus pastum, ipso autem suo corpore ædificijs materiam, & foco ignem præbeat: si quærere pergis: quid requiritur ut Arbor ita crescat & fructum ferat? Respondebitur: Extrinsecus quidem terra cui innitatur: Aër in quem se pandat, Sol quo calescat; Humor quo alescat. Intrinsecus verò Radices quibus se humi figat: Truncus, quo se in Aërem porrigat: Rami quibus folia flores fructus libero aëri & soli exponat. Ecce utilissima quæque speculanda se offerunt! Si tamen absolutam Arboris notitiam quæris necesse est inquiras etiam in requisitorum illorum Modos & Rationes, videlicet, Quomodo se habere Terram, Humorem, Solem, Radices Truncum, Ramos, necesse sit, et cur ita necesse sit. Nempe Terram requiri non Saxosam, sed mollem ut radice penetrari queat, Humorem non salsum & acrem, sed pinguem, qui arborem benè alat, solem moderatum, ne nimius adurat. Radicem fibris bene sparsam ut succum benè bibat. Truncum[H alters from: Trancum] satis firmum & erectum, ut ramos ferat & <in> aërem benè porrigat. Ramos latera versus extensos ut Arbor æquilibrio sui a ruina tuta sit. Similiter in practicis: Omne tulerit punctum qui hæc tria (Quid, Per quid & Quomodo) dextrè exposuerit: quia nihil horum à perfecta rei explicatione abesse potest, nihil quartum addi opus est, imò nec potest. Nam quidquid addes, aut erit alienum & inutile, aut nihil nisi trium illorum vel particularior diductio, vel uberior expositio. Proinde per hæc tria omnium (naturalium & artificialium) contemplatio, per hæc de re quacunque consultatio optimè instituitur. Nam si in re dubia consilium à te quæram, tuque re probe deliberatâ ostenderis, Quid mihi faciendum putes & quare? Quid requiretur ad hoc obtinendum, & quare, Quomodoque peragenda fuerint illa singula, & quare ita. egregiè consultoris functus es munere egregiè de me [meritas for meritus]. cui consilium bonum, Medijs certis, modisque facilibus sequi promptum erit. Ergò
     Can. XLVIII. Una hæc facilis et perpetua res
          explicandi methodus sit, per Definitiones,
          Ideas & Axiomata.
[35/2/22B]

Planè ut apud Geometras, Definitiones, Theoremata, & Problemata omnia absolvunt. Quia datâ Definitione, quid sit unum quodque intelligitur: Demonstrato theoremate, quod ita sit planè scitur: explicato Problemate, quomodo fiat sine errore addiscitur. Ita hîc eatur per Universum totum, distribuantur & definiantur omnia, & omnium ostendantur Requisitæ & requisitorum explicetur Modus[H alters from: Mundus], id verò nihil erit aliud quam divini rebus artificij retextura vera, dum omnia in suos Numeros Mensuras & Pondera è quibus constant, resolventur. Hæc igitur Methodus utpote rebus essentialis, perfecta, solaque solida (quippe ordini rerum quo meliorem nulla creata mens excogitare poterit alligata) retineatur per totam Pansophiam: ut quoquò ventum fuerit, ubique Definitio rem ipsam totam in oculis sistat.
          Idea essentiales ejus partes explicet
          Axiomata Veritates aliquas infallibiles de ijs enuntient. Ita ex terminis rectè determinatis, Ideis bene commensuratis, & Axiomatibus omninò solidatis, tanquam ex lapidibus quadratis immotis, exstruendum erit hoc sacrum sapientiæ palatium, ne quovis opinionum vento jactemur sed sit aliquid certi & solidi contra vacillationes mentis, & imposturas loquacitatis.
     LXVI. Res prout exstant, quædam exstant (1) Clare &
       evidenter (2) Aliæ obscurè (3) Quædam prorsus
       non apparent: quæ nempe indicijs quibusdam
       constat esse ubi tamen quando, quomodo sint
       non constat.
{Ut si hominem nobis præsentem intuemur, certi sumus hominem esse, quia clarè videmus: at si. eminus[H alters from: minus], suspiciamus, quia homo esse videtur, si verò neminem videmus sed vestigia quasi humana ante nos videmus, aut vocem quasi humanam audisse nobis videmur menti disquirendum relinquitur, an melioribus indicijs quid rei sit cognosci queat. Eodem modo in Intellectu nostro quædam certa habentur, & tradenda[H alters from: tradanda] sunt determinatè alia minus certa ponenda sunt probabiliter, seu conjecturaliter: An hoc vel illud: an sic vel sic: hîc aut illîc; ut cuique integrum relinquatur utrum probabilius videatur. Quædam denique sunt, quæ intellectui vix per umbram apparent, ut videantur, & non videantur: qualia sunt in
[35/2/23A]

Pansophia nominanda quidem ordinis rerum causa, non tamen explicanda Unde nascitur Methodi Pansophicæ novus.
     Can. XLIX. Quæ inconcussæ sunt Veritatis, ponantur
          determinatè; minus certa probabiliter:
          incerta & ignota cum ignorantiæ
          [confessione altered from: confessionæ].
{Ne scilicet fucus fiat ingenijs, pro Veritate opiniones, pro rebus umbras, offerendo: sed ut videant omnes, constituti ne jam sint in continente firma? an è littore eam prospiciant? aut in alto adhuc fluctuantes, eam hinc aut illinc sperent. Ita demum verè ordinatum habebimus Pansophiam.}
Hactenus (à ß LVI.) de Methodo Rerum: sequitur Claritas Verborum.
     LXVII. Verba clara sunt, quæ benè intelligibilia:
           nempe (1) usu nota (2) significatu propria
           (3) Rebus ipsis terminata.
{Confusionem Babylonicum patiuntur linguæ omnes, non solum inter se invicem sed in semetipsa unaquæque. Nam & Artifices ipsi in tradendis artibus, Vocum & Terminorum Significationes confundunt, ut se mutuò vix intelligant, aliquando etiam idem ille vix se ipsum. Atque hinc est apud Philosophos Medicos, Iuris consultos Theologos, & rerum ipsarum confusio. Si ergò excogitari possit modus Terminos figendi, ut clarè & distinctè omnibus eadem significent, quàm felix futura esset res literaria! Nam quod Ecclesiæ, Scholæ Politiæ domus etiam privatæ, disputacionibus perstrepunt, revera à non distincta vel rerum serie, vel vocum usu, venit: quia confudit Deus gentium linguas, ut se non intelligant mutuo, & de verbis litigent, sæpius quam de rebus. Impetrandum itaque est silentium & videndum, nam aliquando nostri misereri velit Deus, & emundare labia nostra ut melius intelligamur invicem? Non autem est despondendus animus si dictamina sequamur sapientiæ illius pacificæ modestæ, benè svadibilis, (Iac 3.[7. for 17.]) nempe ut in quavis materia amicè primum conveniamus de vocabulis, quibus rebus & quo sensu adaptare velimus singula: ne post hac in disceptationem, aliud veniat, præter Res. Atque tum si vocabulorum, cortices nos non impediant quidni rerum nucleos tractare atque ex illis sa
[35/2/23B]

pientiæ essentiam quintum separare, longè sit facilius.
   Nostrum consilium, aphorissmo est expressum idque triplex.
1 Ut Verborum insolentia uitetur, quantumque licet & Vocabula usu vulgi recepta sufficiunt, Vulgaria adhibeantur. Quid enim opus est obscuras mentes, obscuris verbis obscurare magis; Nisi metuimus ne in contemptum veniat rerum Scientia si facilis sit. Ergo termini sine utilitate subtiles veluti scopuli declinentur, illudque Ovidij sibi etiam dictum putent Pansophiæ structores.
          Pura sed è medio consvetaque Verba Docentes
          Dicite: sermonis publica forma placet.
Ideoque etiam termini linguæ notæ præferendi alijs, Latini Græcis.
  2 Fugiendam svademus captatam sermonis elegantiam tropos & Schemata: sed ut proprijssime simplicissimoque sensu efferantur omnia, Res enim hîc docendæ sunt, non rerum colores. Arbor picta pigmentis habet opus viva se vigore suo & fructu commendat satis. Quæ veritati operam dat Oratio, incomposita esse debet & simplex, inquit Seneca (Ep. 40) Item. (Ep.101) Oratio solicita Philosphum non decet, Electa verba sint non captata, nec hujus seculi more contra naturam suam posita & inversa: splendida tamen, & quamvis sumantur è medio sensus honestos & magnificos habeant. Cicero autem, Vitiosum est in re severa delicatum inferre sermonem. Alius autem nostri ævi scriptor Rerum tractationem seriam aggressurus, masculè. Non à me comptam & politam expectet[H alters] orationem Darem quidem si vellem sed labitur interea Veritas, dum Verbum pro Verbo supponimus ambagibusque utimur, hoc namque est verba dare, si id vis pete a Cicerone cujus hoc munus est: sat pulchrè dixero si sat verè, Decent bella Verba Rhetores, Poëtas, aulicos, amatores, adulatores, parasitos, & his similes, quibus bellè loqui finis est. Scientiæ sufficit propriè[altered from propriæ?] imo necessarium est: quod tamen cum illo stare non potest (Sanchez in præfatione libelli Quod nihil scitur)
[35/2/24A]

  3 Svademus verba & Terminos, ut sint fixum quid, determinari Rebus ipsis. Quod fiet trifariam.
   1 Assignando cuivis rei suum Nomen, & cuivis Nomini suam Rem non tamen Res Verbis (N.B) sed verba Rebus accommodando. Res enim sunt id quod sunt propter veritatem sibi divinitus impressum: sed Verba ob humanam Res dignoscendi, & illis verba imponendi in curiam linguæque insuper volubilitatem, lubricum quid sunt ut omninò ad Res restringi necesse habeant: Ergò quemadmodum quot sunt Gladij, tot vaginis opus est, ita quot distinctæ Res, tot distinctis opus Verbis: non pluribus, non paucioribus. Et quemadmodum sua cuique gladio propria est Vagina, quam cum alia non permutat, ita Verbum quodque suam propriam rem signet non aliam.
  2 Reddendo Vocabulorum rationes cur ad significundum hoc vel illud adhibita sint: Uti voce Pansophiæ factum, in Introitu ß11. Ubi artis erit eadem opera Vocis & Rei rationem seu definitionem dare posse Exempli gratiâ Ens est quidquid est, Primum est, præ quo nihil est, [Ulam for ultimum?] ultrâ quod nihil est, Principium est unde res primum incipit, Finis ubi res ultimum suum fieri accipit &c   Talis verborum explicatio verá qua Res egregiè in volucris suis nudentur, magna, Pansophicij artificij pars erit: Quia Vocabula Rebus pleraque imposita sunt non temerè sed consilio certo: quod detexisse, instar commentarij erit.
   3. Non usurpando ullum Terminum antequam explicatus Reique quam animo repræsentare debet applicatus & alligatus fuerit aut ad quem intelligendum ipsâ sermonis, [ferie for serie] gradatim deductus non sit lector. Ita fiet, ut omnia legantur inoffensè, si modo ordine legantur Hinc resultant Methodi Pansophicæ Canones isti.
     Can. L. Vocabula Rerum Significantissima sint
            sive per se sive per annexam rationem.
     Can. LI. Rerum potior, Verborum tamen prior
              habeatur ratio: ut antequam Res traditur,
              conveniat de vocis significatione
              [quâ?] Mentibus offeratur.
[35/2/24B]

     Can. LII. Res et Verba parallelè[H alters from:
          paralle]
eant per omnia.
{Ut nimirum sociata rebus Verba, et Verbis Mens simul per amoenissimas totius Universi circulationes decurrant}.
LXVIII. Ita exposita sunt Pansophiæ condendæ
              requisita omnia: nempe materia ejus,
              [Greek: tò pan]; forma ejus [Greek:
              panarmonía]
efficiens ejus [Greek:
              panarchia]
; finis ejus [Greek: pagchresía]
{Ex universis enim in universalem Harmoniam redactis idque vi universalium principiorum universales elicere fines, et usus intendit artificiosa hæc universariæ sapientiæ fabrica: nempe ut hic discamus, Omnia nosse, posse, velle, Nosse, quæcunque sunt, Posse quæcunque rationabiliter fiunt, Velle, quæcunque ad beatudinem[= beatitudinem] conferunt, Eaque ratione ut ad omnia per quæ & in quæ eundum[H alters from: eundem] est, instructi, sciamus vivere & mori, dominari Creaturis, & servire Creatori: præesse & superesse omnibus quæ transeunt penetrare verò ad illa quæ manent in æternum. Istis ergò quatuor Causarum cardinibus innixum[H alters from: innix.m] hoc sapientiæ theatriolum jam surget[H alters from: surgat] in nomine ejus, qui solus [Greek: a] & [Greek o] est, principium & finis omnium<H: ,> benedictus in Secula Seculorum Amen.