Title: | Letter, Samuel Wartensky To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 4 February 1659 |
Ref: | 32/3/6A-7B: 7A BLANK |
[32/3/6A]
Nobilissime Vir
Fautor honorande.
Accepi Tuas tertio post die ex quo datæ sunt: vocatus enim eram ad concionandum cua in locum ubi Literæ relinquuntur, qui locus octo a nobis distat milliaribus: eo tempore literæ allatæ sunt et mihi traditæ. Casu igitur factum quòd tam cito eas acceperim. Si vero imposterum Tibi placuerit Literas ad me mittere; puto compendiosissimam esse viam, si superscribas hanc directionem to be lefft at Aulton, and send to Froile to my Lord Fiennesses house: si nimirum per Postam mittas: hac enim ratione expensis consuletur. Hactenus ad Te nihil literarum dedi, quia socrus mea iter suum ad vós differebat: hesterno die Tibi duo Calendaria (ut vocare placet) transmisi; num velis reliqua eo modo ut fiant, fac me scire revolutionem perpetuam quamvis mensium dierum et Lunæ, quam vis possim facere, verum multum temporis perdendo, nollem tantillum[altered] præstare. Calamitates meæ quibus ferè opprimor, propter hominum malè feriator
[32/3/6B]
audaciam, qui stipendium mihi debitum detinent, non permittunt[altered] ut pergere possim citius in iis quæ intendo: neque etiam licuit penitius considerare illud perp. mobile cujus schema ad me misisti. [in
Farnhami 4 Feb. Nobilissimæ Tuæ Donatonis
1658 observantissimum
59 Sam. Wartensky
[per?] propria
[32/3/7B]
[another hand:] Wartensky
[Wartensky:] For his much respected
friend Mr Samuel Hart
lieb Esq. these dd.
Axeyard Kingstreet in
at Mr' Hartliebs
House. Westminster.
post paid.