The Hartlib Papers

Title:Letter, Samuel Wartensky To Hartlib, In Latin
Dating:12 September 1657
Ref:32/3/1A-B
[32/3/1A]

               Nobilissime Vir
                 Fautor honorande
Multa quidem mihi sunt ad Te scribendi incitamenta, quæ partìm Tua erga me humanitas, partìm communes utriusque nostrâm suppeditant conatus: verum ea quæ fortè nunc expectares hac vice expedire non possum, tum propter negotiam privata, tum publica, absente nimirum loci Pastore, quo nomine me veniam a te impetraturum nullus dubito: Unum tantummodo Tibi aperiam, quod sub ipso corde latet, meque maximè vexat: Nosti quantis laudum præconiis solitus fuerim apud te prosequi eos quorum familiæ nomen dedi: nec Tibi forte, nec aliis dubius fuit eorum erga me amor, imò ne mihi ipsi: at iam (non sine causa) in dubium vocare incipio ipsorum erga me affectum: dum enim reapse demonstrare deberent suum erga me affectum quem toties verbis prædicabant, tergiversari incipiunt: Putabam me uxore ductâ magis ipsis fore obnoxium, si nempe rem meam domesticam initio juvarent at non solum non probant quòd uxorem ducere in animum induxerim, verum expressè in os dixerunt, me non habere quod à se expectarem: sic magnâ spe frustratus, quid consilii arripiam, incertus sum: nec adeò dolerem, si vel minimam ipsis præbuissem occasionem ad ea quæ pati incipio. A Te igitur Vir Nobilissime, cujus prona erga me voluntas satis superque mihi perspecta est, consilium expectabo, sed ut ea quæ scribo adhuc sub rosa maneant, maximoperè rogo. Proxima Séptimanâ si Deus voluerit, habebis nonnulla quæ pro Te confeci. Vale Vir Nobilissime, meque cito Tuo dignare responso, qui dum vivo futurus
                          Generosæ Tuæ Donatonis
Froile 12 Sept.                ex animo devotus
   1657.                          Samuel   Wartensius
                                   [manu?] propria
[32/3/1B]

          For Mr Samuel Hartlieb
               Esq. these