The Hartlib Papers

Title:Copy Letter & Recipe In Dury'S Hand, John Dury To Clodius
Dating:13 May 1655
Ref:29/1/1A-2B: 2B BLANK
[29/1/1A]

                    Gratiam & Pacem
Nulla opus est excusatione vir mihi plur: observande & in Domino dilectissime, quod nihil ad me scripseris, non enim convenit nisi res ipsa id requirat; quod euenire videtur, quando studia communia ad publici boni promotionem additamentum aliquod accipere possunt. scripsi ergo eo animo quo decebat eum qui memor est nostræ in timore Dei contractæ amicitiæ. de puluere Antimoniali quem misi; cum mihi sit traditus tanquam uniuersale quoddam medicamentum, non fui curiosus ut exquirerem qua via operaretur; puto tamen diuersi modo operari pro ratione materiæ quæ in corpore occurrit corrigendæ vel expurgandæ: ab eo tempore quo sangallo discessi nobilis ille qui puluerem illum mihi communicauit, scripsit se solere illum oleo tartari ad altiorem purificationis gradum perducere & fixum reddere. de Mercurio ex Saturno eliciendo nihil didici; sed si viam aliquam separandi purum metallum ab impuro addiscas, publico id usui esse poterit in hisce fodinis helueticis. de aqua Mercuriali habes id in apposita Charta; quod ab amico accepi; qui nullum certum eius usum nouerat; si autem aliquem expiscari potes & mihi communicaueris facies rem gratam
                                   Tui Amicissimo
Tiguri
  13. Maij. 1655                         I. Duræo
[29/1/1B]

          A Monsieur
          Monsieur F. Clodius
            son treshonore Amy
               Chez Monsieur Hartlib
                    a
                      Londres
[seal]
[29/1/2A]

                       aqua mercurij
Rp. 1. lib. feynzin zerlassen
     volgendtes zu einem <H: [Amalgami?]> Gemacht:
     uff ein glas taffel [deletion] in
     einem [fuchtel? altered] heller gelegt;
     und Mercurium sublimatum
     darauff gestreivet. so gibt
     es [symbol: water]