The Hartlib Papers

Title:Copy, "De Reformatione Scientiarum Index", Thomas Campanella
Dating:may 1633
Ref:27/32/1A-8B
[27/32/1A]

                CLARISSIMI AC REVERENDI
                       VIRI P.F.
                    THOMÆ CAMPANELLÆ
               Philosophorum ævi nostri facile
                        principis
                DE REFORMATIONE SCIENTIARUM
                         INDEX
             Superiorum permissu & Priveilegio
                         VENETIIS
                     Apud ANDREAM BABA
                     Anno: M.DC. XXXIII
[27/32/1B]

     Nobilissimo Doctissimoque Viro
   IOANNI   BOURDELOTIO
   Iacobus Gaffarellus S.P.D.
Quod maximè in votis habebat, Vir clarissime, en tandem habes. index nudus est fateor, sed quem admirabilem, inauditum, & undequaque ad stuporem usque [Greek: paradoxotaton], ut de illo Perillustris ac Reverendus P.F. Fulgentius, hujusce Serenissimæ Venetorum Reipub. Theologus, ac Ramus ex Fratre Paulo verè aurus. Et
     Ex simili frondescens virga metallo,
Te dijudicaturum esse nullus dubito. Quodsi in admirationem soli rerum, & scientiarum te trahant Tituli, quid res ipsa? quid integri Libri? quid universæ quas explanant et explicant scientiæ? In ijs profectò novam <ad> invenies artem Logisticam, Novam de Natura Scientiam, Novam Medicinam, Politicam novam, Novam & Astrologiam, præteritisque inauditam Seculis [catchword: Ethicam]
[27/32/2A]

Ethicam; ita ut, quod jam olim Spiritus sancto, diverso tamen, ordine, Sacro præfatus faceret ore, de Scientijs idem illud Campanella haud immeritò dicere valeat: Ecce nova facio omnia: Acumine namque & splendore animi propè divino adeò varia, adeoque admiranda excogitat, ut mirabilem sanè ingenij vim admirentur omnes & efferant. At de tot illius, tantisque quibus fulget honoribus & scientijs, silere malo, quàm pauca dicere, cum jam diu sit, quod Naudæus noster Literatissimus, provinciam hanc Panegyrico ad Sanctiss. D.N. Papam Urbanum VIII. pro tanti viri liberatione suscepit. Reliquum est, ut in Gallia partem ex hisce Campanellæ operibus aliquam imprimi cures: nam hîc terrarum non sperandum est. Fas enim quæ ab illo prodiere in Lucem ut ad   [space]   accedunt, ita & [space] ab aliquibus esse, ac proinde non est quod confidam, unquam hæc eodem, quo ab Authore concepta sunt genio in lucem hîc proditura; Perlege quæso attentè ejusdem, quæ secum amicus noster Crosetus [catchword: Lutetiam]
[27/32/2B]

Lutetiam defert, ad librum de Magia & Sensu rerum Additamenta, & si libuerit antequam typis excudantur Amicorum oculis subijcito: pergratum postea feceris, si ad eundem Campanellam nostrum, amicè, ut soles tuum de ea re judicum scripseris. Scis enim extare nunc temporis præsertim homines emunctissimæ quidem naris nonnullos, sed plures adeò reperiri, qui non modò inter eos velint adscribi, sed etiam se Rhinocerotis nasum habere profiteantur, qui & perversitate quadam ducti, aliorum facta perrarò laudant, sæpissimè verò probis insectantur malevoli. Quod Rabbinorum attinet Lectionem sine punctis, quam à me vehementer efflagitas, & frequentibus urges literis, liberè dicam, totum ferè negocium sexaginta circiter Hebraicis absolveram Versibus Phyturicis, at me moles illa negociorum, ut scis, quæ vel Athlantem delassare posset, obruit, conabor tamen aliquid à Musis extorquere, tametsi ut verum fatear [Greek: amousa] prorsus nunc temporis sim, nihil tamen non præstare debeo tui causâ cui tantum debeo, quantum vix persolvere me posse puto. Universam ad te Petri Pomponatij Philos- [catchword: phiam]
[27/32/3A]

phiam M.S. prægrandiores sex distinctam in tomos, ut pollicitus fueram, misi nudius tertius; eam enim plurimum te expetere facilè indicabant literæ tuæ. Quodsi aliud è re tua fore præmonueris, obsequentem me habebis semper & paratum ad omnia. Cæterum illustrissimus ac Excellentissimus Dominus Thiullerius Regis nostri ad Serenissimam Rempublicam Venetam Legatus, Mæcenasque noster munificentissimus te plurimùm valere jubet; quod unum etiam præsertim voveo. Vale amicissime Bourdeloti, & me ære, et Libratuum, quod hactenus fecisti, amare perge. Dabam Venetijs. Prid. Nonas Maij. M.D.C. XXXIII.
[27/32/3B]

Opera P.F. Thomæ Campanellæ de Reformatione Scientarum, in decem Tomos distinguntur.
In primo Tomo, continentur Philosophia rationalis, in quinque partes distincta, videlicet; in Dialecticam, Rhetoricam, Poeticam, & Historiographiam juxta propria principia ex natura & sacra scriptura desumpta supra omnium Gentilium dogmata præclarius, brevius, certius, & fructuosius incedentia, mirificis, verisque modis in re & methodo. His adduntur Grammaticalium libri duo, in quibus semina scientiarum agnoscuntur.
     In Secundo Tomo continetur Philosophia realis in quatuor partes distincta, videl: in Physiologiam, Ethicam, Politicam & Oeconomicam juxta naturæ & Scripturæ dogmata, faciliori, certiori, breviori & eminentiori, quàm apud veteres doctrina veritatem prædictarum scientiarum aperientes, quibus additi sunt libri quatuor disputationum contra omnes sectas antiquas & recentiores, radicitus expellentium errores ex præfatis scientijs ad defensionem Philosophiæ Sanctorum. Idem idea reipublicæ vocata Civitas Solis.
     In tertio Tomo continentur Philosophia [catchword: Practica]
[27/32/4A]

practica distincta in tres partes. In prima sunt libri quatuor de Sensu rerum, & magia mirifici, ad Physica arcana & diabolica dignoscenda: & sensu vitamque Mundi & partium ejus, & mirificationes, quæ ex hoc oriuntur in omni arte. In secunda parte habentur Aristologiæ lib. sex expurgati superstitionibus veterum faciliori via & multiplicatiori ad prognosticandum noviter inventa, quibus additur septimus, qui est de tanta siderali vitando.
     In tertia parte sunt Medicinæ lib .7. juxta propria dogmata, ostendentes citra dubium, Medicinam Antiquorum fuisse cæcam, nec veris Principijs, nec propijs ipsorum consentaneam, & artem medendi apud eos plus casu & usu, quam ratione aut certitudine constare novaque aperitur.
     In quarto Tomo continetur Philosophia communis, seu Metaphysica in tres distributa partes: In principio tractatus ex ratione sciendi, & omnium Sapientum examine, an per ullam Scientiam hominum aut brutorum, aut Angelorum [catchword: aliorumve]
[27/32/4B]

aliorumve Entium, excepto Deo, res cognoscantur, prout sunt: An solum prout cuiquam apparent, it ut sit singulorum propria mensura & qualitas, sciendi aliter rem eandem & ex parte, non ex toto: imperfectè non perfectè; & qua ratione in Anima fit Scientia & opinio, & fides, & suspico &c. & Animæ notionibus, discendique modis & vijs, grammaticandique imponendi nomina terminata inquisitione, & significatione probandique reprobrandique distingvendi & conferendi in inventiva & doctrinali methodo proptereaque de natura & arte, de Scibilium essentialibus et essentiatione, de Principijs & Principatione, de Causis & Causatione; de occasione & Conditione; de extensionibus ad objecta Entia & assistentia juxta omnium Philosophorum Cathegorias & proprias, & de institutione Cathegoriarum nova, Analogarum, Univocarum. Item de fundamentis Scientiarum, nihil præsupponendo, [catchword: omnia]
[27/32/5A]

omnia probando, & de distinctionibus Artium, ex objectis & Principijs, ex extensionibus & primalitatibus, & de earum inter se connexione, & de vero Sapiente & Sophista.
     In secunda parte agitur de Primalitatibus essentiantibus, Ens & non Ens, videlicet: de Potentia Sapientia & Amore: de Impotentia & Insipientia & Disamore, de ipsarum objectis, videlicet: Possibili Impossibilique: de vero & Falso: de bono & malo. Item de influxibus magnis earum ad essentia existentijs, expositas deducendas mutandas regendas, qui sunt: Necessitas & Contingentia: Fatum & Casus: Harmonia & Fortuna. Item de Infinito & Finito, ipsorumque essentiatione: de Æternitate & Tempore: de Unitate & Numero: de Providentia & Negligentia: de Naturalitate & contrà; & Supernaturalitate: de Spontaneitate & Coactione: de Libertate & Servilitate. Item de argumentatione Metaphysica & ex prædictis principijs & tandem de quinque Mundis sese compenetrantibus, antecedentibus, subsequentibus, circumdantibus, inexistentibus ad existentiam constitutionem, videlicet de Mundo archetypo, [catchword: & mentali]
[27/32/5B]

& Mentali; & Mathematico, & Materiali & Situali.
     In Tertia parte tractatur de origine principijs, & [finibus?] omnibus Entium & Non-Entium, deque substantia earum, præcipuè cæli & Systhematum, &: an sint plures Mundi & Systemata, & quam rationem habeant ad nostrum, & de exorbitantijs, novisque Pheononimis. Item de Ideis & de [jacatione?]: de Angelis ipsorumque distinctione, & officijs erga Corpora prima & Secunda de: Animorum immortalitate: de admirabili Unione, & Vinculis rerum, præsertim mentalium, & Mathematicarum & Physicarum ad invicem: de vita cælitùs comparandâ; similiter humanitùs angelitùs, bestialiter in omne sophia de sympolis, & illicibus cunctarum rerum ad cunctas in quinque mundis. Item de Concordia artis & naturæ: de Religionibus & Legislaturibus: & de ratione agnoscendi, qui à Deo, qui à malis Angelis, & qui ab arte mittuntur. Item de Prophetijs, & miraculis divinis, & naturalibus & artificiatis: de inventione novarum artium & quas curiositas, & quas studiositas invenire potest, & quas à mentibus superioribus addiscere. Item [catchword: de Relig]
[27/32/6A]

de Religione vera, & de reversione rerum omnium ad Deum præcipuè humanarum: de beatitudine in potestativo & cognoscitivo, & volitivo. Item de seculis seculorum nostri & aliorum systematum secundum omnes opiniones, & quantum ad horam vetitatem sit certum, & quantum occultum, quibus Analogijs & vijs hæc dignosci queant.
     In quinto Tomo continentur: Philosophia divina; Theologia in libros 30. distincta maximè necessaria post Scientiarum reformationem & Inventionem novi orbis, & Coelestium mirabilium, & ad debellandum novos Gentiles, & Alcoranum, & Talmud, & Hæreticorum novas Sectas, nedum Veteres, & quidem longè brevior, & lucidior & validior ad declarandum dogmata fidej, quod hactenus factum est, recisis parùm ad Theologiam attinentibus quæstionibus inutilibus, additisque utilioribus apud veteres prætermissis.
     In Sexto Tomo continentur divinæ Theologiæ praxis in quatuor partes distincta, quæ est scopus omnium Scientiarum. In Prima parte [catchword: titulus]
[27/32/6B]

titulus est: quod reminiscentur, & convertentur ad Dominum [deletion] universi fines terræ &c. Quadripartitum ad quatuor magnas Mundi nationes, videlicet christianam, Gentilem, Iudaicam & Mahometanam, ubi convocantur omnes ad Concilium universalissimum ex omnibus congregandum nationibus, in quo depositis armis Grammaticalibus sophistarum & Martialibus Tyrannorum & Brutorum, per arma spiritualia disputatum est, quænam sit vera fides; unde nascitur optimum genus vivendi, & postmodum verificatio hominum ponunturque legationes ad omnes Mundi Reges, & Respublicas & Principes seorsum omnium, & singularum nationum prædictarum. In quibus cujusque secta examinationem communen & principia ipsorum propria, & si amplius contendant, accerserent ad grande Concilium & quomodo, & ubi probantque & signis in cælo, & in terra per ignem interitus non longo post tempore affuturus, & signa Conversionis omnium nationum ad unicam fidem primam in qua creatus est Mundus. [catchword: Item]
[27/32/7A]

Item traditur modus disputandi facillimus ad convincendum Sectarios omnes unica prima disputatione, nam modus quo procedimus contra Hæreticos per Logicam hominum, & non per Logicam Christi, litem dilatat, idque specimen est victoriæ falsam tuentibus causam. In 2. parte hujus Tomi continentur articuli Prophetales secundum prophetias divinas & humanas, & omnium nationum expectationem de aureo seculo, & eventibus generi humano jam imminentibus præsertim Christiano, & de AnteChristo mirificè venientis præter eas quæ in legatione ad Regem Angliæ in prima parte continentur non vulgari via agnitæ & declaratæ. In tertia parte habetur Liber, cujus Titulus est: Atheismus triumphatus, seu recognitio Veræ religionis secundum veram Philosophiam contra Antichristianissimum Macchiauelisticum per evidentissimas, nec Sophiastarum obnoxias calumnijs rationes. In quarta parte de monarchia Messiæ attexitur volumen ad omnes Principes, & de juribus Papæ in spiritu- [catchword: alibus &]
[27/32/7B]

alibus & temporalibus, & de futura hujus Monarchiæ plenitudine:-
     In Septimo Tomo, quæ pertinent ad praxin politicæ, continentur, videlicet de Monarchia Hispanorum lib.1. panegyricus ad Principes Italiæ pro Monarchia Hispaniæ contra infideles extruenda, & de custodia ab ipsius vi in Papatu statuenda Italos. Item de Monarchia Christi instauranda lib.1. Item de regimine Ecclestiastico Libellus [Aphoristicus?] ad Papam, unde ex toto Mundo quàm celeriter fiat unum ovile, & unus Pastor, modis non obnoxijs Principum contradictione. Item de juribus Regis Catholici in novum orbem contra Theologos adulantes & contradicentes
     In octavo Tomo habentur ad praxim Poeticæ spectantia, videl: de Philosophia Pythagoreum lib.5 carmine Ænniano & Lucretiano conscripti. Item Canticorum lib.7. Italicâ linguâ [catchword: cum metro]
[27/32/8A]

cum metro partim latino, partim Italico, ubi Epigrammata vulgò Sonetti; & Cantiones, & Salmodia, spectantes ad Metaphysicam, & Politicam ad Principes & Respublicas, & Prophetales aliæ [,?] aliæ ad declarationem summæ potentiæ & Sapientiæ, & amoris & de bono, & pulchro, & ad amicos, & de proprijs ærumnis. Item Elgiæ quædam Latinæ
     In nono Tomo Nova Astronomia continetur; contra Veteres, qui exorbitantias Coeli non cognoverunt; & contra recentiores, qui agnitas ad fictas Causas retulerunt. ubi de simptomatis Mundi per ignem interiturituri. Item Mathematicorum elementorum liber unus. Item judicia multa eventu comprobata.
     In Decimo Tomo Miscellanea Opuscula Italica & latina prosa & metro. Item 8. libros Polemici contra Peripateticos. Item Apologiæ duæ pro Philosophis nostratibus. Item Apologia de motu telluris ad Cardinalem Bonifacium Cajetanum. Item de laudibus Divi Thomæ orationes quatuor. Item [catchword: de conceptio-]
[27/32/8B]

de conceptione B. Virginis ad litem dirimendam cum utriusque partis gloriâ & alia multa: Extat & Enciclopedia facilis dictata Principibus. Item defensionis ad objectiones contra Atheismum triumphatum.
     Posthæc scripsit Cosmographiam & Commentaria ad Poemata Maffei Cardinalis Barberini, nunc verò Urbani VIII. Item Opusc. super [9?]. Capitulo ad Romanos contra Calvinistas. Item [Centeneutomiticum?] de Prædestinatione & Reprobatione, & auxilijs divinæ gratiæ.
     Præterea ex cogitavit Historiam universalem ab origine Mundi omnium nationum si coeptis faverit Deus ostenditque mihi confabulando quod desit Historicis prioribus: meditatur etiam expositionem supra Scripturam Sacram, mirificam licet in 30. libris Theologicis ferè totam habentibus [z?]
     Horum librorum impressi sunt Tom. Secundus totus exceptis quæstionibus, & prima pars tertij Tomi, videlicet de sensu rerum, & de septimo Tomo, Monarchia Hispanorum in lingua Germanica & Latina, & octo Tomi Canticorum pars magna ex Tom.X. lib.8. polemici & Apologiæ demotu telluris pro Galilæo, cæteri sunt completi, non autem prelo mandati
     Impressus est etiam Romæ 6. tom. par. 3. cujus Titulus est Atheismus triumphatus. &c.
                         FINIS .