The Hartlib Papers

Title:Copy, George Rust'S "Resurrectionem E Mortuis", In Latin
Dating:1658
Ref:27/24/1A-14B: 1B, 14A-B BLANK
Notes:Alterations in Nicholas Mercator's hand, designated M. Another copy at 55/18.
[27/24/1A]

[another hand, in pencil:] Mr Rust   1658
[27/24/2A]

[scribe:]
          Resurrectionem è mortuis S. Scriptura
             tradit, nec refragatur Ratio.
              Anima separata non dormit.
Inter omnia opinionum portenta, quæ Ecclesiam infestare solent, mihi semper maxime formidanda visa sunt, quæ piam sanctamque vitam & bonos mores prosternunt. Inter ea autem imprimis censenda est, negatio fundamentalis istius fidei nostræ articuli, de Resurrectione mortuorum; Cui proinde hodierno exercitio, ut nostra fert tenuitas enucleando & stabiliendo insudabimus, passim intereà alteri etiam Quæstioni <another hand: lucem> foenerantes. At ne longiori Præfatione moras trahamus; rem ipsam aggrediamur.
   Primò autem de Resurrectionis voce, quædam dicenda veniunt. Obseruandum itaque est per [Greek: anasasin] et [Greek: anasasin ton nekron] et [Greek: egersin] significari proprie conservationem rei in esse, sive statum vitæ præter et ultrà hanc mortalem; sic, quod de Pharaone dicitur Rom.9. 17. [Greek: eis auto touto exegeira se], in hebræo est [Hebrew word] stare feci te quod LXX vertunt [Greek: dielerethes?] conservatus es ab istis nimirum malis, quæ populum tuum peremerunt: Neque notatio nominis aliud quidquam subindicat; [Greek: sasis] enim est rei statio siue subsistentia, & proinde [Greek: anasasis nekron] est novus hominum status siue resubsistentia. [Greek: Anasasis] itaque, et [Greek: egersis] idem plerumque sonant quod [Greek: diateresis]; quippe cum videamur morte aut in nihilum aut saltem in somnum profundissimum lapsuri, Conseruatio Divina hoc in casu meritò vocatur [Greek: anasasis], quasi in pedes erectio, & [Greek: egersis], quasi è somno suscitatio, cùm iam omnes operationes vitales amissuri videremur. Sic Habraicum [Hebrew word altered] res subsistens ac vi- [catchword: uens]
[27/24/2B]

vens in terra LXX verterunt per [Greek: anasema] Gen.7. 4. 23. & apud eosdem Interpretes [Greek: anisemi] <M: respondet verbo> [Hebrew word] quod etiam reddunt <M: per> [Greek: zoopoieo] & [Greek: zoogoneo], etiam ubi simpliciter significat in viuis conseruo, ut Exod: 1. 17. Nehe:9, 6. & quamplurimis alijs locis, ut non adeo mirum videri debeat, [Greek: anisemi] sensu eodem accipi: respondet etiam [Greek: to] [Hebrew word altered] stare, consistere, facio ut aliquid stet, quod alioqui vacillans [est? MS edge] et cadens; Ex quibus patet [Greek: anasasin] et [Greek: egersin] significare præcisè neque resurrectionem è pulvere, nec suscitationem è somno, sed simpliciter statum vitæ post mortis periculum, quamvis ut obiter notem Viri Prophetici ita loqui amant, ut vehementissimè feriant Auditorum animos, et proinde utuntur ejusmodi phraseologijs, quæ sensus maximè afficiant, quo fit ut reductionem <ex> captivitate efferant per reuivificationem mortuorum, resurrectionem cadaverum, expergefactionem Sepulchrorum aperturam &c: ut constat ex Isai.26. 19 Ezek. 37 &c. Ex quibus locis etsi Ben Israel cum suis Iudæis resurrectionem eruere conetur, ea tamen salutem temporalem spectare, ut res ipsa docet, ita ipsi coacti fatentur, resurrectionem inde probari non posse, nisi accedente Cabala, ut ab ipso [Menaseh? altered] eâ de re interrogato accepisse refert alicubi Episcopuis: Vnde liquet, præsertim apud Authores Sacros & cælitus afflatos, ejusmodi loquendi modos ut plurimum figuratos esse, neque Scriptoris sensum ad eorum minutias et nativam significationem exigendam Adnotare insuper libet[altered], [Greek: anisemi] apud Authores tàm Sacros quàm Prophanos ut plurimum usurpari de ijs rebus, quæ ne priùs extulerunt quidem; & [Greek: anisamai] idem plerumque esse quod [simplicter? MS edge] surgere, aut potiùs comparere, in medium, prodire Act:5. 36. 37: 7. 18. 20. 30.
[27/24/3A]

   Secundo, [Greek: anasasis] idem quandoque est cum Hebræorum [Hebrew word altered] sive vita æterna et beata immortalitate quemadmodum acceptum legimus Luc:20. 35. 36; quandoque cum additamento effertur [Greek: anasis zoes] & [Greek: anasasis dikaion]. Hujus autem vocis sensus maxime determinatus restringitur ad resurrectionem mortuorum corporibus suis vestitorum, quomodo à nobis impræsentiarum accipitur.
   His ità explicatis, ad Quæstionis nostræ probationem descendimus, idque ex Scriptura et ratione. Primum Caput quod attinet, ne longior sim, solummodo 15tum primæ ad Cor: in medium producam. At priusquam ad Apostoli argumenta deuentum fuerit, præmonendi sumus. Corinthum Vrbem fuisse divitem et opulentam, & pro genio ejusmodi locorum, luxu et voluptatibus ad proverbum usque diffluentem; quibus nihil est, quod aut rerum Divinarum sensum et intelligentiam obnubilat, aut vita futura spem extinguit magis. Vnde factum est, ut quemadmodum olim Gnostici & Valentiniani & [M: nuper] Dauido-Georgiani, nimiusque Superioris et præsentis seculi carnalium Enthusiastarum numerus, cum Hymeneo et Philete putarent [Greek: ten anasasin ede gegonenai?], et totum hunc articulum verterent in allegoriam: summamque resurrectionis esse, curis mundanis vacare, præcipuè matrimonio, et ad exemplum cælibum Essenorum meditationi se addicere: Et quoniam hæc ipsis nova quædam <M: vita> erat, cui vita anteacta comparata videbatur mors, ideo illam mortem, hanc autem resurrectionem appellabant. Et hoc commentum eò faciliùs ijs imposuit, quod uti verisimile est, inter eos Stoici, Peripatetici & Epicuros obijcere solebant, resurrectionis Stultitiam et impossibilitatem. Hoc enim Corinthijs offendiculo fuisse constat ex hoc ipso lapite. At pudenter prævidit Apostolus, dum tam egregiè erant Spirituales, et maxima mysteria atque adeo ipsa principia & fundamenta Religionis Christianæ allegorijs suis elevabant, facile eos in crassissimam<M: cæcissimam> impietatem infinitas<M: infimas> libidinosæ voluptatis sordes, de [catchword: tur-]
[27/24/3B]

turbatum iri, quod factis comprobarunt. Enthusiastæ memorati, et ipsi Corinthij ad hujus Doctrinæ normam iam mores suos efformare coeperant, ideoque rem maximi momenti æstimat, veritatem hanc totius Religionis basin firmiter stabilire. In cujus argumenti tractatione aduertendum est; Apostolum cum ijs rem habere, qui negabant non modò resurrectionem Corporis, sed <M: et> vitam futuram, quæ ambo veniunt sub nomine [Greek: anasaseos] sive [Greek: egerseos], ut iam diximus. Porrò notandum est, stylum Propheticum, et virorum divinitus afflatorum, non exigendum esse ad leges Scriptorum Scholasticorum et vulgarium; neque ab ijs expectandum est, ut semper respiciant eundem titulum: sed cum adeò foeti et prægnantes sint, necesse est, ut sæpius conceptus eorum quodammodo vibrentur et excurrant, multaque quasi in transitu delibent, prout Spiritus intus agens suggesserit. Proinde nec expectandum singulas rationes Apostolicas pro Corporis resurrectione necessariò conclusuras: Satis utique fuerit, si quædam solummodo evincant beatam immortalitatem; eâ nempe non minùs quam alterâ in quæstionem vocatâ, quamvis reverà, ut posteà patebit, incapaces simus summæ felicitatis & beatitudinis, donec Corporibus Cælestibus vestiamur, adeò ut, qui unum probauerit, alterum etiam simul evicerit.
   His præmissis, unum aut alterum argumentum Apostolicum, quæ hoc Capite occurrunt breuiter attingam. Primo autem videtur astruere[M alters word-division] rei possibilitatem, de qua dubitârunt Corinthij, ut constat ex versu 35, 36, idque instantiâ resurrectionis Christi; Quod enim olim factum est, fieri nunc non implicat. contradictionem Antecedentem probat plurimis argumentis reducentibus ad absurdum, quæ cum sint in seipsis satis perspicua, & alijs fusè explicata, non est quod nunc memorem: Sufficiat dixisse, quod cum Iesus de seipso palàm professus sit, tertio die resurrecturum, nisi eventus verba comprobâsset; Doctrina Christi seipsam conficeret[altered], et constantia ejus in morte susti- [catchword: nenda]
[27/24/4A]

nenda, inpertinaciæ et insaniæ argumentum traheretur:
   Sed Secundò ex resurrectione Christi, non solummodo nostram resurrectionem possibilem, sed et reapse futuram probat. Christus enim suscitatus, [Greek: aparche ton kekoimemenon egeneto]; Primitiæ factus est eorum qui obdormiverunt. Quæ metaphora, quemadmodum innuit Christum primò resurrexisse ad beatam immortalitatem, & cæleste Corpus; ita etiam arguit, quod quemadmodum primitiæ, seu primus manipulus ex frugibus demessus, totam messem consecrabat; ita etiam Christus resurrectione sua, omnes naturæ suæ in lætam messem consecrabat <M: participes in>; ità etiam Christus resurrectione suâ, omnes naturæ suæ participes in lætam messem & similem resurrectionem consignavit, tàm verò intimum nexum esse, inter nostram & Christi resurrectionem, hinc liquet, quòd Religionis nostræ Author et Dux, vestigia sua premere iussit, promisitque, eam viam insistendo <M: fore> nos gloriæ ejus hæredes, et ubi ipse est Socios<M: Servos> ejus futuros. Quamobrem cùm ipse ad æternam vitam & corpus glorificatum pertigerit, necesse est, iuxta fidem nobis datam, ut qui ejus exemplum secuti sumus, eòdem perveniamus; benignitate prætereà atque adeò æquitate Divinâ idem quadantenus postulante, ut qui eum vitâ de<M: et> perpessionibus imitati sunt, convenientem felicitatis & præmij mensuram reportarent.
   Alterum argumentum ex dicto Apostoli loco depromptum, continetur ver. 30, 31, 32. Quid et nos periclitamur omnem horam; Si secundum hominem cum bestijs pugnavi Ephesi; quæ mihi utilitas; Si mortui non resurgant, edamus et bibamus, cras enim moriemur. Summa hæc est: Paulus reliquique Apostoli non potuerunt jure reputari pro insanis et omni ratione cassis, nullumque aut doloris aut voluptatis sensum habentibus neque ideò speciem veri habet; se tot miserijs, afflictionibus mortisque; periculis, sinè gravi aliqua causâ exposituros fuisse; sed nihil assignari [catchword: potest]
[27/24/4B]

potest quod animum sobrium et attentum inter tot præsentis vitæ mala, tantâ æquanimitate, patientiâ et exultatione sustinere valeat, præter spem beatæ immortalitatis, cujus <M: apex> et summa perfectio attingi nequit absque Spirituali et Cælesti Corpore: Atque eodem argumento probat contra Saducæos resurrectionem mortuorum Servator noster, Ego Deus sum Abrahami, Isaaci et Iacobi (i.e.) futurus sum ijs eximius [Greek: euergetes]; id nempe <M: enim> significatur isthac phrasi, explicante Authore ad Hebræos. [Greek: dio ouk epaichunetai autos theos, theos epikaleithai auton. hetoimase [gd?] autois polin]; ideoque uti annotârunt Hebræi, Deus in S.S non vocatur Deus cujusquam, dum is vitam agit mortalem; quamobrem cùm certum sit, egregium aliquod præmium eos manere, quos tam peculiari modo Deus sibi vindicat; necesse est ut post mortem vita aliqua sit, eaque beatissima; quorum alterum, ut mox dicetur, nequit esse siue Corpore, neque alterum siue Corpore Cælesti.
   Vt verè huic rei atque argumento Apostolico, major lux affulgeat, ponenda duximus sequentia theoremata, utriusque quidem quæstionis statumina et tibicines. Priùs tamen monendi sumus, duo solummodo esse hominum genera, quibuscum hodie nobis res est. Enthusiastas et Philosophos: Contrà illos hucusque è S. Script: disputatum fuit. Philosophos nunc aggredior, qui Resurrectionem stultitiæ arguere solebant. Nemini itaque aut mirum aut ingratum videri debet, si stylus noster eorum genio aliquatenus accommodetur.
   Primo itaque anima non potest operari independenter ab omni materiæ; Id verò hisce gradibus probatum dabo. Nempe Divina fæcunditas potest quidvis efficere, quod non implicat contradictionem. Dein essentiales rerum proprietates sunt ipsis rebus ità immediatæ, ut earum nulla ratio reddi possit. Prætereà quamvis omnis substantia ingenerabilis sit et incorruptibilis, neque quoad esse suum de [catchword: pende-]
[27/24/5A]

pendeat ab altera, fieri tamen potest, ut quædam substantia, ita à natura comparata sit, ne possit siue intimâ cum materiâ conjunctione, operationes suas exercere. Porrò ubi luculenta ratio apparuerit, quæ suaserit hoc vel illud ita se habere, non est cur nuda possibilitate<M: nuda possibilitas è> contrario assensum prohiberet. Ergo deinque animam ejusmodi substantiam esse, quæ nisi cum materia vitaliter sociata sit, non potest operari, vel inde videtur tantùm non demonstrari, quod tam arctam unionem habeat cum Corpore hoc tam crasso et terreno, atque in operationibus suis maximè intellectualibus, adeo dependeat à debita Spirituum temperie. Incongruum quippe videtur substantiam ejusmodi, dissolutâ hâc Compage, liberam et denudatam fore, & independenter operaturam ab omni qualicunque materiâ; potius credendum est, eam esse animæ naturam, quæ necessario postulat sociari cum aliquo corpore, alias ineptam fore ad exercendum operationes & munia vitalia.
   Secundo; in Terrestri hoc Corpore, Spiritus præcipua instrumenta sunt motus, sensus et rationis: Non est quod tempus teramus, in hujus propositionis probatione; est quippe [Greek: kathara ki photeides penousia<M: photoeides periousia>], ut ait Hippocrates, pura quædam et luminosa substantia, quæ animæ nostræ pabulum præbet et nutrimentum, et unà sentiunt Medici omnes et Philosophi. Et Consensus iste quem persentiscimus cum aere externo, dum cogitationes nostræ claræ sunt, Sunt aut [deletion] obscuræ pro ratione cæli, sudi aut nebulosi satis luculenter arguit in rebus concipiendis ministrare & ancillari animæ materiam aliquam aeri admodum congenerem, ad cujus mutationem et ipsa facile mutetur; alias externi aeris temperamentum mentis nostræ operationes nec promoveret nec impediret quicquam. Nec leviori argumento est habitus iste vultus, qui nihil aliud videtur quàm irrigatio quædam oculorum & reliquarum partium [catchword: faciei]
[27/24/5B]

faciei Spiritibus animalibus; unde supra quàm ex omnibus lineamentis et Proportionibus, animi ingenium subindicatur, quod non aliâ ratione fieri potest, quàm virtute cognationis inter Spiritus hosce & ipsammet animam. Idem ulteriùs probari potest ex vertigine, membro stupefacto, lypothymia alijsque argumentis, quibus non opus est ut insistam, cum in confesso sit apud omnes, qui aut Philosophiam aut medicinam vel leviter delibârunt.
   Tertiò. Quò puriores sunt Spiritus, eò meliùs anima operationes suas exercet. Hoc ex dictis consequitur. Si enim Spiritus sunt animæ instrumentum, tum necesse est, ut quò ij sunt defæcatiores, eò magis faciles et liberæ sint operationes quibus famulantur. Et experientiâ compertum est, ebrietatem et luxum intellectum obtundere, & ad ingenij claritatem & sagacitatem plurimùm facere puriorem cæli et regionis temperiem. Et pietatis ac Sapientiæ Magistri præscribere solent temperantiam & spirituum purgationem, ut ad veram rectamque rerum intelligentiam perveniatur.
   Quartò. Anima egressa è terrestri hoc ergastulo [Greek: ochsemati [deletion]<M: aerio>] vestitur. Iste enim est proximus ascensus, neque solet esse saltus aut hiatus in natura, sed omnia passibus et gradibus decoris perficiuntur. Fieri quidem potest, ut animæ quædam supra modum purgatæ, quæque egregie inserviverunt Dei gloriæ & generis humani bono, eversis hisce terrestribus domicilijs [Greek: oikodomen] habeant Ex [Greek: theo <M: oikian> achenropoieton aeonion en tois ouranois], quò anhelabat Sanctus Paulus: utque assurgant [Greek: eis ten exanasasin ton nekron], quam idem Apostolus licet nondum apprehenderat, eò aspirabat tamen. Verùm hæc inter [Greek: hapax legomena] et instantias monadicas, et exempla rariora reputanda sunt. Quamobrem anima effractis hujus Carceris [catchword: repagulis]
[27/24/6A]

repagulis, in massæ aeriæ immensum Oceanum immergitur, cum qua posse eam, etiam potiùs quàm cum hoc terreno Corpore vitaliter conjungi, inde liquet, quod uti dictum est, Spiritûs animales, qui sunt aeri affines, vel sub mole hac corporeâ, præcipua instrumenta sint in omnibus ejus operationibus. Et ea quæ vocamus organa Corporea, nulli alij subministrant usui, ut ex machanica eorum structura liquidò constat, quàm ut rerum externarum motûs & impressiones ad centrum animæ & perceptionis sedem transmittant. Ità verbi gratia oculi varijs humoribus donati sunt, propter refractionem radiorum ut plures eorum in medio puncto colligi possint, quò fortior fiat impressio, & facilius deferatur ad Commune Sensorium. Idem de auribus alijsque organis dici potest, ut ex Anatomicis discere est adeò ut hæc organa Corporea ideò construantur, quia aliàs difficile si non impossibile foret, tenues et leviores objectorum tactus terrestris hujus Corporis crustam et [+ in left margin] certitudinem permeare. Quamobrem anima in tabernaculis suis aërijs, non indigebit hujusmodi artificio, sed facilè animadvertet, vel initissimos rerum impetus, cùm nullum sit crassius sepimentum, quod ad intimiora ejus penetralia transitum prohiberet. Et si libuerit vi suâ imaginativâ [Greek: hochema] illud [Greek: aierion] fabricare potest in quodlibet organon, ad commodiorem particularis alicujus objecti perceptionem.
   Quintò, Et-si, (ita procurante [Greek: theia tini Nemesei] sive Iustitiâ rerum naturis intertextâ, & Divino mundi regimine, quod à summo usque ad infimum pertingit) pro certo habeam, ad animarum è Corpore egressum, Bonis benè esse, Malis secùs; Si tamen Spirituum separatorum Status æstimaretur[M alters from æstimatur], ex naturæ solius ordine legibusque necessum est,<M: esset,> ut boni malique, unà commiscerentur, pariter ut in terris. Eadem enim Regio, licèt pro varia animarum puritate, sedibus et [catchword: officijs]
[27/24/6B]

officijs diversis, Commune foret eorum receptaculum; adeò ut neque illi eximio aliquo et egregio donarentur præmio, neque isti meritas et condignas darent poenas. Et quemadmodum ità se res haberet, si naturali modo nobiscum ageretur; ita S. Scr: statum hunc intermedium, silentio præterire videtur, cum seu de pijs, seu de impijs verba fiunt, semperque respicere Supremum istum Iudicij diem, cùm unicuique iuxtà opera retribuetur. Vnde etiam Ecclesia, tum primitiva tum recentior & hodierna, ingentem pænarum[M alters from pænam] & præmiorum cumulum, unanimi assensu in seculorum finem distulêre. Sed et altum S. Pæ hac in re silentium ansam præbuit Socinianorum Psychonychiæ[M alters], ubi animæ
                          --- Lethæi ad fluminis undam
                 Securos latices et longa oblivia potant.
   Sextò. Apprimè congruum est bonitati et rectitudini Divinæ, ut Boni Amplissimo afficerentur præmio, ijsque Deus ex misericordia sua & benignitate patientiæ & perpessionum, nominis et vitæ Divinæ causa susceptarum fructum et mercedem rependat. Si Deus est Iustus, mortui sunt resurrecturi. Sic Tertullianus et Patres olim, & justum est, inquit Apostolus, apud Deum, rependere aflictionem impijs, qui nos affligunt, nobis verò qui injustè affligimur, requiem in manifestationem Christi, cum Angelis potentiæ suæ in flamma ignis.
Septimo. Vltimò itaque, quod ex Antecedentibus necessario consequitur. Congruum est Divinæ bonitati et rectitudini, ut puræ, sanctæque animæ corporibus æthereis, sive ut Apostolus loquitur, Spiritualibus vestiantur, ut quibus longa dies perfecto temporis Orbe, Concretam[altered] exemit labem; Deus purum[altered] largiatur æthereum sensum, atque aurai simplicis ignem. Corpus enim æthereum sive [Greek: pneumatikon], instrumentum est animæ accommodatissimum [Greek: hos aulon ki aidion soma, ki hulikon pathematon katharon]. Est quippe purissima & maximè defæcata materia, animæque imperio obedientissima; Ejus nimirum partes subtilissimæ in quemlibet mo- [catchword: tum]
[27/24/7A]

tum aut formam, minimo labore disponi possunt cum tamen è contra nimis compertum sit: terrenam hanc molem, nobilioribus mentis operationibus, maximo impedimento esse:
    Igneus est Ollis vigor & cælestis Origo
    Seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
    Terrenique hebetant artus, moribundaque membra;
    Hinc metuunt, cupiuntque dolent, gaudentque nec auras
    Respiciunt, clausæ tenebris et carcere cæco.
Neque particulæ aëris aut purissimæ sunt, aut omnibus angulis & asperitate destitutæ, aut adeò tenues et obsequentes, quin arctissimè compressæ magno cum impetu dissiliant, ut plurimis experimentis manifestum fit. Quamobrem Corpus animæ <M: maximè> idoneum est cælestis hæc sive spiritualis materia; Et haud dubitandi est locus, quin quemadmodum quædam facultates sunt Corpori terrestri propriæ, ita aliæ aërio, aliæ Spirituali conformentur, & quò defæcatius est Corpus, eò nobiliores facultates suscitentur. Quippe animam, dum sese Supremæ voluntati obsequentem exhibet et morigeram, in sublimiores operationes expergisci, atque ad altiores beatitudinis gradus assurgere, Divinæ Sapientiæ et bonitati, non parùm consonum videtur.
   Huc referunt Christianorum nonnulli istud Pythagoricum.
[Greek: En d apoleiphas soma es aither eleutheron elthes]
        [Eoeia?] athanatos theos, ambrotos, ouk eti thnetos
Quodque ille [Greek: aithera] Apostolus [Greek: pneuma] vocat, quæ vox etsi in Scholis in alium longè sensum abierit, vi suæ originis haud aliud significat, quàm [Greek: pnoen] sive [Greek: anemon], tenuem nimirum et subtilem substantiam. [Greek: psuchen pneoma einai] autumabant Stoici. [Greek: dio ki soma einai] inquit Laërtius [Greek: araioteron de ki leptomereseron]. Et præsenti negotio appositè [catchword: dixit]
[27/24/7B]

dixit Hermes ter maximus. [Greek: Enduma einai tou [M: men nou] [illeg.] psuchen, TES <M: [te?] psuchei to pneuma>] nimirum Spiritualis <M: quædam> & cælestis materia nobilissimum est animæ [Greek: ochema] et indumentum.
   Atque ita [Greek: anasis [T.?] dikaion] sive Resurrectio ad beatam immortalitatem, tum ex Scriptura contra Enthusiastas, tum etiam ratione & principijs suâ luce claris contra Philosophos qui eam [M: ineptiæ] insimulabant, demonstrata est. Quippe Corpus glorificatum et spirituale necessario requiritur ad competendam <M: complendam> naturæ humanæ felicitatem, eodemque animam humilem, obedientem et fidelem beare, apprime convenit[altered] Divinæ bonitati.
    At S. memorat etiam [Greek: anasasin kriseos] & [Greek: anasasin dikaion ki adikon], omnesque docet è pulvere surrecturos, & coram tibunali Iesu Christi sistendos, ut iuxta ea quæ in carne fecerint, iudicentur; quod tàm rationi consonum est, quàm ipsum ultimum Iudicium, i. maximè. Visibilis enim omnium hominum Comparentia, egregiè facit ad dies istius magni solemnitatem et terrorem.
    Certitudine Resurrectionis ità ex Script: & ratione astructâ Quæret forsan non nemo [Greek: pos egeirontai oi nekroi, poio de [letter deleted] somati erchontai], Surgent ne cum eodem corpore an diverso? Quæstio hæc causæ nostræ adeò conjuncta est, ut non abs re fuerit, ei paulis per immorari, & priusquam sententiam nostram ferimus, audiamus argumenta eorum, qui affirmant Resurrectionem minimè esse ejusdem Corporis, aut perinde id esse sive id fiat sive minus. Et primò inquiunt, non est nobis idem Corpus per totum, ne hujus quidem vitæ spatium; quomodo itaque cum eodem resurrecturi sumus in novissimo demum die? Nam cum in utero matris gestamur, semiunciales aut minores multo, ne millies quidem millesimam partem habemus [catchword: Corporis]
[27/24/8A]

Corporis nostri adulti iam et ad virilem ætatem provecti: Quid quod probabile sit, ne minimum quidem Atomum manere Corporis nobiscum nati, cùm iam ad pueritiam aut pubertatem pervenimus; Medicique non sine cogente ratione singulis septennijs corpus mutari volunt. Sed concesso, rem secus se habere, quomodo minima ista portio materiæ in embryone individuare possit totam materiæ molem corpori nostro postea accrescentem? Corpora itaque nostra, nihilo magis eadem sunt, per integrum vita Curriculum, quàm fluvius, qui semper perlabitur easdem ripas, aut ingens vas pluvia repletum, cum exiguâ isthâc guttulâ, quæ primo est illapsa; Aut itaque surgendum est cum Corpore, quod certô vitæ Articulo habuimus; at quâ de causa in<M: cum> hoc potius quàm alio? Sed si eadem sit ratio utriusque & unum non sit necessarium, Ergò neque alterum, ergò neutrum. Aut cum omni materiâ, quam per totum vitæ decursum successivò contrivimus; at hoc esset non homines, sed monstra, nec cum ijsdem Corporibus, sed pluribus diversis surgere.
    Porrò Corpora inquiunt humana solvuntur in pulverem et vapores, ij denuo è terra enascuntur in herbis et graminibus, ea autem bestiæ depascunt, bestijs vescuntur homines, idque fit perpetuis vicibus. Quid quod iure merito dubitatur. Annon, si Calculus iniretur, Geometricè demonstrari possit, universam hominum multitudinem, qui ab orbe Condito vixerunt, & ad finem usque victuri sunt, mole æquare aut superare potiùs totum telluris globum, cujus tamen ne decima quidem pars alendo apta est, nec decies millesima in nutrimentum cedit, nec quisquam tamen est, quid ad tricesimum annum adoleverit, quin si attendamus quotidianum victum, molem suam vorando centies repetiverit. Fieri itaque non potest, quin majores nostros totos ingurgitando absumpserimus, à posteris similiter de [catchword: glutendi]
[27/24/8B]

glutendi, & mille olim rivales unicam materiæ particulam pari iure sibi vindicaverint: aliter tàm longè aberit, ut mortui è sepulchris prodierint & terræ pulvere, ut resurrecturis corporibus ne ipsa quidem terra suffecerit. Prætereà plerique vorantur à piscibus Pisces, ut supponere licet ab hominibus, homines isti ab Anthropophagis[altered], atque ità denuò sexcenties repetitâ [M: serie.]
    Similiter narrant Historiographi in extremâ fame matres comedisse infantulos suos; ut in obsidione Hierosolymitana & Samariticâ. Puerile autem esset [Greek: kresphugeton] somniare alimentum hujusmodi non nutrire; tum enim nemo quicquam comederet; aut Deum impensis miraculi satisfacere appetitui & vires renovare id enim esset nimis audacter, [Greek: theon apo mechanes] expectare. Quare fieri non potest, inquiunt, ut cum eodem corpore surgamus, cùm necessum sit eademmet materia ad tam multos pertineat.
    Contendunt porro rationes in hujusce rei probationem allatas invalidas esse et planè nullas, & tantùm non ridiculas. Quod enim spectat naturalem animæ propensionem ad Corpus, ea non determinata est certo cuilibet corpori, ut ex primo argumento patet. Quod verò dicitur iustitiam Divinam hoc postulare ad retributionem præmiorum & pænarum, quia nisi idem resurgeret Corpus, neque foret idemmet homo. Reclamant cum Cicerone et Platonicis. Animus cujusque is est quisque Quamvis itaque anima nequit operari absque Corporis adminiculo, homini tamen Corpus non magis est essentiale quam umbra Corpori, aut securis fabro lignario, quippe si materia fuisset pars essentialis hominis, eâ mutatâ, et homo mutaretur[altered], atque adeò Senex alius est<M: esset> à seipso olim infantulo; Neque magis ad rem facit, æquitatem Divinam flagitare, ut quod dolorum et laborum in re Religionis, ac peccati ac voluptatum particeps fuerat, participet etiam [catchword: felici-]
[27/24/9A]

felicitatem aut miseriam. Facile enim est probatu ex principijs rationis & sanioris Philosophiæ, materiam esse incapacem sensûs, proinde voluptatis aut doloris, multò magis vitij aut virtutis, maximè autem pænæ aut mercedis.
   Inclamant insuper nihil cessisse magis in Religionis Christianæ opprobrium et ludibrium apud ingenia male [M: feriata et] Atheismum sapientia; quàm crassam sed receptam nimis interpretationem insignis fidei nostræ Articuli de mortuorum Resurrectione, tot absurdis et contradictorijs refertam, & tam ineptis ratiocinationibus & tenui tibicine suffultam.
   Neque inquiunt graviora sunt argumenta è S. petita. Enimverò quod spectat Iob:19. 25 &c: quamvis vulgatus interpres ita legat, Scio quod Redemptor meus vivit[altered], & in novissimo die de terra surrecturus sum, & rursus circundabor pelle meâ; & in carne meâ videbo Deum, quem visurus sum ipse, & oculi mei conspecturi sunt, & non alius: Hebræa[altered] tamen[M alters from tam] longè aliter sonant; ea enim sic se habent.
[five lines Hebrew deleted, with 9 lines Hebrew in left margin, in Mercator's? hand] Quæ verba sîc rectè verti et intelligi possunt. Novi ego quòd Redemptor meus (Deus scilicet qui eo nomine sæpius insignitur) Vivit, & postremus[M alters from postremum] stabit super pulverem seu arenam (nempe in Conflictu cum hostibus meis, à quibus me redempturus est, victoriam reportabit) etiamsi non tantùm pellem meam, sed et hoc (digito quasi corpus monstrans aut pinguedinem quæ sub pelle est) consumerent (vermes scilicet et morbi) in carne tamen meâ Deum videbo; et quæ sequuntur. Fieri nempe posse credebat Vir [catchword: sanctiss-]
[27/24/9B]

sanctissimus, ut Deus corpus ejus putredine & vermibus propè cæsum in pristinam formam et integritatem restitueret, quod etiam posteà reapse expertus est. Atque in similem sensum verba hæc intellexerunt omnes ad unum Iudæi, uti testatur Manasseh ben Israel, qui tamen omnia Scriptura loca avidè arripiunt, quæ quovis modô, in speciem resurrectioni tuendæ trahi possint. Neque secus interpretati sunt ex nostris Mercerus, Piscator, Gerardus, Vossius, Hugo Grotius et alijque.
 1 Cor:15. 53 quod attinet. Oportet Corruptibile hoc induere incorruptibilitatem[M alters from incorruptibile], & mortale hoc induere immortalitatem[M alters from mortalitatem], aiunt, non necesse esse, ut verba ista, Corruptibile hoc, et mortale hoc ad ipsum Corpus restringantur: nam particula. Hoc, suâ vi nihil aliud significat, quàm certum individuum, quod digito monstretur, & homo terrenus non minùs corruptibilis est aut mortalis, quàm ipsum Corpus: quare sensus non alius est, quàm nos ipsos incorruptibilitate & immortalitate aliquando donatum iri. Quemadmodum [eti? altered from uti?] subjectum istarum enunciationum, Seminatur in Corruptione, suscitatur in incorruptione; seminatur in dedecore suscitatur in gloria, seminatur in infirmitate suscitatur in potentia, seminatur corpus animale, suscitatur corpus spirituale, non videtur, inquiunt, corpus humo mandatum, sed ipse homo neque enim quod omnibus viribus destituitur, infirmum dici potest, aut[M alters from a] quod animæ[M alters from anima] cassum animale; neque semen emortuum prorsus seritur, sic enim nihil esset producturum, tum itaque inserimur in hunc mundi agrum cum primò nascimur, & mors est ad instar corruptionis seminis cujus interuentu novo induemur corpore. Dato autem corpus [catchword: in]
[27/24/10A]

intelligi per [Greek: to phtharton touto] & [Greek: to thneton[altered] touto], nihilo tamen magis sequetur corporis identitas, quia si dicerem mendico[altered] pauperculam & humilem eius casam mutatum iri in palatium, aut laceras et attritas vestes in byssinum et purpuram, <M: non> sequetur inde ejus palatium et purpuram fore oportere eadem numericè cum veteri ejus casulâ & centone. Est quippe communis loquendi modus, nihilque aliud significat quàm magnam fore mutationem respectu ejus de quo verba fiunt 1 Cor.15. 47 [Greek: ho protos anthropos ek ges choikos, ho deuteros anthropos ho kurios ex ouranou], ubi per [two Greek words deleted] causam materialem intelligi ipsa verborum [enantisosis?] videtur demonstrare. Et supra v.45. Nec quicquam, inquiunt roboris habet argumentum à vocibus [Greek: anasasis] & [Greek: egerois] petitum nam præterquam quòd ea nuspiam legete [deletion]<M: est> de Corpore, sed de persona; verba [Greek: anisanai] & [Greek: egersein] de ijs rebus usurpata reperias, quæ antea non modò non ceciderunt [aut] obdormiverunt, sed ne exstiterunt quidem prorsus Matth: 20. 24. [Greek: ki anasesei to sperma tou adelpho autou] Act: 3. 22. [Greek: protheten hemin anasesei ho Theus]. Act: 7. 18. [Greek: achris ho anese Basileus heteros.] Luc: 1. 69. [Greek: ke egeire keras soterias hemin]. Et alibi sæpius. Neque se [valde?] premi sentiunt à resurrectione Corporis Christi, ejusque Corporis numerici, sub quo cum discipulis per quadraginta dies communicauit. Nondum enim ad patrem ascenderat, aut ut loquitur Apostolus [Greek: to soma TES doxes autou] induerat. Enimvero si Discipuli splendorem Christi mortalis adhuc [catchword: trans-]
[27/24/10B]

transfigurati: ferre nequibant & Iusti instar Solis splendebunt in regno Patris sui; glorificati Corporis Christi splendorem & fulgorem quantò oportet esse illustriorem?[altered] quo si protinus a sua à Resurrectione suâ colluxisset, quâ ratione quotidianâ ejus consuetudine uti potuissent Discipuli? aut cur non mentio facta est eximiæ hujus gloriæ? num vero a Discipulis celata est, oculis eorum retentis? Cur itaque provocat Christus ad eorum sensum, oculos, tactum? ut idonei fiant resurrectionis suæ testes? Porro verbis signatis ait Apostolus 1 Cor <M: 15. 47.> [Greek: ho protos anthropos ek ges choikos; ho deuteros anthropos ho kurios ex ouranou]. Vbi per [Greek: ex ouranou] causam materialem intelligi ipsa verborum [Greek: enantiosis] videtur demonstrare. Et supra, v.45. Primus Adam factus est in animam viuentem, seu animal terrestre, quomodo [Greek: psuche zosa] sumitur. Gen.1. 24 & alibi. Vltimus autem in Spiritum viuificantem, [Greek: eis pneuma zoopoioun], qui ita viuit ut vitam suam tueri et conseruare possit. At Seruator <M: noster> immediate à resurrectione probare satagit se non esse Spiritum, nec dum, (ut et nos futuri sumus) Angelorum[M alters from Anglorum] similem, utpote cui caro et ossa erant &c. nec quicquam deprehenditur in Corpore animali, quod desideramus in Corpore Christi, antequam est in cælos eventus: tum verò demum Corporis ejus qualitas mortalis mutata est [Greek: eis aitherain ki theian phusin] ut contra Celsum loquitur [origines?]. Equidem ei necessitas quædam incubuit comparendi in corpore tumulo nuperrime mandato, ut veritati resurrectionis suæ fidem faceret. & fluctuantes et incredulos Discipulorum animos confirmaret, qui si [catchword: sub]
[27/24/11A]

sub quavis alia specie apparuisset, ut Thomas argumento est, eum resurrexisse haud unquam credidissent.
Alia quædam sunt loca, quibus resurrectionem ejusdem Corporis numerici probare satagitur, quæ quoniam tàm nullo negotio eludere solent, non videtur operæ pretium ea impræsentiarum recensere. Potius dispiciamus quomodo ipsi ex S.S. opinionem suam astruere conantur.
Locus palmarius est 1.Cor: 15, 37. Et quod seminas, non Corpus quod nasciturum est seminas, sed nudum granum, verbi gratia tritici aut alicujus cæterorum, Deus autem dat illi corpus quemadmodum voluit. Quibus verbis sive ad objectionem sive quæstionem seu potius utramque [Greek: poio somati erchontai] &c Prudens<M: respondens> Apostolus ait ità rem se habere. Prout[M capitalises] in semine sulcis commisso: quo in casu uti oculis agnoscimus, non idem sed longè aliud corpus enascitur. Et ne futuri Corporis ab hoc terrestri discrepantia. Corinthijs animos offenderet & suspensos teneret, multis exemplis. v.39. 40. 41. ostendit, magnam esse inter Corpora diversitatem, tandem infert v.42. [Greek: houto ki he anasasis [ton?] nekron]. Quæ verba spectare differentiam Corporum quæ nunc gestamus ab ijs, quibus olim in Resurrectione induendi sumus, non autem diversos[altered] dignitatis et gloriæ gradûs corporum diuersorum hominum postquam iam resurrexerint, & quæ præcedunt & quæ sequuntur, necessariò suadent; Quæ porrò diversitas si attendenda solummodo esset respectu qualitatum quarundam non verò ipsius substantiæ, exempla dictis v. memorata parùum appositè allata fuissent ab Apostolo. [catchword: Præ-]
[27/24/11B]

Præterea discrepantes istæ proprietates hisce et futuris Corporibus ab Apostolo assignatæ, eorum ab invicem diversitatem abundè demonstrant. Quippe sciendum est Corporis indiuiduationem non desumi ex solâ et nudâ materia, sed præcipuè ex ejus modificationibus; Enimverò si eadem numero materia, quæ aliquando Corpus humanum constituerat, postea cederet in plantam, nemo tam longè abest à sana mente, & communi loquendi usu; ut Corpus hominis et plantæ idem planè aut crederet aut appellaret. Quamobrem quisquis imaginatus fuerit, corpora nostra adeò pura et lucida futura ut Solem ipsum splendore imitentur, adeoque tenuia; agilia et subtilia, ut Spiritualia idem aëria seu potius ætherea evadant, & nihilominus superesse carnem: sanguinem ossa &c: omnino necessum est contradictoria componat & Chimæras fingat. Perinde ac si supponeremus lapidem in partes adeò minutulas resolutum, ut aërem aut materiam cælestem subtilitate exæquet, lapidem intereà persistentem; id quod contradictio est, ut loquuntur in adjecto, ea enim est natura lapidis, ut sit dura, solida, opaca, gravis &c: quæ si dempseris materia quidem manet, at lapis perijt. Itaque in Resurrectione sive aliam habituri simus materiam sive eandem impossibile tamen erit ut eadem habeamus Corpora. Denique Apostolus, quasi summam argumentorum recolligens. v.50. Hoc inquit, dico, fratres (hæc hactenus à me dicta sunt) quia Caro et sanguis regnum Dei hæreditare non possunt; & tanquam hujus assertionis rationem subjungit, neque Corruptio incorruptibilitatem. Ni- [catchword: mi-]
[27/24/12A]

Nimirum [Greek: isaggeloi] futuri sumus, qui ut de Dijs suis canit Homerus
     --- [Greek: ou siton edous ou pinous aithopa oinon
          Tounek anaimones eisi ki athanatoi kaleontai]
; Neque hujus argumenti vis ullo modo eludi potest, neque enim sermo est de carnalibus hominum moribus et affectibus; sic enim nullus esset hujus commotis aut cum superioribus aut cum sequentibus connexus[altered]. Quid quod ipse Apostolus satis se ipsum explicet, cùm addit, Neque corruptio incorruptibilitatem, quæ eodem modo sumi oportet, quo supra v.42. Neque caro et sanguis iuncta pro affectibus carnalibus uspiam legimus in S. [L.?], uti loca omnia inspicienti patebit. Ea autem sunt Math: 16. 17. Gal: 1. 16. Ephes: 6. 12. Hebr: 2. 14. Enimverò [Greek: sarx ki haima] est phrasis Hebraica [2? Hebrew words], idemque planè significat, quod purus putus homo terrestris, quo sensu frequenter occurrit apud Scriptores Hebræos, uti ex nostratibus Vir non mediocriter doctus obseruant. Verum hæc expositio à plerisque explosa est. Alij contendunt carnem et sanguinem sumi solummodo pro corruptibilitate sicut regnum Dei pro incorruptibilitate, tanquam verba posteriora essent priorum exegetica. At quorsum Apostolus tam obscurè, ne dicatur periculosè, si quid periculi facessit hujus rei negatio, sententiam suam proferret, eo ipso in loco, ubi sermo instituitur, de horum et futurorum corporum differentia. Præterea si fieri potest ut caro et sanguis sint incorruptibilia, quomodo tanquam synonyma reciprocari possint cum corruptibilitate. Deinque huic sententiæ suffragari[altered] videtur Sanctus Augustinus, dum lib. 12 contra [catchword: Adi-]
[27/24/12B]

Adimantium explicitè ait, Non fore carnem & sanguinem in resurrectione. Hæc sunt, quod sciam præcipua argumenta eorum qui negant necessitatem Resurrectionis ejusdem Numerici Corporis Difficile quidem fuit currenti calamo frænos inijcere, unde sentio me in temporis angustias detrusum; adeò ut minimè vacet memoratas argutias sigillatim refellere; opportunior forsan locus erit ijs inter disputandum occurrendi.
Reliquam itaque operam in alterâ parte stabilienda, idque brevissime navemus. Quamobrem cum hunc fidei nostræ articulum Ecclesiæ semper interpretata sit de ejusdem numerici Corporis Resurrectione, præter Novatores quosdam Socinianos, Itaque dictis non obstantibus, eundem sensu per omnes Religionis Christianæ ætates recepto, defendendum censeo. Atque hoc effectum dabo ex principijs ab omnibus, sint licet ingenio maximè idiotico, concessis.   Ergo.
Primo   Quæcunque vitam agunt sive sensitivam sive vegetativam eadem planè sunt per totum vitæ suæ spatium; Sic quercum cùm iam ætatem suam ad quingentessimum annum produxerit, eandem tamen dicemus quæ fuit olim cùm primum est è terra enata, ne unciam quidem alta. Secundo. Non minus clarum est, quæcunque agunt vitam vegetativam & nutriuntur & augentur, & partes quotidie deperdunt, novasque acquirunt: non habent eandem prorsus materiam per integram suam vitam: neque enim quisquam dixerit eandem esse materiam germini querceo, cum quercu iam sexcentenaria [catchword: Tertio]
[27/24/13A]

Tertio. Nullo iure postulari potest, ut corpus in resurrectione magis idem sit cum eo quod nunc gestamus quàm ipsum est cum seipso. Quarto. Non requiritur ad identitatem Corporis ut partes diuturni temporis morâ et successione ei accedant aut moles ejus gradatim crescat; Si enim Infans recens natus per Divinam potentiam extemplo in staturam hominis adulti assurgeret non diceremus tamen ei esse aliud Corpus, sed idem longè et per miraculum adauctius. Dispiciendum itaque est, quâ ratione dicatur idem corpus per totum vitæ curriculum. Ego autem solummodo tres hasce ratione excogitare potui. Aut quòd semper conspiciatur sub eadem specie externa aut quod eidem semper conjungatur formæ. Vel denique quod portio quædem sit materiæ ea licet satis minima, cui tanquam basi et fundamento reliquum corpus innititur et superstruitur, aut ex quo tanquam semine enascitur; Quo sensu Apostolus affirmare videtur, semen quod satum est idem esse cum plantâ aut segete postea germinante. Tu, quod seminas <M: inquit,> non reviviscit, inquit, nisi moriatur Et nôrunt Philosophiæ naturalis periti inesse cuilibet semini, ut in seminibus acercuis<M: acernis,> fraxineis, alijsque videre est, ipsam plantam; licet cùm iam è terra pullulaverit, in ramos et folia, sole fovente, latiùs sese explicet et dispandat. His præmissis, dico, Corpus in resurrectione & ultimi Iudicij die; idem fore cum hoc nostro quo [deletion] <M: nunc> vestimur, eodem sensu, quo corpus cujusvis viventis dici possit idem per totum vitæ suæ decursum. Nam primo conspicietur sub eadem externa formâ. 2. conjungetur eidem animæ. Tertio [catchword: disso-]
[27/24/13B]

dissoluto corpore, quasi semen quoddam secum aufert anima, quasdam nempe Corporis subtiliores particulas & operationibus suis aphores, ex quo tandem Deus culmum et spicam germinare faciet, hoc est corpus efficiet longè gloriosissimum. Atque hæc hactenus. Verùm hoc cæteraque Religionis nostræ fundamenta quantâ ratione nitantur, virum longè doctissimum & de repub. Christiana optimè meritum, scripto aliquando, uti spes est publici iuris faciendo demonstraturum confido. Interim ex dictis concludo
   Resurrectionem è mortuis S. Scripturam tradere
     nec rationem refragari.
Omnipotens et æterne Deus, fons luminum, pater misericordiarum, qui merites puras & [M: illimes] lucis tuæ radijs irrigas & dulcissimo amoris tui rore potas et perfundis; Spiritus tuus illabatur animabus nostris, nosque deducat in omnem veritatem. Adsis, quæsumus, huic velitationi Theologicæ, & faxis tandem ut disputandi fervor & nimis infestus ignis solvatur tandem in placidam et benignam charitatis flammam ut cognitio Dei repleat terram, sunt aquæ cooperiunt mare. Idque per & propter &c:**