The Hartlib Papers

Title:Copy Tract, "Delineatio....Furni Philosophici Distillatorii", Glauber, In Latin
Dating:1643
Ref:25/22/1A-4B: 4A-B BLANK
[25/22/1A]

                    Delineatio.
       Singularis cujusdam recensque inventi
         FURNI PHILOSOPHICI DISTILLATORII
                     ejus
Proprietates, utilitates, et qualesper ipsum confici
ac parari queant Spiritus, olea, flores, aliaque hactenus
    ignota è Vegetabilibus, Animalibus, Mineralibus,
     medicamenta[altered], luculenter edisserens.
           Omnibus veritatis et Spagyricæ Artis
                     sectatoribus
                       dicata,
                        per
            Ioh. Rodolphum Glauberum
             [Hartlib's hand: 1643./]
--------------------------------------------------------
              Furni hujus Vtilitates sunt:
1. Omnia quæ hactenus per Retortam aliaque cognita ac consueta Instrumenta distillatoria vitrea ac figulina, sumptibus decumanis, ignibus vastis et multo temporis dispendio cogere necesse fuit, hujus furni beneficio impensis, igne et labore levioribus compendiosè admodum efficiuntur[altered from effici] poterunt.
2. Hîc enim 4. aut 5. carbonum libris unius horulæ intervallo tota libra spiritus Salis excoqui poterit, quum secùs, per viam ordinariam, Retortum inquam,
[25/22/1B]

30. aut 40. horis, magnoque carbonum sacco tantundem vix haberi aut acquiri possit.
3. Ad eundem modum tribus aut quatuor carbonum libris integra Antimonij libra in flores elegantes <unius> horæ spatio sublimari poterit, quod more<TRANS SWITCH="2"></TRANS> consueto<TRANS SWITCH="1"></TRANS> per dies non fiet complures.
4. In distillationis insuper et sublimationis operatione <actu> cessare et intermittere poterit <integrum est>, quotiescunque libet, nullâ <ad rem [destillatas?]> prorsus distillationis noxâ, <for insertion 2 lines above?: redundante [3 words illeg.]> quoniam Retorta nulla aut Recipiens confringitur. Singulis quoque horis diversis materijs immissis, eodem die complures distincti Spiritus, olea, flores in eodem furno parari poterunt.
5. Cuncta similiter fossilia, non cognita solum mineralia et metalla aut lapides, ut sunt Cristallus, Granatæ, Silices etc: sed et Talcum, Indicum, Spathum, Alabastrum, et quæ sunt hujus[altered?] generis, ab omnibus fermè Chymicis pro fixis et <post> [ignes?] superstitibus (post ignem [duraturis?] incombustibilibus, [Greek: pyrokraterois]) hactenus habita, in eximios <egregios> Spiritus, olea, flores, tàm in Alchymiâ, quàm Medicinâ perutiles <utilissimos>, internè et externè applicari aptos, <hic> distillare[altered from distillari] ac sublimare[altered from sublimari] poterunt <juvat>.
6. Fugax quoque et volatilis Salium Spiritus, ut Vitrioli, Salis communis, Salis Armoniaci etc: ut et subtilissimus Mineralium ac Metallorum spiritus sulphureus hîc constringi et retineri potest, quod pauci in hunc usque diem [Laboratores? altered] norunt, quibus ut spiritus invisibilis per lutum ipsorum, corpore ad instar acidi [catchword: cujusdam]
[25/22/2A]

cujusdam Spiritûs in Recipiente relicto, aufugit.
7. [right margin: egr?] Hæ et complures <egregiæ, eximiæ> aliæ distillandi commoditates <aliæ> in hoc furno deprehenduntur.
8. Qui<TRANS SWITCH="3"></TRANS> talem<TRANS SWITCH="1"></TRANS> igitur<TRANS SWITCH="2"></TRANS> habet, et modum eo utendi novit, præclara pretiosaque medicamenta[altered], quibus mira in <re> Medicâ[altered from Medicinâ] efficientur, inde haurire <nancisci> poterit, quorum nonnulla speciminis loco <hic> subjiciam <â> sequentia:
9. E vegetabilibus omnibus, Herbis, Radicibus et lignis aceti seu[altered] Spiritûs[to be moved 2 words forward] acidi ingentem quantitatem paucis <exiguo> carbonum[altered from carbonibus] adeò <numero> compendiosè distillare, ut eodem die plura spiritus acidi seu aceti pondera è[altered from et] lignis Hebenis, Quercinis, Iuniperi, Buxi, Quajaci, unicâ tantummodò carbonum librâ [acquirantur?], horumque Spirituum valor non excedat pretium ipsius ligni aut herbæ, unde spiritus iste factus est.
10. Ex Animalibus, præsertim humanis<TRANS SWITCH="2"></TRANS> crinibus<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, Calvaribus, talis, osseis fistulis; cornibus item cervinis, ossibus elephantinis, ungulis Alcis magnam brevi spirituum ac oleorum copiam distillare.
11. Omnia vegetabilium olea ac pinguedines Animalium ad tantæ subtilitatis gradum adigere, ut et ipsissimum Mineralium, Metallorum et Lapidum sulphur ac tincturam [extrahera?] valeant.
12. E Metallis et Mineralibus Elementum igneum in Subtilissimi Spiritûs formâ elicere, quo mediante
[25/22/2B]

res maximæ efficiuntur.
13. Forte et acerbum acetum per se, nulla non admixto Antimonio, aut Metallorum Mineraliumque quoquam per se distillare.
14. Metalla et Mineralia cuncta per se in flores, Spiritus, et Salia Sublimare.
15. Lapides quoscunque in flores sublimare.
16. E silicibus, Cristallis alijsque lapidibus spiritum et oleum distillare.
17. E Talco oleum distillare.
18. Ex Bezoarctico Minerali seu Antimonio diaphoretico fixo flores sublimare, qui in quovis liquore solvantur, neque ullos vomitus cieant
19. Ex Antimonio, Sulphure, alijsque mineralibus flores sublimare, qui in liquore quovis solvantur, neque vomitus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> nullosque<TRANS SWITCH="1"></TRANS> cieant.
20. Sal tartari, tartarum vitriolatum, atque salia fixa<TRANS SWITCH="3"></TRANS> salia<TRANS SWITCH="2"></TRANS> aliaque<TRANS SWITCH="1"></TRANS> in Spiritus distillare.
21. E vitriolo, Antimonio[altered from Antimo], cunctisque reliquis mineralibus ac Metallis suave et dulce oleum rubicundum distillare.
22. Menstruum, mineralium et [word deleted] Metallorum tincturam extrahens secumque super[altered from per] gla galeam vehens.
23. Menstruum, in quo Mineralia et metalla[altered] altero die purgentur et nigrescant, altero[accent deleted] verò in speciem arbusculæ, cum stirpe, radicibus, ramis et frondibus multis, mirandum in modum excrescant.
[25/22/3A]

24. Spiritus seu menstruum quoddam Aromatum olea in suavissima coagulans balsama, quæ <[ut?]> nunquam exsiccentur aut tenacia evadant, inque aqua, vino, aut quovis liquore alio quàm facilimè solvantur.
25. Spiritus qui[altered from quidam] Silices, Cristallos aut alios lapides duriores[altered from duros] in claram solvet<TRANS SWITCH="2"></TRANS>[altered from solvete] aquam<TRANS SWITCH="1"></TRANS> secumque super galeam evehit[altered from evehete] idoneus <aptus sit>, à cristallo post <[modum?]> iterum segregatus in formâ olei aut liquoris subsistat.
26. Metalla et Mineralia omnia Astralia <siderea> reddere et purum ab impuro separare, solo igne secreto Philosophico.
27. Aqua vitæ Philosophorum, omnium ferè Mineralium, Metallorum atque Lapidum tincturas unius atque alterius horæ spatio extrahendi[altered] <virtute> [pollens? altered from potens?].
28. Balneum Siccum Philosophicum. quo externè saltem applicato major corporis ægritudinum pars stupendum in modum <more> curantur.
29. Spiritum vini eò usque corroborare et dephlegmare, ut non vegetabilium solùm, Animalium et Mineralium tincturas elicere, sed et Silices, Cristallos, talcum aliaque durioris materiæ dissolvere valeant.
30. Hæc et sexcenta exquisita Medicamenta alia, quæ brevitatis ergò sicco pede prætereuntur, in hoc furno parari possunt. Neque certè in universum singula quæ eo mediante præstari possunt enarrare
[25/22/3B]

licet: Indies enim plura adhuc alia eo utentibus o offerentur, similisque est fonti perenni, ex quo j recens jugiter aqua promanat, scaturire<TRANS SWITCH="3"></TRANS> tamen<TRANS SWITCH="2"></TRANS> [nunquam?]<TRANS SWITCH="1"></TRANS> cessat <[inter..?]>
Hæc mea inventa in DEI Max. honorem et proximi utilitatem in lucem emittere, eoque pluribus alijs ad perscrutanda Naturæ Arcana fert fenestram aperire constitui, multis probisque Medicis ijsdem apprimè consultum iri, spe firmâ fretus <firmiter sperans>.   Furnus cum destillandi modo, etsi hîc appositus non sit, [Greek: philomouso] <tamen> non denegabitur.
Aliud adhuc Menstruum penes Authorem est, (quod <e> ubivis liqu locorum absque distillatione haberi potest) et metallorum Sulphura extrahendi eaque corrigendi vi præditum [bracketed words above to be inserted here], penes authorem est.
Vnius tantùm furni mentionem fecit, cum duos tamen secum habeat, majorem alterum, alterum minusculum[altered], utrumque cum <omnibus> requisitis appositisque[altered from positisque] rebus, (particulis<TRANS SWITCH="4"></TRANS> solum<TRANS SWITCH="2"></TRANS> nonnullis<TRANS SWITCH="3"></TRANS> exceptis<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, quibus peculiare pretium est, assignatum) pro 30 Imperialibus[altered from Imperalium] pretio monstrabit.
       Reliquor quoque omnia horum <[sub?]> nomine
              et valore veneunt. [Imperialum veneunt?].