The Hartlib Papers

Title:Partial Copy, "Liber Spagyriae" Part 3, [Kozak?], In Latin
Dating:undated
Ref:25/20/14A-21A
Notes:Document divided between 6 files.
[25/20/14A]

[line 2]
Efficientes et ingredientes morbum causæ, sunt corpora qvædam homogenea, obsidentia habentes Spritus homine inferiores, animales, vegetabiles, meteoricos minerales vel metallicos
Hæ dicuntur morbi causæ continentes. Inevitabili autem ordine vel conjugio cohærent sibi rerum omnium radices, ita ut nullam movere possis; si vehementius urgeat concupiscentia, nisi omnes simul moveas; motis autem omnibus sine confusione iterum non subsidebunt singulæ. Qvod si verò animus noster non nisi seecundum præscriptam regulam voluntatis Divinæ in concupiscendo perrexerit, tum non plura vel alia moventur qvàm qvot et qvæ moveri deberent, atque tunc nulla metuenda est mistio seminum monstrosa, vel confusio scelerata, et per conseqvens nullus morbus, dolor, metus, nulla mors; Furens autem et effrænata cupido, non invicina solum et motui destinata, sed et in remotissima et æternæ qvieti ordinata, impetum facit videntiorem, ita ut infima in ordinem summum ascendere cogantur, illis qvi in ordine eo esse reqvirebantur loco suo non nisi difficile cedere volentibus.
Hujusmodi Causæ, sunt materiæ Esculentorum et Potulentorum
Svnt qvidem omnia hujus mundi entia homini subordinata, non autem omnia, semper, ubique et immediatè ab hominis voluntate dependentia, sed sunt alia qvæ citius qvàm humanæ necessitati subservire possint, præparationibus qvibusdam egent, extra humani corporis anatomiam in alijs scenis administrari et determinari debitis; ut sunt mineralia, metalla, meteora; imò verò et ipsi fructus vegetabilium, carnesque animalium varios præparationum modos exigunt, qvorum adminiculo Spiritus eorum Spiritui humano fuerint obseqviosi. Corpora enim omnia, vel vincula sunt spirituum qviescentium, vel vestes operantium, vel operandi instrumenta, qvapropter si generatio aliqvæ novæ corporeitatis succedere debet tunc spiritus nudos congredi oportet sive omnibus corporeis signaturis deprædari, nam tenebræ fundamentum sunt materiale Lucis mundi huius. Præsente verò aliqvo impedimento eorum nudæ commistionis nulla
[25/20/14B]

[left margin: 28.]
succedi generatio, vel eousque suspenditur, donec impedimentum remotum fuerit, atque tantisper frustratur generans fine suo. Spiritus in materijs potulentis et esculentis residentes, Spirituales qvidem sunt essentiæ si centrum eorum et origo inspiciatur; corporeæ autem, si qvid, voluntatem, scientiam, virtutemque operandi, et actus, locis temporibusque circumscriptos examinaverit: inter eos autem hæc est differentia. Spiritus, inter mundanos summi, immediatè à Deo dependentes, et Velle suum secundum Velle ejus dirigentes, qvamvis corporibus sint vestiti, Spiritualia tamen verè sunt entia, idque propter objecta voluntatis eorum, q merè sunt spiritualia. Spiritus brutales, etiamsi in hominibus resideant, tamen qvia Velle suum a Velle Divino divisum habent, vel caduca solum et temporanea concupiscunt caro tamen vel carnales dicuntur, non qvidem ob essentiæ eorum, sed voluntatis constitutionem; In corporibus autem brutorum et sedibus proprijs commorantes non aliter differunt ab humanis, nisi qvod plura habeant instrumenta ideoque majores vel commodiores operandi occasiones. Vegetabiles Spiritus externe saporibus, odoribus, coloribusque vestiti qvamvis ratione suæ essentiæ. Spiritualia sint entia verùm qvia omne scire suum in et per corporeas formas determinant, ide corporei sunt et à brutalibus differunt, qvod hi qvidem Velle habent, illi Vero non nisi scire sibi implantatum, et horum voluntati materiali subjectum, Et sic per conseqvens ad infimam usque scenam entium hujus mundi progrediendo, ita ut inferior in respectu superioris Spiritus, materia sit, donec ad hominem fuerit perventum, qvi etsi sit solus in respectu omnium Spirituum hujus mundi immaterialis, ipse tamen ad Divini Spiritus essentiam compuratus porro sit carnalis et materialis.
Qvâ ratione autem Spiritus hi esculentorum et potulentorum, qvi boni in se sunt, mali fiunt et morbosi?
[catchword: Donec]
[25/20/15A]

[right margin: 29.]
Donec homo vult qvod Velle debet, et potest habere vel facere qvod Vult, benè tunc habet, vel semel desinit Velle, qvod Velle semper debuit, vel non potest facere qvod Vult, aut patitur qvod fugere neqvit, tum æger est vel Spiritu vel corpore. Libere Velle posse, vita est perfecta humani Spiritus; ea autem beata est, donec Vult qvæ debet, nam tunc omnia potest qvæ vult. Infelix dum Vult qvæ non debet, qvia nec hic vivens potest semper et omnia. Corporis vita est, posse facere voluntatem Spiritus sui; vitio corporis, non potest Spiritus qvæ vult; motu autem vel amore ejus cogitur velle qvæ non deberet vel Nolle qvæ tamen Velle deberet. In hanc autem labem devolvitur tum Spiritus tum corpus humanum, ut jam diximus, adminiculo concupiscentiæ necessitatem negligentis, atque hoc modo Spiritum peregrinum in scenam suam invitantis et admittentis. Habet emin qvisque Spiritus seminales cujuslibet ordinis certas definitas leges, sicuti ex summis, Volendi; sic ex medijs et infimis, voluntatibus superioribus serviendi, ita ut nullus, mensuras præceptis certæ legis definitas, impunè transcendere possint, sed alij, vel contra leges cælestes delinqvunt, vel contra mundanas; Illa voluntates primariò censet; lex verò mundi actus materiales judicat; secundum legis Divinæ reqvisitum, non qvemvis saporem, odorem, colorem, qvælibet herba, vel arbor generare debet, sed singula species, imo et singula specierum omnium individua, individuorumque membra variè divisa deprehenduntur. Ideo in corporis humani, et cujusque animalis membris tanta cernitur discrepantia, ut nulla pars corporis organica alteri sit similis, sed omnes sicuti nominibus, sic et signaturis materialibus ab invicem sunt divisæ; Alia enim est conformatio oculi, alia auris, lingvæ, cordis pulmonis jecoris, renum; aliud qvoque cujusque officium qvamvis unicus Spiritus voluntati inserviant omnia; in saporibus discernendis lingva Spiritui famulantur, [catchword: in]
[25/20/15B]

[left margin: 30.]
in coloribus oculi; nares verò, aures, manusque in odoribus, sonis, qvalitatibusque tangibilibus. Nec etiam omnes Spiritus brutales idem concupiscunt, sed diversi diversa; Nec singula membra ab uniusmodi Spiritu labefactantur, nam oculus nullo sono, nullâ voce impeditur ab officio suo; aurium functiones ab odoriferis non debilitantur; nec lingvæ, à colore vel solis splendore; singula membra libera esse debent à singularis Spiritus infectione; sic oculi à coloratis, à saporiferis lingva, et sic per conseqvens. Sapor autem, color, sonus tàm in me qvàm extra me non aliunde generatur, generatur inqvam qvam à Spiritu, qvi scientiam tales formas sensibiles generandi, à Deo accepit in Cratione. Donec autem Spiritui humano serviunt omnes externarum specierum spiritus, eousque non operantur in corpore ejus ea qvæ sciunt, verùm qvæ Spiritus Vult humanus ipsi vero ignorant.
Atque hi Spiritus in Sacro textu appellantur dæmonia, Spiritus morbosi, Domini mali, immundi, et Sathanæ vincula.
Dæmonia dicuntur, non qvod sint ex ordine Spirituum eorum qvi liberas Voluntates habent, vel qvi non nisi prohibita concupiscunt: verùm qvia durantibus locis et temporibus hujus seculi, sub potestate Sathanæ sunt relicti, eò miseriæ ab homine redacti. Qvid emin prohibet Spiritus hos dæmonia appellare, qvi ipso sunt homine inferiores, cum et Homines ipsi filij diaboli nuncupantur, illi videlicet qvi non intelligunt, vel si intelligunt oderunt tamen ea qvæ sunt Dei. Si mendacium hominem facit hostem Dei; qvare contra ordinem loci, temporis et mensuræ, peccans Spiritus non possit appellari dæmon, etiam si non sua sponte sed alterius vi coactus peccat. Spiritus autem morbosi appellantur, qvia resistunt voluntati humanæ, qvæ pra-
[25/20/16A]

[right margin: 31.]
-ter eorum resistentiam plura facere possit, et minus incommodaretur, si nempe hi extra sphæram corporis humani scientias et potentias suas determinarent. Immundi vero; qvia contra decretum voluntatis Divinæ locus occupant peregrinos; æqve enim deliqvit ille qvi alibi operatur qvàm deberet, ac ille qvi aliud qvid qvam deberet; æqvè qvi tempora permutat, ac ille qvi actus formam et speciem; Solius enim loci permutatione multum variant actus specie et origine non dissimiles nam si sangvinem sudet arbor vulnerata vel saxum; vel homo in sal commutetur, vel evomat clavos; aut aliud id genus metalli, solius loci inconsvetudine in admirationem abeunt hi effectus. Qvare autem dicuntur vincula Sathanæ! qvia omnes Spiritus homine inferiores ad certas leges sunt alligati, ita ut alij Velle debeant, alij tantum Virtutes, alij vero scientias operandi habeant solum! qvi Volunt illi non omnia volunt singuli verum qvi qvæ Volunt ea sic volunt ut Nolle non possint; qvi verò qvæ opera naturalia generare sciunt, ea qvæ sciunt tantum sciunt, alia ignorant, et discere non possunt. Atque ideò qvia ipsi ligati sunt, ea qvoque ligant, in qvibus operandi licentiam nanciscuntur qvæ sciunt et volunt, nam si spiritum obsideant humanum brutales, tum eum non sinunt amplius velle libere, sed cogunt tantum ea Velle qvæ ipsi Volunt et Nolle non possunt. In principio, solus homo imperabat et dominabatur spiritibus omnibus hujus mundi, qvamdiu voluit qvod debuit, qvia vero obedivit serpentis concupiscentiæ ideo seipsum legibus mundanis subjugavit, qvas non aliter qvàm per mortem evitare potest: atque sic concludo hoc caput.
Spiritus hujus mundi brutales, vegetabiles, meteoricos, minerales, metallicos causas esse omnium morborum qvi sunt vel humano Spiritui [catchword: in]
[25/20/16B]

[left margin: 32.]
infensi, vel corporis ejus membra labefactant.
Qvamvis autem Spiritus hi ratione essentiarum suarum, et in proprijs sphæris operantes, sunt entia Spiritualia sive nec qvanta nec qvalia, in homine tamen nullius ex omnibus operatio succedere potest sine sensibili corporeitate vel ponderosa vel vaporosa, utraque magis vel minus sensibili: ideo opera Spirituum morbosorum omnia possunt in homine impediri, evacuatis vel ablatis certis corporibus homogeneis in corpore humano coacervatis, ul vel ultra tempus debitum retentis; hæc autem coporeitas, imposuit medicis huiusque ita ut corporeas formas, qvas ipsi primas, secundas, tertias qvalitates appellant, pro causis morborum docuissent.
                       CAPUT. VI.
         De Locis morbosorum entium in homine.
Supposuimus in capite superiori, Spiritum seminalem alicujus speciei homini subordinata, esse causam vel principium efficiens et formale omnis affectus passionem dolorosam vel in corpore vel in Spiritu humano efficientes; Iam dicendum qvæ nam sint in humano corpore membra vel loci generationi morbosæ accommodati[altered].
Nulla species creaturarum sensibilium, durantes hujus mundi loco et tempore, a peregrino dominio, immunis est, exceptis Astris cælestibus et corporibus terræ centralibus.
Qvicunque enim impetus fiunt ab ordinibus superioribus in inferiores, illi non possunt dici morbosi, qvamvis regant voluntatum inferiorum, scientiam et virtutem, easque suis usibus accommodent, hæc emin est demum cujusque entis perfectio, sufficere videlicet reqvisito finis sui; ideò homo à Deo influxus recipiens, cum remora qvadam eaorum qvæ propria hominis dicuntur, non di-
[25/20/17A]

[right margin: 33.]
dicitur sed hic modo perficitur; sic Vegetabilia, dum in cibum abeunt Vegetabilium, vel usibus accommodantur humanis, fatalem acqvirunt perfectionem. Dum verò homo à Spiritu brutali, hic à vegetabili, Vegetabilis à meteorico, hic iterum à minerali patitur, tum fit morbosa passio et destructiva; eam hoc modo sicuti superiora voluntatum et scientiarum suarum beatitudine, sic inferiora finibus destituuntur. Astra cælestia corporaque metallica, omnis morbosæ passionis videntur esse expertia; Astra qvidem, qvia mullas generationes ingrediuntur materialiter, sed omnis eorum scientia et virtus extrinsecùs in inferioribus determinari potest sine adminiculo ullius materialis commistionis. Nemo est enim qvi impedire possit astra, qvominus sua officia administare possint, qvia nullus Spiritus materialis eo pervenire potest sublimitatis, ubi illa commorantur; A principio ad finem usque tempora distingvent et distinctionem facient inter lucem et tenebras, ad qvod solum creata sunt, sine omni impedimento. Metalla omnium corporeorum infima, potentissima, et fortissimorum Spirituum habitacula et hospitia, morbosorum seminum in omnibus scenis superioribus reperibilium sunt radices, vel radicum profundissimæ extremitates, ex qvibus sugunt qvicqvid habent corporeitatis omnia media et summa, atque in hæc iterum desinunt, ex superioribus scenis ad qvietem redeuntes Spiritus. Nullum igitur habent inferiorem à qvo metuant Spiritus metallici, nec etiam unus est superiorum cui obedire non debeant, nisi aliqvid nec etiam unus est superiorum cui obedire non debeant, nisi aliqvis contra leges ordinis Divini peccaverit; In inferioribus sphæris et centris terrestribus, præstolantur vel humanæ voluntatis, vel virtutis vegetabilis, astralis meteoricæ aut mineralis impetum, ad eorum enim commmodum ordinata sunt Creatoris ipsius voluntate. Verum hæc ad alium locum remittimus, et de morbis saltem humanis discursum resumemus.
[catchword: Locus]
                          E                   
[25/20/17B]

[left margin: 34:]
Locus Entis morbosi ut in homine continetur duplex est; Alius in qvo morbus qviescit; Alius in qvo operationes exercet ipsi conscias.
Locus qvietis morbosi entis in humano corpore est duplex; Alius in qvo sub nulla forma heterogenea commoratur in loco continente.
Sic morbus occultatur in subtilissimo vapore ex cibo et potu per universum corpus in divisionem abeunte; imò et in sangvine ex rore nutritivo cibi et potus jam generato subtilissimi vaporis specie latere deprehenditur, donec digestionis beneficio ab eo separatus et vel ad extremitates venarum arteriarumque vel earum orificia et emunctoria fuerit delatus, ibique cum nova forma, qvâ ante vel subtilissimi vaporis vel sangvine fuisset secretus, in eo tamen ut nix in latere latens, nomine caruisset; atque qvamdiu nomine caruit, signaturis corporeis destitutus, tenebricosus fuit, sive judicio qvod per sensus corporeos instituitur investigari non potuit; Hunc morbi essendi morbum nos Abyssum, alij materiam primam dici volunt.
Alius in qvo qvidem existens, formâ externâ et corporeâ a suo loco vel corpore continente discrepat, in se ipso autem porrò est qviescens et homogeneus.
Succus ex uvis recenter expressus clarus et limpidus, locus est continensis fæces geminas, Leves nempe et graves ante digestionem autem inchoatam, ratione utriusque formæ insensibiles; inchoatâ verò, tum mustum induit formam qvam ante habuit, post absolutam verò, tum fæces et illæ qvæ ei innatant, et qvæ in fundo vasis qviescunt, à musto formis sunt divisæ, imò et à se invicem, idque vel ratione ipsius ponderositatis, nam illæ leves sunt hæ verò graves; Utraque iterum fex in se considerata homogenea est, et utriusque partes à suo toto nominibus discerni neqveunt, sed intus et extra, hæ et illæ idem habent et nomen et formam. Eo modo qvoque tum
[25/20/18A]

[right margin: 35.]
vapor ex potu et cibo surgens universi que corporis substantiam permeans, tum sangvis ex vapore hoc à Spiritu seminali generatus; instar succi homogenei ambo sunt in ulteriorem tamen divisionem inclinantes; in illo enim sunt qvædam qvæ ipso momento exhalationis Spiritui junguntur, alia qvæ in sangvineum succum desinunt; in sangvine iterum alia qvæ per orificia venarum externa, emunctoria eorum dicta, expelluntur; alia qvæ ad extremitates venarum et arteriarum in manibus et pedibus sitas præcipitantur, alia qvæ membris externis restaurandis et saginandis reservantur. Qvæ foras expelluntur fæces; illi nisi satis maturè ex anatomia emunctorium atque perinde totius corporis ejectæ fuerint, in eorum concavitatibus novas admittunt putrefactiones et digestiones atque harum adminiculo non qvidem in ponderositatibus verum in alijs formis faciunt multiplicationem hoc modo homini infensa. Qvæ ad venarum extremitates præcipitantur; eæ sicuti pondera graviora, vel substantias magis unitas habent ita et tempora longiora ad maturandum putrefactionem reqvirunt; et qvamvis serius ad divisionem abeant qvàm superiora, tamen tarditatem digestionis fructum ubertate et diuturnitate, freqventiâ et gravitate recompensant, ut post docebimus.
Qvot sunt membra corporis humani tot qvoque Loci vel ad fovendum morbosa seminaria vel ad fructus eorum suscipiendos apti.
Nullum est membrum tutum à dolore, nullum denique qvod non obsidem habere possit Spiritum passionis dolorificæ authorum. Spiritus enim seminalies cujuslibet individui, secundum implantatem sibi à parentibus suis tum spiritualibus tum carnalibus, vel Voluntatem, ideò diversa genera ciborum et potuum appetit nam singularum voluntatum diversa sunt objecta, ideo non singulis omnia sed diversis diversa placent: vel Scientiam ciborum et potuum substantias in æcono-
[25/20/18B]

[left margin: 36.]
-miam suam receptas sic dividit et subtilizat, ut eas saltem retineat ex cibulentis et potulentis materijs portiones, sine qvibus legit spiritualis, vel concupiscentiæ internæ præcepta determinari neqveunt. Ideò alij crassi, macilenti, proceri, humiles, subtiles, grossi, nigriores, albiores, fiunt, etiam jis cibis victitantes, qvorum nulla voluntatis humanæ parent imperio. Qvas vero partes alimentorum, Spiritus, vel pro præsenti inutiles, qvamvis ad huc innoxias; vel in præsenti jam noxias et in futurum pejores fore, præsentit, eas per emunctoria ad id destinata ex suæ reipublicæ commercio abigit, aut abigere molitur, non citius plures vel necessarias appetens, qvàm noxias et inutiles expulerit. Qvia autem plures sunt scientiæ Spiritus seminalis humani, qvam ut omnes uno die, mense, vel anno possint determinari, ideò qvæ cibi portiones ejus voluntatibus inserviverunt hâc horâ, vel die; horâ alterâ, vel cras, novis voluntatibus in lucem progressum molientibus loco cedere, atque novis moliminibus nova instrumenta suppeditari debent: Hæcque <+> est causa qvare esurire vel sitire non citius cesset homo, qvam scenam hanc sensibilem reliqverit; non autem qvia externarum causarum videntiâ de substantia corporis sui aliqvid invitus deperdat, vel qvod humidum nativum à calido depascatur. Simul et semel membra omnia providet necessarijs, natura hominis cujusque non ad [edendum? blotted] et bibendum, sed ad alia officia exeqvendum in locum et tempus missa. Sicuti autem sensim et per atomos qvasi erumpunt Spirituales concupiscentiæ è centris suis tenebricosis, ita qvoque paulatim et successivè ad qvietem redeunt, vel in oblivionem abeunt eædem, et cum eis novæ generatur membrorum propagines, veteribus, vel qvæ ante fuerant generatæ in dissolutionem abeuntibus. Hinc excrementorum origines,
[25/20/19A]

[right margin: 37]
hinc alimentorum concupiscentiæ voluptuosæ, ex mutua videlicet concupiscentiarum Spiritualium, cum membris tum cibis corporeis, conspiratione, vel dissensu: Qvia autem nullum est membrum in humano corpore superfluum, cujus videlicet usus sit supervacaneus; igitur nullum est qvod à Spiritu seminali vel ad momentum negligatur, sed in omnibus pariter ejus fluentis et refluentis signa deprehenduntur; qvod si verò contigat qvod vel violentiâ externorum, vel vehementiâ internarum materiarum arceatur Spiritus à membro aliqvo, tum illius putrefactio immediate seqvetur.
Non autem omnia membra intus in se morborum fovent seminaria in qvibus dolorificæ passiones sentiuntur; sed in uno loco plerumque radices habet unitas materia morbosa qvarum fructus per plura disperguntur membra, radicalibus tincturis turgidi
Sunt morbi qvi totum humanum corpus ita prosternunt ut cadaveri simile videatur, ut Apoplexia, Epilepsia, Causus; sunt qvoque alij qvi sic occupant omnes partes corporis ut facile non possit agnosci qvod primò vel per Idio patiam afficiatur qvoniam omnes ex æqvo dolent; hi tamen morbi non [sunt?] radicati illic ubi eorum deprehenditur effectus, nam à grani unius materialitate, qvod videlicet ex radice est minerali, integrum sæpissimè inficitur corpus non aliter ac exiguum croci ingentem molem aqvæ colore, vel pauculum salis sapore tingere videmus; aliqvot grana antimonij, qvamvis mole corporeitatis suæ corpori humano comparari neqveant, tamen fortiora esse robustissimo homine homine docet experientia: unum granum arsenici per anatomiam membrorum corporis humani diffusum vaporosa specie, in singulis violentiam ignis æmulatur saporis acrimoniâ; ita ut et membra debiliora adurat et dilaniet. Ligati sunt Spiritus in corporibus metallicis et qvidem arctissimè, ita ut in qvolibet grano tot oc-
[25/20/19B]

[left margin: 38.]
occultentur qvot in eo sunt atomi; atomus vero ratione ponderositatis despicit judicium sensus, non autem ratione saporis, odoris, caliditatis, frigiditatis; nam qvilibet atomus ignis in sua corporeitate permanens urit; in aqva autem vel aere diffusus, non urit qvidem majorem tamen decuplo locum occupat in aqva et aere qvam in proprio circulo; idem contigit qvoque et in morborum propagatione.
Membra in qvibus latet malum morbosum radicaliter, dicuntur Loci centrales Affecta verò superficiales.
Dicuntur verò centrales ideò, qvod in eo delitescens materia morbi, puncti habeat rationem, vel ponderositate, non nisi grani unius mensuram adæqvet, cum in locis affectis ex puncti magnitudine in latæ, longæ, profundæque molis abeat magnitudinem; vel qvod antea donec in loco suo centrali qvievisset, fuerat instar puncti parvum, id per corporis superficiem divisum toti adæqvatur; imo verò et in latiorem superficiem dividi potest, qvam corporis contintentis unqvam fuit; atque talis est constitutio morborum contagiosorum. E.g. Si granum unum sulphuris incendatur, tunc ignis violentiâ in vaporem resolutum ingentem locum suo fætore replet ita ut æqve ille longiùs ab incenso grano steterit, ac ei proximus de ejus corporeitate censuram facere possit. Idem sæpe contingit in corpore humano, qvod nempe fæcis sangvineæ granum imò verò et atomus unus adeò sit divisibilis ut eo omnes corporis pertes tingi possint, ob qvam causam fit qvod fallatur sæpe judicium sensus, ita ut nec medicus nec æger indagare possit, qvantum pendeat et in qva nam potissimum corporis parte hæserat malum citius qvàm divideretur, nam ex latitudine affectus non sunt judicia facienda de copia vel pondere materiæ morbosæ[altered]. Granum enim croci libram aqvæ tinget colore aliqvot guttæ Spiritus Vitrioli sapore, ita
[25/20/20A]

[right margin: 39:]
ut qvælibet gutta ejus et acida et pallido pronuntiari possit qvamvis nec millesima parte appropinqvet pondus utriusque ad pondus aqvæ.
Loci centrales sunt interna excrementorum emunctoria.
Dum enim ex vaporibus Esculentis et potulentis, in materia homogenea sangvinis latitantibus, Spiritus seminalis exsuxit id qvod in eis fuit subtilissimum atque ad determinandas ejus voluntates et scientias fatales utile, tum residuas sangvinis mineralibus potentijs plenas ad emunctoriorum orificia propellit, qvia eas cognoscit sibi inutiles, corpori verò noxias; hæ autem corporeæ, et à Spiritu derelictæ, per vias manifestas foras egrediuntur, ultra pondus alijs qvoque formis vestitæ. Qvod verò solo vapore subtillissimo tum Spiritus reficiatur, tum corporis membra omnia saginentur, in libro qvinto Septimanæ horologii macrocosmi docuimus in Cap. de Nutritione.
Sunt autem Emunctoria alia per qvæ cibi potusque emunguntur superfluitates; alia, per qvæ sangvinis solùm evacuantur fæces.
Qvæ sint stomachi emunctoria, non opus est ut hic demonstremus, nemini enim sunt incognita, ad secretiora demonstranda progrediemur.
Per qvæ sangvis expurgatur alia sunt concava; alia ab altera parte sui solida.
Concava, sunt arteriarum, venarum, et nervorum origines et propagines, qvarum illæ, secundum Anatomicorum observationem in corde hepate et cerebro inchoantur, hæ vero per cutis superficiem disperguntur.
In corde enim concurrunt rami arteriarum, in qvibus sangvis multò est qvàm in venis subtilior, indesinenter vapores exhalans copiosos, qvi per pulmonis substantiam transeunt foras egredientes; his verò egressis aer per pulmonem inspiratione haustus, vaporibus ex corde in pulmonem irruentibus nondum satis subtilizatis, ad subtilisationem tamen properantibus porrigit occasiones fiendæ facilioris divisionis à Spiritu seminali prædestinatæ; atque si fulginibus vaporum indesi-
[25/20/20B]

[left margin: 40.]
indesinenter ascendentium, obstruantur canales, superfluos vapores è corde ad pulmones sangvinis arteriosi deferentes, vel viæ per qvas aer extrinsecus ad pulmones fertur, [tum?] pondere vel numerositate vaporum in corde coacervatorum, sine ullo alio sensu doloris suffocatur homo, sive impeditur Spiritus seminalis facere censuram do rebus externis vaporum violentiâ. Id contigit sæpe, si plurium atomorum sangvinis arteriosi subita et violenta[altered] qvasi [letter deleted? hole in MS] fiat dissolutio, nam capacitas canalium vel arteriarum per pulmones transeuntium non satis ampla ad vapores adeo numerosos capiendum vel adeo subitò uti elevantur evehendum, sed sicuti per intervalla irrunt vapores ex arterijs in pulmones, ita qvoque per eos anhelitu sæpius repetito, atque aere subitili et tenebricoso tum dilui, tum expelli tum ab extraordinaria et præcipiti dissolutione præpediri tenentur: Hinc gravia vel profunda in ægris surgunt suspiria; periculo tamen carent, nisi plures atomi succedant ad divisionem, illis qvi expelli primum debebant nondum expulsis aliàs vel copiâ, vel sapore, qvi ut plurimum extremus eos comitatur, ita ut sua vehementiâ sæpè ignis violentiam æmuletur, brevissimo temporis spatio suffocantur ægri. In peste correptis, qvæ grassabatur Dresdæ Anno [36 29?] sæpè id animadverti, qvod illi omni alio dolore absente, non nisi à Vaporibus ex sanguine arterioso ad pulmonem exhalantibus, anhelitum supprimi, viresque posterni senserint, nam ad ultimum usque spiritum, sanâ mente, et membris undiqvaque integris permanserunt, fermè omnis qvotqvot visitavi, donec ultimò pulmone amplius non sufficiente ad suppeditandum tantum aerem qvi à Vaporibus exigebatur, forti super lectum volutatione internæ suffocationis argumento vitam finiissent.
Hepar, in substantia suæ conformitatis venarum orificia complectens, non vaporosas ut pulmo è corde et arterijs, sed fluxiles, sive humorosas ex sanguine recipit fæces, easque per venas mesaraicas ad intestina evomit. Plurimi autem sunt
[25/20/21A]

[right margin: 41.]
humores qvi ex sangvine venoso, imo et ex arterioso per substantiam hepatis et venas mesaraicas ad intestina propelluntur, unà cum stercoribus stomachi ad monoculum tendentes. Qvod si autem vel venæ per hepar divisæ, vel mesaraicarum canales obstructi fuerint, qvod sæpe fit vel ob copiam fæcum à sangvine procedentium, vel eorum si non multi fuerint saporem extremum et stipticum, tum excrementitji humores sangvinis indefessa digestione ejus ad hepar, et sic per conseqvens ad venas mesaraicas intestinaque properantes, et illic longiùs qvàm par est retentæ, in principio vel solo pondere spiritui molestæ existunt, atque id per puncturas lateris dextri innotescit; dum enim novæ in hepar impetum faciunt, illis qvæ ante illic fuerant nondum expulsis, et loco cedere nolentibus, dolores punctivi in regione hepatis deprehenduntur toties recrudescentes, qvoties novi impetus ex Venis in hepar, et ex hepate in mesaraicas fiunt. Qvod si verò fæces in principio non nisi graves eousque in hepate vel venis meserei contineantur, donec alterius illic digestionis suscipiant mutationes, tum ultra puncturas, inflammationes qvoque hepatis aliarumque vicinarum partium anatomiam diffundentes, tum et arterias ipsas cordisque substantiam illis inficientes. Sæpè enim fit qvod sangvinea massa vel intrinsecis vel extrinsecis causis adeo excandescat, ut plures qvam ordinario eijciat fæces; atque tum lateris dextri puncturæ, vel alvi fluxus immoderati, vel acres et styptici rugitus in intestinis, vel disenteriæ periculosæ, vel colici et iliaci dolores, vel tumores, scirrhi, apostemata aliaque mala magis vel minus ægras discruciantia subseqvuntur, pro diversitate saporum hærentium in fæcibus per hepar et venas mesaraicas ad intestina labentibus: imo verò qvandoque sic abullit sangvis tum arteriosus tum venosus, qvod sincerus per pulmonem vel intestina excernantur, et sicuti per os [catchword: sic]
                         F                 
[25/20/21B]

[left margin: 42.]
sic per monoculum eijciatur; extremitate salis ipsi cohærentis, vel pulmones siccâ tussi infestans vel intestina corrodens et ad freqventiorem excretionem mulans, absente etiam copia vel pondere stercorum; qvod dum fit periclitatur de vita æger, nisi maturè sangvinis cesset abullitio, qvæ vel venæ sectione, vel anodynis intus aut extra adhibitis coercetur, ut in libro hujus operis tertio docebimus.