The Hartlib Papers

Title:Partial Copy, "Liber Spagyriae" Part 2, [Kozak?], In Latin
Dating:undated
Ref:25/20/7A-14A
Notes:Document divided between 6 files.
[25/20/7A]

[4 lines from bottom of page]
                      CAPUT IV.
           Qvod nam sit Objectum Medicinæ.
Qvoniam scientia Medica non omnia scibilia contemplatur, sed qvadam saltem, ideò qvæ nam sint illa circa qvæ Medicus contemplativè et practice versari debeat hic [catchword: dicemus]
[25/20/7B]

[left margin: 14.]
Objectum Medicinæ, non nisi est Morbus et Remedium
Sunt qvi contemplationi Medicæ subijci sentiunt corpus humanum atque ejus salvam temperiem, verùm nos ab eis hic dissentimus; atque ut evitemus prolixas et inutiles Syllogisationes, rationem reddemus nostræ opinionis. Qvi bene habet inqvit Salvator non indigent Medico sed ægri. Morbus itaque primam occasionem dedit homini ut cogitaret de remedijs de præsentem sanitatem cognitam munientibus, vel amissam restituere qvientibus; qvamdiu homo morbus nesciebat nec metuebat temerarius fuissit si remedia qvæsivisset eorum non indigus pro præsenti, nec in futuro; morbis autem sensim invalescentibus fato necessitatis urgebatur homo prospicere sibi de iis qvæ abigerent ea qvæ dolores in corpore præsentes efficiebant, vel infligendos minabantur; cujus itaque occasione objectus est scrupulus humano spiritui novæ cogitationis, id solum est qvod arti ante incognitæ novum nomen imposuit, atque humanæ mentis actus latius divisit.
     Morbum considerabimus Absolute at Relative.
Absolutè consideratum ens morbi, corpus est aliqvod è serie corporum homine inferiorum, Spiritu praditum scientiâ et virtute Spiritui hominis seminali contrario.
Atque hoc modo consideratum Ens morbi non potest appellari morbus, qvia est ens naturala, unum è numero specierum generabilium, cujus speciei defectu, defectus integritatis universi seqveretur; Est enim vel animalis, vel vegetabilis, vel meteoricæ, vel mineralis, vel metallicæ speciei individuum, ejusdem speciei ex qva processit seminali ratione et in homine praditum. Spiritus humani corporis ut omnium seminalium summus et imperator extra se sita, eadem vel diversa, libere Velle aut Nolle potest; Brutalis verò qvædam tantum Velle; qvædam autem tantum Nolle potest, ita ut ea qva Velle debet, Nolle non possit; qvæ vero Nolle, Velle pariter
[25/20/8A]

[right margin: 15.]
neqveat. Vegetabilis, sine omnis Voluntatis privilegio debet ea qvæ scit, et qvalia scit talia extrinsecus operatur, atque omnis generis saporum, odorum, colorum differentias, sine cognitione sensuali, et sine voluntate producit, donec movetur. Minerales, meteorici, metallici[altered], semper plura possunt qvàm sciunt, qvamvis nec hi aliqvid cognoscant velint, vel velle possint. Ideò necesse est ut ille qvi Medicus sapiens esse cupit, omnium entuim sublunarium Voluntates Scientias et Virtutes cognoscat citius qvàm manum Medicinæ applicaverit; donec videlicet adhuc singula in suis sunt situata scenis, nam in peregrinas sphæras delata et in eis operantia, nihil, nec alter operari vel volunt, vel sciunt, vel possunt aliqvæ, qvàm à suis seminibus vel fatalibus legibus edocta fuerint. Qvamdiu Spiritus hominis ea omnia potest vel intrinsecus vel extrinsecùs, qvæ eum fata ejus, vel leges ei à Deo concreatæ Velle aut Nolle jubent, tandiu omnis passionis dolorificæ intus et extra liber est. Verum dum à Spiritu brutali irritatur, ut Velit qvod Nolle deberet qvamvis utrumque posset, tum æger est, vel in periculo versatur amissionis ejus qvam habet valetudinis, nempe libertatis volendi; qvod si vero Spiritus brutalis humani Spiritus obseqvium intendens, asseqvatur in homine qvod qvæsivit, tum Spiritus hominis mortuus est, sive non amplius libere potest Velle et Nolle id qvod per Naturam deberet, sed cogitur à Spiritu Victore eum obsidente Velle et Nolle, ita ut non possit Nolle qvod semel Velle elegit donec nolle potuisset; vel Velle qvod Nolle voluit, voluntati Spiritus brutalis obsecundans. Hinc brutalium voluntatum, virtutum, vitiorumque naturalium tum in imaginationibus, tum in membris externis impressiones derivantur in humanam radicem. Non sentit autem dolorem aliquem in Corpore, homo brutalibus concupiscentijs obsecundans, sed majorem vel minorem voluptatem ex hoc conjugio acqvirit, per annos etiam aliqvot durabilem, qvamvis revera victus
[25/20/8B]

[left margin: 16.]
sit, vel ex homine in brutum commutatus, atque sic omnibus privilegijs humanitatis orbatus; sed ejus hanc infelicitatem animadvertunt alij, eodem qvidem vitio, sed minus periculosè vel vehementer affecti; Sape vero fit qvod et ipse obsessus, dominantis jugum agnoscere discit et abominatur, molestèque fert spontaneum suum mancipium, qvando videlicet ex ordine superiorum vel Divinorum Spirituum aliqvis erudit eum de turpitudine commercij, et inconstantia voluptatis ex monstroso hoc conjugio pro præsenti qvidem ortæ, sed brevi perituræ. Dum autem Spiritus Vegetabilis in homine scientias suas exeqvendi, occasionem et licentiam per Voluptatis brutalis præsentiam, nactus fuerit, tunc saporibus, odoribus, coloribus varijs affliguntur membra, ita ut voluntati Spiritus hominis vel legitimæ vel illegitimæ subservire non possit, unde ipse persentiscit passiones dolorificas vehementiores vel remissiores, secundùm qvod impetus Spiritus peregrini in eo variaverint; Non autem super omnia membra dominantur singuli Spiritus Vegetabiles, sicuti nec cuilibet voluntati brutali subserviunt membra omnia, sed certa membra à certis affliguntur Spiritibus, sicuti diversis subserviunt voluntatibus; nam lingva à Sono, vel Colore, vel odore nihil patitur, verùm solùm à sapore, à pondere, à caliditate, à frigiditate ab humiditate, à siccitate. sic oculi nihil ab odore, sono, vel pondere, sed à coloribus deturbantur ab officijs suis, ut neqveant servire voluntati spiritus proprij; [itentidem?] et de cæteris audiendum est tum membris tum plagis. Spiritus, meteorici, minerales, metallici tantò fortius omnia præstant in corpore humano, materiales dolores illic producentes, qvantò vegetabilibus sunt potentiores.
Relativè consideratum ens morbi, est idem qvod ante, sed in corpore humano scientias radicales speciei suæ determinans, qvas tamen Spiritus [catchword: huma-]
[25/20/9A]

[right margin: 17.]
humanus nec scit, nec potest, nec vult.
Qvamdiu enim Spiritus et corpus hominis custodit ordinem suum tamdiu qvoque in ordine Spirituum et corporum omnium hujus mundi, homo summus est, et à nullo lædi, à determinatoneque actionum voluntatis suæ impediri potest, sed qvo plares sunt qvi ei serviunt vel obediunt Spiritus et corpora, tanto ille est dignior; et è contra qvantò plures ei imperant vel dominantur Spiritus aut corpora, tantò plura incommoda ei imminent; nam homo, sive consideres spirituales improbitates, sive corporeas signaturas, in consideratione essentiæ materialis propriæ omnibus minor est, in respectu autem ordinis in qvem à Deo collocatus fuit, maximus. E.g. Fingatur numerus aliqvis ex pluribus simplicibus compositus, qvicunque in ordine constituitur primus, qvamvis simplex minimus sit, tamen in ordine composito maximus est; qvicunque autem infimè collocatur qvamvis in se sit divisibilis, neqvamqvam tamen attingere potest latitudinem superioris, et si hic ratione materialitatis ipsi impar sit, atque qvo plures fuerint subjecti tantò major erit Valor et dignitas primi; ut 1234. vel 12345. vel 123456789. In hoc ultimo ordine Unitas est majoris virtutis qvàm in secundo vel in primo, ob numeros plures ei hic qvàm in reliqvis subjacentes; in qvolibet autem ordine Unitas qvamvis in se sit minima, major tamen est maximo sibi subjecto, in primo, qvaternario; in secundo qvinario; in tertio, novenario, idque non nisi ob dignitatem ordinis. Omnibus autem subjecta, e.g. 9. 8. 7654321 amitit qvidem dignitatem suam qvam habuit ab ordine nec tantum valet qvantum 2; sed retinet porrò integritatem essentiæ suæ. Sic etiam qvò plures fuerint in humano corpore Spiritus materiales inferiorum, tantò hominis dignitas et beatitudo futura erit major, dum videlicet omnes dependebunt à Voluntate hominis, atque id solum facere poterunt qvod humana Voluntas est permissura. Uno autem ex omnibus Spiritibus hujus mundi vel imperium vel dominium super hominem affectante, tum vel Spiritui
                         C                   
[25/20/9B]

[left margin: 18;]
hominis soli, vel etiam corpori imminet periculum morbi et mortis. Verum qvia homo qvisque excepto Christo Domino uno et solo, reliqvit ordinem suum noxia saltem affectans, ideò nemo mortalium ante ultima funera dici potest beatus, scilicet à morbo vel morbi metu liber; qvi hic suspirant restitui domicilijs relictis, tandem demum asseqventur qvod sperant, dum omnis potestas dominationis à Spiritibus aufertur, atque infernus et mors ipsa in abyssum conjicietur ardentem sulphure et igne, sine ulla spe restitutionis eorum statui præterito.
Materiale itaque morbi entia sunt duo, Spiritus nempe seminales, ordinis dignitate impares.
Superior ut patiens, inferior verò ut agens; dum tamen ex reqvisito ordinis non nisi Pati deberet inferior, dominari verò et Imperare superior.
Formale autem Morbi, Lucta est, vel respectiva actio unius in alterum cum unius resistentia, unde dolor; cuius durationem Morbum vel ægritudinem; terminum verò Mortem, vel recuperatam valetudinem nominamus.
In omni morbo, mors est luctæ[altered] terminus alterius pugnantium, scilicet vel Hominis, vel Spiritus morbosi et Spiritum hominis oppugnantis; si enim homo vincit et asseqvitur liberum Velle, tum moritur alter qvi id Velle impediebat Spiritus; sive tota voluntas, scientia aut virtus oppugnantis ab humano Spiritu resistente et Victore sic annihilatur qvasi non sit, nam, non amplius potest Velle, Scire, aut facere in homine, qvod durante pugnâ voluit, scivit, fecit. Si verò vicerit Ens morbi tum è contra mortificatur, vel Spiritus hominis, ita ut non possit libere Velle aut Nolle sed qvidqvid vult aut non vult id cum qvodam agit impetu violento, non qvasi propriæ voluntatis motum seqveretur sed peregrinæ: vel Corpus id qvoad aliqvæ tantum vel qvoad omnia membra; si qvoad aliqvæ solum, tum dicitur homo ex par-
[25/20/10A]

[right margin: 19]
-te defectus officij in membro, non in voluntate; nempe surdus, cæcus, mutus, claudus, et sic per conseqvens; si qvoad omnia, tum corpus ejus dicitur cadaver, qvia nulla sui parte subservire potest Voluntati Spiritus, qvi qvidem Vivere non cessat peregrini spiritus mancipium fiens, sed sic est solum in oculis Viventium qvasi non esset. Nam non cessat Velle Spiritus carnalis in homine corpore hujus destructo, saltem non potest, vel desinit posse facere qvod cupit et et scit; vel nihil facit eorum qvæ servientibus ei corporeis membris facere sveverat et poterat ideoque discruciatur maxime, in nullo loco et nullo tempore reperiens aliqvod ens qvod suo Velle obedire non recuset.
Morbi respectivè considerati examinabimus hic I Generationis causas. 3. Tempora. 4. Locos. 5. Generati jam, formas. sub diversis motuum mensuris diversas. De his singulis ita hic agere decrevimus, ut omnibus lectoribus manifesta possit esse mens nostra, non nisi inqvisitione veritatis, idque ob communem agrorum, et Medicinæ studiosorum utilitatem, occupata. Scimus enim qvod ingenia magnanima non plane exulant è[altered] mundo, opinionum et errorum labyrinthis involuto, sed inter danos quoque unum adhuc reperiri qvi sollicitus est plus vel minus de discutiendis dubijs in medicina praxi multum et sæpe occurrentibus, atque in gratiam horum, qvæcunque in præsentia in medium allaturi sumus, faciemus, non minorem ab his gratiam qvam à malevolis odium reportaturi.
                       CAPVT V
          De Causis Generationis morborum.
Omne Ens per suam casuam est id qvod est; Qvia autem Entia omnia, qvæ bona sunt à Divinæ omnipotentiæ ineffabili effluxu, qvi Creatio dicitur, suæ essentiæ originem inchoarunt, sive per Dei voluntatem sunt id qvod sunt; qvæ verò mala sunt non à Deo sed aliundè hujusmodi suæ essentiæ origionem traxerunt; qvæ autem malorum essentiæ originis casus sit indagare non erit aphilosophicum; tamen non sin-[catchword: gulorum]
[25/20/10B]

[left margin: 20]
-gulorum malorum sed morborum saltem casus scrutari, ut qvi solum ad rem præsentem faciunt, nobis hic animus est.
Generatio morborum monstrosa est.
In omni Monstrosa generatione Duo concurrunt individua diversarum specierum idque non legitimâ et à Deo ordinatâ, verum ab eo maxime prohibitâ mistione. Idem contigit et in omni morborum generatione, nam duo spiritus diversorum ordinum, per corporum mistionem, confunduntur qvi constituunt morbi ideam, vel futurorum dolorum radicem et semen. Sicuti enim in animalium seminum monstrosâ confusione nulla potest fieri Spirituum seminalium unio stabilis, sed qvæ sensim et lege necessitatis urgetur abire in dissolutionem; Idem qvoque fit in morbi conceptione vel generationis inchoatione, nam duo entia subordinatarum specierum nomine voluptatis invitantur ad temporaneam mistionem, homo nempe et brutalis vegetabilis, meteoricus, mineralis, vel metallicus Spiritus; verùm in ipso congressu, vel confusionis inchoatæ momento dissidere incipiunt, ad disolutionem totalem omni ex parte gradientes; Durante autem pugnâ hâc, vel inchoatâ diutiusque continuatâ[altered], sed nondum terminatâ dissolutione principiorum in humano corpore vnitorum, sed illic ex lege necessitatis dissidere debentium, morbo obnoxius fit, vel judex formarum spirituum pugnantium homo in cujus contingunt corpore. Sed alibi satis prolixere de monstrosa generatione disseruimus, hic saltem reqviritur, ut breviter demonstremus.
Qvænam sint ea qvorum monstrosâ in humano corpore commistione morborum semina generari diximus.
Nullius rei haberi potest cognitio cujus ignoratur origo; igitur qvibus Medicis non illa Empiricorum temeraria et fortuita, sed rationalis et veritati solùm congrua medendi via curæ est illis primùm omnia sunt pervestiganda, qvæ ad morbarum [catchword: in-]
[25/20/11A]

[right margin: 21]
integram et perfectam cognitionem sunt necessaria, qvia sine horum cognitione nulla alicujus morbi curatio, piè et fundamentaliter terminari, imò ne inchoari qvidem potest. Non autem saltem necessarium est Medico et Spagyro congnoscere morborum humanorum causas, sed etiam omnium qvi in inferioribus speciebus deprehenduntur defectuum origines cognitas habere debet ille qvi Medicinam facere vult, nam qvidqvid morbosum est in brutali corpore existens, sive qvicqvid cogit brutum Nolle qvod secundum legem speciei suæ Velle deberet, vel facere qvod hoc absente Nollet, idem, si in homine operetur, affligere potest Spiritum ut libere Velle, vel qvod Vult, facere non possit. Indagare autem id qvod lædit suem non est turpe futurum medico, alias nec decorum foret ei de humano discurrere stercore vel urina, æqve enim conspurcatur annulus fimo humano ac suillo. Nec tamen opus est ut qvilibet exerceat Veterinariam qvi Medicus est; vel ut medicamenta paret sui ille qvi homini; non enim omnis famulus est qvi eqvum possidet, multum tamen conducit ad salutem Rei domesticæ ut is qui eqvum habet famulum qvoque instruere sciat de curando eqvo, qvam ut vel uterque ignarus foret, vel famulus ipso possessore prudentior; sic; sic qvoque nihil dedecet dignitati Medicæ, sed potius conducet Majestati nihil ignorare eorum qvæ morbos causantur vel hic vel illic.
Morbi in humano corpore generantur dum Spiritus ordinis alicujus inferioris cum humana confunduntur voluntate, ita ut in homine per consensum voluntatis ejus licentiam acqvirant operandi ea qvæ volunt, qvæ sciunt, qvæ possunt.
Sicuti inter corpora, vel Entia huius mundi[altered from huiusmodi?] sensibilia, sic qvoque et inter Spiritus, abyssi incolas, generationis tamen principia, à Deo creatore certi sunt definiti ordines, qvos relinqvere vel permutare neminem impunè permittit Divinæ justitiæ lex. Spiritualium ordo infimus corporeorum genere summo est superior, qvatenus hæc corporea sunt. Corporea autem ordinis summi, corporeis ordinis infimi sunt inferiora, ratione videlicet mensuræ signaturarum materialium qvæ in corporibus homogeneis [catchword: ex-]
[25/20/11B]

[left margin: 22]
extremæ, in heterogeneis verò minimâ portione deprehenduntur; ratione autem familiaritatis qvæ intercedit inter spiritus et Corpora, Homo summum locum occupat, spiritibus dignitate proximum; mineralia[altered] verò et metalla infimum, ita ut homo solus Velle habeat, mineralia autem et metalla omni volendi privilegio destituuntur. Humani Spiritus in suis scenis habent diversos ordines intelligentiarum, Voluntatesque indefinitas. Brutales Spiritus in respectu humanorum carnales sunt, sive nihil intelligunt, vel volunt eorum qvæ sunt humana, imo nec Nolle possunt ea qvæ Velle debent, qvoniam habent Voluntates definitas ad unum certum aliqvod objectum. Vegetabiles iterum Brutalibus comparati, merè qvoque sunt corporei; brutales vero cum his collati ad spiritualem naturam propiùs accedunt, qvamvis ordines suos egredi Voluntatis Dei lege non permittantur, sed in certis punctis corporearum concupiscentiarum qviescunt tum illi qvi altissima occupant, tum infimi Sicuti Vegetabiles ad Brutales, sic se habent minorales, metallici, meteoricique ad hos, ita ut infimi maxime sint corporei, solidi, duri, graves; medii ordinis, æqvaliter de corporeitate et Spiritualitate participantes; summi verò soli plus habentes spirituum qvàm eorum inter inferiores divisum est; qvi plura de hac re audire gestit, legat tractatum nostrum de Luce mentium.
Confusio itaque entium ordinum diversorum in aliqvo subjecto facta, est principium generationis morborum, in eo subjecto in qvo fit.
Necessitas Immensitatis Essentiæ Divinæ, flagitabat entium pluralitatem, eorum videlicet ordines, numerosque infinitos; Voluntatum deinceps, scientiarum et potentiarum innumerabiles discrepantias, qvæ invicem omnia unius Majestatis enuntiarent gloriam. Necessitas qvoque et ordinum, vel pulcerrimam et exqvisitissimam ordinum rerum omnium specificam, numericam, gradualem, ad ultima usque puncta et atomos extensam dispositionem reqvirebat, in qva Sapientiæ Creatoris decor effulgeret. Bonitas autem cujuslibet ordinis, speciei et individui perfectionem imperabat
[25/20/12A]

[right margin: 23.]
ita ut qvæque res secundum justam mensuram, et omnia perfectionis reqvisita esset absoluta. Rebus sic stantibus, tum nulla in humano corpore dolorifica vel momentaneæ et variabilis voluptatis passio; nulla inter concupiscentias brutales monstrosa mistio; nulla inter vegetabiles, meteoricas, minerales, metallicas scientias et virtutes confusio, vel servitus alicujus coacta vel periculosum deprehendebatur imperium. Necessitate autem in voluptatem commutata, sicuti numerus rerum multiplicari, sic ordines qvidam novi creaturarum, sed nefariæ mistionis fructus, propollularunt, natæque sunt spinæ et tribuli, laboris humani impedimenta; concupiscentiæque sceleratæ soboles, timor, cura, et dolor. Brutales concupiscentiæ in hominem dominium asseqvutæ, deleverunt Intelligentias et Voluntates, in ordine Speciei humanæ ex Decreto Divino reqvisitas. Brutalibus concupiscentijs suo loco motis, atque in humanum elatis, successerunt Vegetabilia in ordinem brutalem, qvæ Saporibus, coloribus, et odoribus varijs, membra corporum bestialium concupiscentijs brutalibus inservientium destruunt, ita ut non possint subservire legibus ordinum suorum. Et sic per conseqvens infima summis, media infimis, summa medijs nefario voluptuosæ voluntatis humanæ ductu, in hoc mundo permista sunt, ita ut citius jam hominem inter bruta qvam inter homines, vel æqve cito lapidem in bruto, in homine ac in terra reperire possis; vel adeò freqvens sit brutum in ordine humano, ac homo in brutali; pariter philosophando de ordinibus omnibus.
Confunduntur autem entia, dum inferiora semina in ordinibus superiorum activa sunt.
Qvo ordine autenm fuerint dispositæ res hujus mundi in principio, docent verba sacri textus Capitis I Gen. a verse 26. ad in finem usque capitis. Ex hisce verbis liqvet, hominem solum super pisces, volucres, pecudes, bestias, herbas sementantes, herbas viridantes, arboresque fructiferas, collocatum et in Dominum omnium designatum fuisse; Herbarum autem viridantium ordines super terram qvidem infimi [catchword: me-]
[25/20/12B]

[left margin: 24]
meteoricis tamen, mineralibus, et metallicis porrò fuerant superiores. Mineralia verò et metalla sola, abstrusa fuerunt in profundissima terræ viscera, atque illic solùm recondi debebant eousque donec per voluntatem superiorum ordinum in lucem evocarentur, atque id est qvod inqvit Salomon Sap. I. Deus mortem non fecit neque Dominium super terram.
In qvo Corpore dolorosæ passiones deprehenduntur, in eo qvoque Spiritus inferioris et peregrini, ideoque immundos, pro tempore dominari certum est.
Vel in qvo subjecto peregrini, corporei vel Spiritualis ordinis signaturæ sensibiles intra vel extra reperiuntur, id morbosum pronuntiari debetur; si videlicet signaturæ illæ fuerint inferiores ordine subjecti patientis. Influxus enim entium superiorum Divinorum et tantum Spiritualium in inferiora fientes, non sunt eorum destructivi, sed perfectivi; Ideo Homo non debet dici qvod à morbo teneatur, ille qvi in se impetum fieri persentiscit à Spiritu Divino, ab hujus enim solius nutu dependere debet; à brutali verò, vegetabili, meteorico, minerali, et metallico solum destructivè afficitur. Inter individua specierum omnium homo maximè et plurimis morbis est obnoxius, qvia ei soli omnia subjacent qvæ scientiam et potentiam nocendi, imo et qvæ voluntatem habent. Infima corpora ut mineralia et metalla nullorum morborum sunt capacia, nec aliter repugnant ordinibus superioribus illis imperantibus, nisi qvod sensim et successivè obediant, obedire enim debent ex fato necessitatis ordinationis Divinæ. Nec bruta ægra sunt dum humanæ voluntati, qvatenus hæc talis, subserviunt: nec vegetabilia in stomacho brutorum putrefactionis beneficio in carnem et sangvinem eorum transeuntia; ad id enim sunt prædestinata à principio imo vero tunc deficerent à sua integritate si fine suo care-
[25/20/13A]

[right margin: 25.]
-rent vel si usibus non accommodarentur à Deo definitis. Idem de mineralibus et metallicis corporibus in respectu meteororum et vegetabilium est audiendum. Miracula sunt, non morbi, a Spiritibus superioribus in hominem fientes influxus; Legitimæ autem generationes, ex inferioribus, scenis ad superiores secundum leges necessitatis ascendentes. Si loqvatur bos, sangvinem sudet arbor, sonum edat terra, miraculum dicitur; qvod si vero cogatur latrare ut canis gruire ut sus; vel si ferociat ut Leo, præcipitetur sponte deorsum ut lapis; sentire neqveat ut granum, videre ut arbor æstuet ut ignis, frigeat ut aqva, tum cum morbo infectum pronuntiamus; ita qvoque arborem, vaccam et qvæcunque sunt ordinis medij, inferiorum materialibus signaturis inqvinata.
Causæ morborum aliæ sunt Efficientes solùm, Ingredientes qvoque ipsam morborum generationem.
Efficientes solùm sunt sine qvibus generari neqvit morbus, generatus tamen semel, talis diu permanet.
Sic Muli generationis causæ efficientes sunt Eqvus et asinus; mistio utem duarum illarum concupiscentiarum in tertio integra permanet etiam utroque generante destructo: si enim illæ qvæ Efficientes generationis dicuntur, ingrederentur ipsam generationem, tum cessante vel subsidente impetu motus eorum, necessario desinere et evanescere deberet effectus qvoque eorum, ac sine his essentia carens: ideo in morborum generatione mistionem alia ingrediuntur, qvia nempe ablatis mistionis causis mista manent sub mistionis lege; alia mistione absoluta qvam volebat iterum abeunt ad ordines suos, mistis parem præscribentes legem.
Hæ Horum sunt vel Principales, vel Instrumentales.
Principales sunt duæ Sathanas et Voluntas hominis.
Hujusmodi Voluntas, est voluptas carnis, qvæ est lex Diaboli in homine illi
                          D                 
[25/20/13B]

[left margin: 26.]
formam, modum, numerumque corporearum actionum præscribens; atque Unio duarum harum Voluntatum ordine à Deo divisarum, hominis nempe ut facientis Sathanæque ut præcipientis, in seipsa monstrosa est, materque omnis confusionis, qvia tanqvam fores aperit homo, et modum monstrat sathan confusioni fiendæ vel futuræ inter ordines ab homine, atque sic omnia à dependentia et communicatione influxus Divinæ Voluntatis. Validissimas vires habet ad gignendos morbos, necessitatem excedens, et voluptatis desiderio æstuans animus humanus. Nullum enim est ens mundi hujus qvod ordine et dignitate imperiali humanam voluntatem excellat, et qvod ei imperanti obedire non debeat, vel ex iussu, vel ex permissu Divinæ voluntatis. Qvod si igitur hæc furore qvodam plusqvam humano, qvi est diabolicus si in carnem vergat, inflammetur ad concupiscentiam omnes mensuras necessitatis exuperantem, tum nihil est ex omnibus qvæ mundus hic habet qvod se subducere potest ab obseqvio ejus imperij; imo verò et miraculosa effecta producere potest imaginatio effrænata libidine exaltata; Verum qvia non ex Deo oritur sed ex dæmone illa concupiscendi carnalia ultra necessitatem libido, ideò morbos qvoque et mortes indivisus semper comites habet; sine voluptate, vel ultra necessitatem lasciviente cupiditate nullus generatur morbus, sed illa est sola prima et unica omnis mali in humanis causa. Atque hujus modi causas ex radice humana exterminare non hominis sed Dei ars est, qvia homine fortior est ille qvocum suæ voluntatis corpus.
Instrumentalis sunt, qvæ motum voluntatis humanæ immediatè seqvuntur.
Suntque Somnus et Vigilia, motus et qvies, animi pathemata, [gap in MS] vinerea exercitia, excrementorum ejectiones, vel retentiones violentæ; atque aliæ internæ, evidentes et necessariæ vulgo dictæ, de qvibus satis prolixe medicorum codices dis-
[25/20/14A]

[right margin: 27.]
-currunt.