The Hartlib Papers

Title:Partial Copy, "Liber Spagyriae" Part 1, [Kozak?], In Latin
Dating:undated
Ref:25/20/1A-7A
Notes:Document divided between 6 files.
[25/20/1A]

                    SPAGYRIÆ
               LIBRI        PRIMI
                    CAPUT I
Boni architecti ædificium aliqvod erecturi sunt primùm solliciti ut non saltem tale habeant functum qvod ferendo oneri superstruendo sit habile, verùm ut basin ædificij ex talibus materijs componant qvæ nec inundationibus aqvarum infernè, nec procellis vel ventis supernè irruentibus dissolvi possint, quo structura erigenda commodè et feliciter absolvi, atque erecta tum in commodum habitantium, tum artificum posthumam memoriam cadere possit, deficiente autem alterutro prædictorum, seqventia minimè sunt præstdanda. Qvia autem ego id saltem à primis meæ juventutis annis in votis habebam, ut vel antiqvorum artis vel in arte speculationis et praxeos, vel in utraque felicitatis æmulus fieri possim; de tali igitur modo et medio mihi prospiciendum erat, cujus ope ad desideratum felicis sapientiæ gradum promoverer. Varias itaque tentavi vias, qvæ me ad desideratam provinciam promoverent et perducerent; qvia autem arti illi qvæ circa morbos humani corporis et eorum remedia versatur me addixeram, ideò consulendi à me primùm erant tales Magistri, qvi in arte à me adamata <vel> strenue laborarunt, vel multum et feliciter profecerunt; legique authores eos qvi philosophando de corporis humani membris, mortis morborumque causis, differentijs, ortu & occasu, motu & qviete, eorum denique remedijs, suæ diligentiæ fructus literis recommendarunt; Legi et eorum scripta, qvi artificiali manu corporis humani membra dissecando, in numero, qvantitate, situ examinare docuerunt; Legi eos, qvi partes vegetabilium, animalium, mineralium, metallorum, destillare, sublimare, calcinare, atque alijs mille modis præparare ad docte morbis medendum informarunt, audivi Physicæ, Medicinæque speculativæ et practicæ professores eloqventissimos, Doctores excellentissimos, Anatomicos celeberrimos, Botanicos clarissimos, chymicos ingeniosissimos, chyrurgosque experientissimos; omnes consului ab omnibus do-[catchword: ceri]
                         A                   
[25/20/1B]

[left margin: 2]
-ceri et informari postulavi qvo tandem et mihi ipsi, et alijs eandem mecum artem vel ob nobilitatem excolentibus, vel ob necessitatem exposcentibus prodessem. Promittebant qvidem Professores scientiam, Doctores honores, Anatomici gloriam, Botanici jucunditatem, ita ut paucos animadvertissem qvi aliqvid desiderassent eorum qvæ ex sua arte sperabant, præter discipulos, qvibus scita confidere vel ægros qvorum ære labores suos recompensare possent. Ego autem reperi discipulos qvàm plurimos, qvi veritatem sitiebant in abundanti opinionum multitudine; qvi ubique qværebant, qvod alij se affatim possidere opinabantur; qvi dolebant videntes in arte adeò necessaria, fraudibus et fallacijs scatere omnia; illos pro doctissimis et experientissimis passim honorari, qvi doctè mentiri, svaviter fallere, atque superbâ veste vel gressu suam ignorantiam velare scirent.
Hanc ob causam sæpius certè cogitavi provinciam, qvam bonâ fide suscepi excolendam, relinqvere, atque alii arti qvamvis viliori, sed veritate insigniori animum et manus meas dicare constitui. Verum legis cujusdam internæ, et qvasi fatali [vel divino? altered] decreto, ad id qvod abominabar retractus, sine spe lucri, <+> gloriæ vel laudis, apud socios invidiam calumniasque minitantes potius, in gratiam idem qvod ego qvæsivi jam desiderantium, omnia meditari et examinare penes me decrevi, qvæ alij sine contradictione discenda et credenda profitentur, docent, et sine omnis fraudis suspicione imitantur. Præmisi generalia qvædem in scriptis jam publicatis examine serio digna, nondum tamen satis bene examinata, vel non ut decebat expolita; verum si dies diem [gap in MS] docet, si meditationes seriores præcocibus sunt præferendæ, etiam opus hoc omnia qvæ promisi et diu cæpi tantò felicius explicabit, præsertim eorum qvæ in Medico reqviruntur, qvantò longius in mente latitavit.
Invito itàque omnes veritatis amantes studiosos, ut me audire patienter velint, si doceri postulant, pro doctis nulla hic parantur fercula, nisi enim evomuerint [catchword: cibos]
[25/20/2A]

[right margin: 3]
cibos antiqvis opinionibus conditos cardialgiâ corripientur horum scriptorum censores, tantis perque diris symptomatis divexabantur, donec humores putridos, qvi bonorum ciborum appetitum impediunt, expurgaverint.
                       CAPUT 2
                 Qvid sit Spagyria
A titulo libri incipiendum nobis, ut qvid mens nostra in hoc opere intendit, vel titulus ipse lectoribus indicet, ne falso titulo invitati, inter legendum verò veritate promissionibus non respondente irritati, calumniandi occasionem habeant, velut contigit ægris, qvi saporem cibi degustatum atque ab odore dissentientem tantò magis fastidiunt, qvanto magis ab odoris lascivia discrepat.
Spagyria est scientia sine arte nata, occultorum principiorum in sensibilibus signaturis docens virtutes, et Seminales rationes examinans.
Spagyria, Magia olim dicta, non nisi à Regibus et Princibus excolebatur primum, qvi præter alios eminentiæ gradus eò ipso excelluerunt super sui temporis homines, qvod res plurimis ignotas cognoscebant aut ad minumum cognoscere studebant, cum vulgus sensuum testimonijs contentum occulta magis mirari qvàm scrutari svevisset. Qvia autem plurimæ sunt creaturæ ab invicem varie discrepantes, aliæ videlicet præ aliis nobiliores, subtilioresque, non sensui sed intellectui solum obviæ; aliæ numero, tempore, loco mensurabiles; aliæ iterum mensurari sed mensurare accommodatiores; ideò qvotuplex rerum differentia, totuplex qvoque et scientiarum discrepantia, tum ratione objecti, tum ratione finis. Spagyrus, non unum aliqvod sensibile objectum ita vel contemplatur vel excolit, ut alia plane negligat omnia; sed in seipso centri rationem habens, extra se radios exporrigit innumerabiles, non ex pluribus singularibus universalia contexendo axiomata; verùm ex uno certo et infallibili supposito, æqvales irreprehensibilesque eliciendo conclusiones, novarum artium seminaria. Nec Divina solum contemplatur, sed et ea qvæ hic mundus fovet sensibilis [catchword: tem-]
[25/20/2B]

[left margin: 4]
temporanea; non saltem corpora, sed et Spiritus metitur mensuris cuique accommodatis, hâc methodo, ut primam ea qvæ maximè sunt activa præmittat illis qvæ in aliqvo respectu patiuntur; inter hæc etiam Generales, speciales, numericas, gradualesque differentias interserit, ita ut ultimò et infimè veniant ea q in ordine bono et pulchro non nisi pati sciunt vel debent. Serie verum ita disposita, facilè ab invicem discernuntur falsa et vera, probabilia et necessaria, summa infima et media, apparentia et essentialia, præsentia præterita et futura, signa et signata, credibilia et demonstrabilia, ita ut non sit necesse singula scrutari; agnitis enim radicibus vel centris rerum unitis, evidenter apparebit numerus, qvantitas, qvalitasque linearum ad circumferentiæ latitudinem properantium, citius etiamqvam[altered] motum inchoaverint; apparebunt Symptomata in morborum radicibus, sapores, odores, colores, in vegetabilium spermaticis corporibus; et per conseqvens omnia futura anteqvam fiant, atque præterita præsenti facie repræsentabuntur: Sive ut brevibus complectae omnia, qvæcunque sunt manifesta et qvæ occulta, cognoscit ille, qvi verè Spagyrus est. Diximus autem in definitione qvatuor.
I Spagyriam esse scientiam, sine arte natam
Nam impossibile est ut hanc vel pater vel mater imaginatione fætui communicare possint, ita ut secundum voluntatem eorum foetus nascatur sapiens, qvamvis ad ea q secundùm carnem et sangvinem eveniunt imprimant propensionem. Nec literalis textus lectio, etiam sæpius repetita, eandem implantare potest, qvamvis eloqventes faciat et disertos juvenes. Nec viva inculcatio tam efficax est in animis hominum, ut possit videlicet præceptor discipulo communicare mentem vel intellectum eum, qvem ipse nec a præceptore, nec à parente accepit. Nec longius [catchword: con-]
[25/20/3A]

[right margin: 5.]
continuata observatio singularium, qvam vulgus Experientiam vocat eousque certitudinis promovere potest, ut mens speculantis liberetur à dubitatione vel ab admiratione. Deus, Deus, Deus, et ad sapientiam dux est, et constans sapientum vector; Sapientia externè veniens non est cælestis, sed animalis vel diabolica, atque proinde vel falsa vel dubia. Qvia autem in hoc mundo nemo est qvi perfectus in omnibus vel etiam in singulis esse possit, singuli enim opinamur, judicamus, divinamur, et qvasi scientes ignoramus, ideo nemo qvoque gloriari potest de plenaria atque ex omni parte perfecta pansophia; unus saltem præ altero longius exulat à centro veritatis, etiam eorum qvi in circumferentia divagari oderunt, vel centrum suspirant; qvod si autem et inter eos qvi qværunt, qvi amant, qvi concupiscunt sapientiam, pauci experiuntur qvi dicere ausint se explevisse desideria ad satietatem, imò verò nec ea qvæ iter monstrant ad ejus scrinia? certè ne unus qvidem, qvamvis literali, animali et mundanâ sapientiâ tumidi, fastigia et titulos honorum occupent innumeri. Ego non ut Sapiens non ut Pansophus, verùm ut Philosphus, physicus et medicus, qvædam, qvæ nusqvam legi, nullibi audivi, vel à nemine hominum didici, sed qvæ summa sapientia meæ commisit cognitioni, ex ijs qvæ à medico in hoc mundo commodè ignorari neqveunt, hic describere constitui; non tamen doctioribus, nisi in censuram; non ignaris, nisi in eruditionem non philosophis, nisi in speculationis stimulum; non invidis, nisi in æmulationem; non superbis, nisi in offendiculum; non empiticis, nisi in confusionem.
3 Spagyriam, occultorum in sensibilibus signaturis principiorum docere virtutes.
Occulta Principia nominamus hic Essentias Spirituales, qvæ in animalibus imaginationum, idearum, concupiscentiarum, sunt authores; qvæ tum generant membra cujusque individui corporis humani, tum in generatis esuriunt, sitiunt, et ea de loco [catchword: in]
[25/20/3B]

[left margin: 6.]
in locum agitant, atque res a rebus per corporea instrumenta discernunt; In vegetabilibus sapores, odores, colores, millefarios efficiunt; In aere motus, frigoris, caloris; In aqva et terra ponderum, soliditatum, duritierum, fragilitatum sunt causæ. Signaturæ enim manifestæ, sunt formæ corporeæ qvales et qvantæ, visibiles, audibiles, tangibiles, mobiles, sapidæ, odoriferæ; sive sunt vestes qvibus amicta se agnoscendam obijcit sensibus, qvibus incognita foret nuda permanens, cælestis Diana. Docet Spagyria etiam et id qvod occultum est; sive disserit et judicat, de ijs qvæ sensuum judicia despiciunt æqvè rationabiliter ac de sensibilibus, demonstrat enim non solum qvod sint aliqvæ entia alia præter ea qvæ sentiri possunt; verùm etiam Qvid et Qvalis sit eorum essentiæ consitutio, pariter explicat; Nec historicè autem ea tantum refert qvæ docet, sed firmis qvoque argumentis et rationibus probare nititur singula; nec aliqvæ dubia, probabilia, vel falsa agnoscit pro suis, qvem admodum etiam omnes opiniones, verborum saltem testimonijs fulcitas abominatur. Virtutes de qvibus Spagyria tractat, non sunt habitus aliqvi acqvisiti, extrinsecorum seduliori observatione, sed infusæ potentiæ qvarum effectus corporeæ sunt formæ in omnibus individuis omnium specierum conspicuæ. Differunt autem virtutes hæ ab essentijs, qvia una numero saltem est cuiusque Entis essentia, sed unius entis plures et innumerabiles esse possunt virtutes; differunt etiam et ab Scientiis; qvia hæ immediatè ab ipsa essentia fluunt, Virtutes vero non nisi mediantibus scientiis; Scientiis nulla essentia carere potest, virtutibus qvod sint plurimæ [gap in MS] in futuro seculo testantur veritas; virtutes perficiunt beatitudinem voluntatum, scientiæ vero eam inchoant; ideò illæ una sui parte contigunt extremitates essentiæ alterius, hæ vero inter centrum et circumferentiam circuli proprii commorantur; virtus [catchword: sæpè]
[25/20/4A]

[right margin: 7]
sæpe deficit enti, ob instrumentorum ineptitudinem vel absentiam, scientiam verò numqvam.
4 Spagyriam, examinare seminales rationes
Examinare, est de præsentibus sensibilibus censuram facere secundum normam sensuum; idem facit et Spagyrus, qvi non contentus contemplatione universalium, ad singularia qvoque se convertit, taliter ea discernens, qvaliter ab invicem dissentiunt; per examen hujusmodi Spagyria erudit sensus, per doctrinas autem rationem etiam informat in cognitione rerum qvarum sensus capax non est, uti jam diximus. Seminales rationes sunt essentiæ qvædam Sprituales, scientijs præditæ loco<TRANS SWITCH="2"></TRANS> certo<TRANS SWITCH="1"></TRANS> et tempore determinabilibus, ideò qvoque majoribus vel minoribus corporibus per vices inclusæ; Hæc entia appellantur communiter semina rerum, vel virtutes emplasticæ; nos verò ea Seminales rationes hic nominavimus, non qvod pari cognitionis subtilitate suos actus determinent, ut humani vel brutales spiritus, verùm pari dexteritate, nam in singulis novi corporis generationibus justa servant tempora, in inchoatione et terminatione, denique in saporum, odorum, colorum, magnitudinum multitudinum aliarumque formarum corporearum si adfuerint externa reqvisita, qvorum adminiculo virtutes scientarum effectus suos producere possint, generatione nunqvam abereant, sicuti ea qvæ scientias suas decreto externæ alicuius doctrinæ methodicæ moderantur, ut sæpius in nostris scriptis jam [docuimus?].
                      CAPUT 3
           Qvid sit Medicina et Medicus.
Qvamvis ille qvi se Spagyrum profitetur, de omni scibili scite judicare debeat qvia tamen in hac vita pauci sunt in omnibus ex æqvo perfecti, singuli singularia sibi deligunt serius speculanda circa qvæ tum mentem tum manum suam felicius exercere possint, idque vel ob hujus vitæ incommoda graviora evitanda, vel qvia non datum est à Deo singulis singula æqve dextrò apprehendere, verùm ut in his vel illis scientijs, artibus, gestibus, unus præ altero sit felicior, sedulior, agilior, decreto divino
[25/20/4B]

[left margin: 8.]
Divino est definitum. Qvi igitur certum aliqvod speciale objectum, vel contemplatur vel tractat, idque vel secundum certam methodum aut receptam aut noviter inventam, ille à centrali scientia remotus superficiali suæ vel mentis vel manus actu, superficiale qvoque nomen erogat, videlicet ab objecto vel actus modo, atque dicitur vel faber, vel artifex, vel philosophus, vel Theologus, vel Legum peritus, vel Medicus, vel Rhetor vel Poeta[altered] et sic per conseqvens.
Contemplatio virtutum et scientiarum seminalium in omnibus corporibus sublunaribus residentium, secundum qvod ille vel invicem, vel in respectu humanarum consentiunt et dissentiunt Physica et Medica dicitur.
Ne autem à veritate aberret non saltem actuum, vel signaturarum corporearum et sensibilium rimari debet, subordinationem, sed primò et potissimum, scientiarum seminalium et causarum insensibilium cognitionem; Virtutes enim et scientiæ seminales, non sunt id qvod sensus cognoscunt, scilicet vel qvantitates, vel qvalitates, aut numeri rerum, sed sunt radij essentiarum centralium et spiritualium, à qvibus tum singula membra, tum omnes actus corporei in singulis fluunt individuis. Non [enim? MS edge] res aliqvæ tunc demum incipit esse suum, dum novæ signaturæ corporeæ emergunt loco et tempore mensurabiles; verùm cittius qvàm qvid agnoscitur esse qvantum vel qvale actu existebat in abysso, in qvo nullum vel loci vel temporis discrimen. Scientia seminalis, (Potentia appellata vulgo) per novi corporis vel sensibilis formæ generationem in loco et tempore apparens, essentia fuit in abysso, qvæ à Deo per Creationem originem cæpit mensuris loci, temporis, numeri, qvantitatis, et qvalitatis incomprehensibilem; per actum Generationis vel formam corpoream, explicat solum virtutes et scientias essentiæ suæ non essentiam, illis qvi in loco et tempore degunt. Seminales rationes, donec in abysso latitant, non dissentiunt actibus, qvia illic nulli determinari qveunt nisi secundum Velle Unius summæ et primæ Essentiæ vel Vo-
[25/20/5A]

[right margin: 9.]
-luntatis; discrepant tamen scientiis et illic singulæ scientias suas qvas essentijs annexas habent ad gloriam ejus per cujus Velle suum esse coeperunt dirigentes, et qvasi lineæ in superficie divisæ, ab uno tamen centro dependentes. In hoc loco, et tempore, inter actus earum inimicitiæ, morbi, mortes aliaque discordantiæ deprehenduntur, qvia videlicet determinatio actuum ab eis proficiscentium, non simpliciter secundum Velle Dei, sed hominis, vel diaboli fit plurimum. In corporibus autem resident Spirituales illæ rationes, qvæ hominis voluntates, et suos invicem actus mutuo vel fovent, vel interrumpunt, vel impediunt, vel destruunt; resident verò et in corporibus omnibus omnes, et singulæ in singulis. In singulis resident ratione essentiæ suæ qvæ loco et tempore circumscribi neqvit: In diversis autem diversæ, qvia per homogenea membra heterogeneos actus producere neqveunt, sed diversa et tempora, et locos, et instrumenta ad determinandos omnes actus innumerabilium scientiarum suarum reqvirunt.
Qvi igitur definire scit morbum secundum latitudinem, longitudinem et profunditatem, in centro adhuc vel in qvantitate immensurabili commorantem; qvi morbi tempora ejus videlicet motus et qvietis terminos, vel formam qvam habebit sensibiliter appariturus, etiam eo adhuc in tenebris existente cognoscit, ille verè est Sapiens, Spagyrus, Physicus, et Medicus.
Qvantum autem ex recensitis in Medicis vulgaribus desideretur, consulantur eorum scripta, examinentur praxes, audiantur rationes. Si causam qværas? eam tibi Veritas enuntiabit, qvod videlicet plurimi pecuniam pauci scientiam, omnes panem pauci artem, aut plures artem propter panem; vel scientiam propter pecuniam amant et qværunt. Conseqveruntur ægri de siti, de frigore, de calore, de constipatione, vel de alia eos sensibiliter affligente plaga; porrigunt eis Medici julapia refrigerantia, confortantia; Electuraria calefacientia; Succos, vel potiones, solventes obstructionem per sudores, per urinas, per sedes; optimè id, sentiunt enim ægri indè levari dolorem, mitigari symptomata, idque vel ad [catchword: momen-]
                           B                 
[25/20/5B]

[left margin: 10.]
momentum, vel ad horam, vel ad diem, vel ad hebdomadam, vel ad mensem, vel ad annum; ideò custodiunt relligiose præcepta diætica a medico definita interim, hâc ratione dolorum recrudescentiam præcautam[altered] in sperantes, sed frustra, post biennium enim vel brevius aut longius intervallum redeunt symptomata, ingravescunt dolores, multiplicantur gemitus; ad consveta qvidem medicamenta recurrunt ægri, sed id frustra, ideoque desperant vel multitudine vel vehementiâ symptomatum obruti; accersitus medicus stupet, causarum inqvisitionem denominatione receptâ symptomatum, vel locorum affectorum descriptione recompensans; novum genus morbi pronuntiat, si in pulsu vel urina indicia ei bene cognita absint, antiqvis inauditum, sibi incognitum, ideoque ab arte ob vehementiam et profunditatem reprimi impossibile, idque vel ob occultarum qvalitatum abstrusam proprietatem, in qvam serius indagare temerarium[altered] et periculosius esse ait, qvam ut ea humanæ mentis modulo investigare possit. Adeò improbum est hoc hominum genus, ut qvisque ad suæ ignorantiæ operculum, alterius obligat ignaviam, damnet sedulitatem, despiciat scientiam, laudet fallaciam. Qvia autem homo a lapsu incidit in necessitatem mortis et morborum, qvamvis vitam ad tempus, atque integram valetudinem, per intervalla tamen variabilem, retinuisset, ideo qvoque eorum cognitione carere neqvit qvæ vitam ejus in integritate aliqvandiu custodiunt, qvamvis non adeò freqventer hisce opus habeat ac ijs qvæ ad vitam faciunt; atque ob hanc utilitatem videtur scientia Medica homini præ cæteris artibus omnibus à natura ipsa communicari, qvoniam utriusque sexus personæ in omnibus ordinibus hujus mundi eam amant, et honorant, imo verò at plerique exercent; nam non solum Reges, Principes, Duces, comites, barones, nobiles, cives, fabri, milites, medici sed rudes qvoque fæminæ et sordida anus inter eos recenseri volunt qvibus Mederi licitum est.
Duo tamen reqviruntur in Medico; 1 Ut sit Discipulus. 2 Ut sit famulus
[25/20/6A]

[right margin: 11].
Discipulus est duplex, qvi vel ab Intrinseco præceptore discit, vel ab Extrinseco; alius enim Spiritum pro præceptore habet alius hominem.
Qvi ab intrinseco præceptore suæ scientiæ Medicæ primordia haurit, ille plura semper cognoscit qvam ea qvæ visu et auditu acqvirit externè.
Nascuntur qvàm plurimi doctiores qvàm fiunt, alij vero fiunt non nasuntur; in illis à tenerrimis annis animadverti potest interni eorum Spiritus vigor et virtus; ita ut externâ informatione non alio fine egeant qvàm ut excitentur ad actum, vel ut irritentur ad externa in eis sopita scintillæ scientiarum fomites et radices externis informationibus; ideo inqvit Dionysius in libro Divinorum nominum, qvod non in discendo sed in patiendo Divina, hominis mens perficiatur, in his autem verum esse deprehenditur id, qvod vulgare sonat proverbium qvod videlicet pluribus intenti ad singula non advertant; difficilis enim et impossibilis est apprehensio externorum, citra internam propensionem, vel Spiritualem rerum futurarum præcognitionem.
Qvi ab externa voce , gestu, littera discit, ille sicuti nihil scit nisi id qvod audivit, legit, vel vidit; ita qvoque integrum scire suum, vel literâ, vel voce, vel gestu exprimere potest.
Sic pictoria, sutoria, sartoria, et omnes aliæ artes politiores vel sordidiores sicuti et ipsa ars Medica ex præceptoribus literatis in discipulos attentos, obedientes et credulos transplantantur, nihilque restat in præceptore cujus discipulum non possit efficere hæredem; atque hæc est discipuli in arte quavis perfectio, suo nimirum præceptori esse parem. Verùm Medicina, qvia versatur circa tale ens qvod non nisi parte sua minimâ, vel et vulgo dicitur, a Posteriori sensum ferit; Essentiam suam verò, et partem sui maximam ab eo occultat, ideò alium qvoque præceptorem exigit, qvam vocem, vel gestum, vel litteram avi mentem erudiat
[25/20/6B]

[left margin: 12.]
videlicet à priori à posteriori; sive Spiritum qvi judex sit inter probabile et Necessarium, inter dolum et Veritatem, inter dubium et certum: ideò non à littera, à voce, a gestu incipienda Medicina, sed ab oratione, qvæ conjuratio qvædam est Dei, fiens per certa verba, ac pacta ab eo solo inter nos et eum stabilita, compellens Deum obedire voluntati nostræ, ad participandum menti influxus aliunde acqviri impossibiles. Non sibi nascitur homo in hunc mundum veniens sed Deo, nec huic solum sed et proximo; ideò sedulò cavere debet ne plus sibi qvàm proximo, vel huic qvam Deo serviat; sine littera, sine voce, sine gestu, neqvit aliqvis suo proximo prodesse; sed nec Deo nec sibi sine spiritu hunc primùm ut habeat, vel qværat ab eo qvi eum dare potest oportet, ille qvi in littera fæcundus in voce facundus, in gestu felix esse desiderat; Spiritu præsente omnis meditatio, labor, et qvæ extrinsecus veniunt impedimenta vel nocumenta artium, facile superantur et removentur omnia; absente verò, nihil efficere poterit discipulus qvod volet, qvamvis in pluribus sibi placeat pro interim.
Famulus qvoque ut sit Medicus requiritur; sive non saltem literalem, vel Spiritualem et contemplativam habere tenetur cognitionem faciendorum, verùm et manualem, ita ut ipse solus facere possit qvod plures divisim agunt artifices.
Sive nullas artes Medicinæ famulantes ignorare debebit sed singulas sufficienter non vero tantum superficialiter nosse; per unius enim peritiam tantum, tum sibi tum alijs imponet. Famulantur autem Medicinæ, Physica, Botanica, Anatomica, Chyrurgica, Alchimistica Pharmaceutica; omnes has artes cognoscere tenetur qvisqvis ambit titulum Medici; verùm proh dolor eò jam in humanis perventum est, qvod paucos reperias legitimos qvi dominantur, servi enim
[25/20/7A]

[right margin: 13.]
thronos occupant heriles, et indigna mancipia suffurantur honores dominis non nisi debitos; Ignari pharmacopæi, mendaces alchimistæ, temerarij chyrurgi, imò et semiputridæ sanguine et spiritu omni carentes anus medicorum titulos impunè jactitant; non qvi scientiæ, sed qvi pecuniæ insidiari doctè scit pro philosopho et medico honoratur; non qværit ætas præsens an sapiens, sed an dives sit ille qvi Medicinam profitetur; chyrurgorum et pharmacopæorum tyrones, vel alchimistarum ciniflones suis Dominis fiunt immorigeri, si saltem balsamum vel emplastrum præparare et excoqvere, vel oleum aut aqvam, aut pulverem, vel confectionem aliqvam Magistralem componere et destillare didicerint[altered], medicorum titulos ambiunt, hisce artibus ad decipiendum simplex vulgus, et insidiandum pecuniæ sufficienter armati. Crumenisecæ, circumforanei, imo et carnificum famuli in foris publicis libere et in Doctissimos Medicos debachantur, sua pharmaca publicè distrahendi nacti licentiam; qvam verò ob causam adeò libere? qvia videlicet illic [loci?] norunt abesse Medicos doctos et Sapientes, ideò ab æqualibus non metuunt, scientes legitimos si qvi adsint ab omnibus vilipendi, atque ita januæ et fenestræ patent ubique et fraudibus et vitijs; Cessare verò posset confusio hæc si Magistratus aliqvis tales Medicos præficeret suis scholis et urbibus qvi scite tum servire sciunt tum imperare; à sapiente enim Domino et mille metuunt servi, sed stultos etiam plures ne unus qvidem formidant, rident vero singuli. De artibus his qvæ Medicinæ famuluntur in libro secundo plura disseremus iam ad propositum revertemur.