The Hartlib Papers

Title:Copy Memo On War In Europe, Anon., In Latin
Dating:undated
Ref:25/15/1A-2B
Notes:Other copies at 54/1 and 54/56.
[25/15/1A]

  Qvæ mihi sint cogitationes, respectu 1. Colligendi Exercitûs. 2. Impensarum eó spectantium.
     3. Rerum subito inchoandarum, ordine referant.
--------------------------------------------------------
I.   Conscribendos esse primum Eqvites Veteranos mille; (qvos undè habeam novi,) sed qvi mox in plura millia excrescere possint. Qvia primò solùm dato rebus felici initiô, confluxum forè ingentem spero: modò nè desint Officiarij, sub qvorum Regimen ordine distribuatur accurens populus. Puto igitur conducendos esse 10. Colonellos, seu Tribunos, totidemque Locumtenentes, seu Majores. It. 40. Hipparchos, (Eqvitum Magistros,) totidemque Locumtenentes; et Signiferos; et Metatores, seu hospitiorum designatores: 80 verò Decarchos, qvos Corporales vocant.
       Peditum facilè sumus ad 10000: qvorum bona pars proprijs armis erunt instructi, alijs erit providendum. Cujus rei qvoque non deerunt modi.
    -----------------------------------------------------
II. Qvantùm ad impensas, ita subducenda est ratio.
  1. Mille Eqvites, conducendi singulis Imperialibus 50, reqvirent 50000 Imperial:
  2. Decem Colonelli, assignatis cuique centum Imperialibus --- 1000.
  3. Decem Majores, si qvique detur 80. postulabunt
                                             --- 800
  4. Hipparchi 40. cuique 60. Imperiales -- -- 2400.
  5. Locumtenentes 40. cuique 50. Imperiales -- 2000.
  6. Signiferi 40. si accipiant singuli 40. --- 1600.
  7. Metatores 40. si singuli accipiant 30. auferent
                                            --- 1200.
  8. Corporales 80. singuli 20. Imper: --- --- 1600
  9. Tubicines decem, singulis 20. --- ----    200.
 10. Sex Tympana ænea (singula 50.) --- ---    300.
         Facit in Summa (pro conducendis 276 Officiarijs, et 1000 Eqvitibus) 61000 Imperialium
[25/15/1B]

                 Peditatus.
 1.) Decem millia sclopetariorum (singulis unicô Imper: oblato) 10000
 2.) Officiarijs, Tympanistis, Vexillis comparandis Munitioni et Victualibus, alijsque necessitatibus primùm parandis, tantundem --- 10000.
               Summa ergò reqvisitarum impensarum erit 81000 solidorum nummorum; qvæ faciunt circiter 16. millia librar. Sterlingarum.
--------------------------------------------------------
III. Qvantum ad res agendas, sic esse procedendum, cogito.
 1.) Conqvisitores in occulto emittendi, qvi Officiarios (bonam partem jam propasiti conscios, per Bohemiam, Silesiam, Poloniam, Marchiam, et Pomeraniam) moneant, jam esse tempus ut qvisque assignatum sibi numerum colligat, et in parato habeat.
 2.) Cum omnia esse videbuntur matura, docebuntur, qvô et qvâ cuique eundem, ut eadem die in ipsissimis Bohemiæ confinijs sibi, et mox peditatui suo juncti, tam celeriter irruant, ut fama qvoque antevertatur.
3. Arcibus aut Oppidis prorsùs non erit immorandum, (nisi aliqvid summæ necessitatis esse appareat.) sed ad loca festinandum, ubi alij exspectantes, arma armis jungere, Exercitumque validè augere, possint, sine ullis jam ulterioribus impensis.
4. Qvæ res, eô usque deducta, incredibilem hostibus incutiet terrorem, pressis autem tyrannide, et occasionem tantùm exspectantibus ad asserendum se in libertatem, animos addet, per Bohem: Moraviam, Silesiam. Præsertim si nomen audiant meum, qvem infiniti jam (hac in re) respectare cæperunt. Multò verò magis, si qvorum primariò auspicijs, consilijs, auxilijs, res hæc nitatur, innotescere incipiat: Militaturisque pro Christo, Antichristianæ, Monasteriorem. et omnium Carnaliter Spiritualium opes, prædæ concedi, omnes audiant, videant, experiantur. Prorsus spes est, intra paucas hebdomadas, pulcherrimum, fortissimumque exercitum (qvô tandem tota apud nos Antichristiani Regni vis, expugnari et concidere necesse habebit) comparari posse.
[25/15/2A]

5. Ut verò nè hostilis irruptio ad hoc desideratæ liberationis opus impediendum, ad Austria, vel Bavaria metui possit, primô statim impetu ad Montes Bavariæ et Austriæ oppositos, penetrandum erit, transitusque Montium (ijs partibus angusti valdè) occludendi, demumque regrediendum as Res intrà Regni viscera securè prosperèque agendum. Posse autem transitus istos Montium occludi facilè, et sine mora, inde spes est, qvod ibi reperiatur acer et pugnax populus, Religionisque avitæ adhuc tenax: aut si qvi per vim, Evangelij viam deserere coacti sunt, redire avidus.
6. Sed et victis fortè redibit in præcordia Virtus: nempè acerrimis olim Evangelij propugnatoribus, Austriacis Rusticis, ut hâc occasione evigilent, excutiendi Antichristiani jugi ministratas divinitùs agnoscant et arripiant occasiones; præsertim si tantillum aliundè moneantur.
7. Nostri autem Bohemiæ, Silesiæ, Moraviæ, Vicinarumque Provinciarum Incolæ, moneri et excitare poterunt, per mox ad primum ingressum promulgata, et qvaqvâ ibitur Oppidorum portis affixa, et qvoqvaversum ad latera dispersa, Diplomata, qvibus Christiani hujus adversùs Antichristi Satellites, Corporum Animarumque tortores, Zelo Dei suscepti, Zeloque Dei celeriter absolvendi Belli, manifestentur causæ. Deijciet hoc penitùs et ad desperationem adiget totam impiam Satanæ colluviem; omnibus autem sub jugo gementibus, et in spe contrà spem misericordiæ Dei, et miraculosum unde unde tandem venturum Cæleste auxilium prospectantibus, Vitam reddet et animum, dummodò omnia prudenter disposita potenter in actum deduci incipiant.
8. Particularia infinita <occurrunt et> occurrent[altered from occurrant?], (dabit Deus) qvibus Sanctum hoc negotium, non facilitari tantùm sed roborari sic poterit, ut veluti Superveniente diluviô, exosa jam omnibus, ipsis etiam Romano-Catholicis, Bestialis illa Corporum, animarumque tyrannis opprimatur, obruatur, eluatur.
9. Præsertim si dederit Deus, ut circa idem tempus et Anglicana (omnibus Tyrannis formidata) Classis aliqvid in terrorem malis agere incipiat; et Arma Svecica, complanato in Bremensi tractu bellô Civili aliô transferantur; et Hungari ad suas qvoque tutandum libertates [catchword: evigilent]
[25/15/2B]

evigilent, et Germaniæ Principes ad non obsistendum Vicinis, pro recuperandâ libertate pugnaturis prædisponantur: qvorum omnium nonnullæ nobis spes fiunt, pleniùsque de illis per eos, qvos Deus in speculum Orbis Europæi elevavit proque Gentium salute Consilijs instruxit, certiores fieri optamus. Maximè autem, si victoriosissimi Angliæ Populi Reique illius publicæ Sapientissimi Senatus adeoque ipsius Celsiss: D. Protectoris, adesse cum plenipotentiâ Legatos, omnes audiant, videant, intelligant.
10. Summum denique auxilium de Montibus Cæli certò nobis aderit, devocatum tot martyrum sangvine, et tot myriadum oppressorum tot annos continuatis et adhùc continuantibus lacrymis, gemitibus, suspirijs.
Exsurge Deus, et Iudica Terram!