The Hartlib Papers

Title:Copy Treatise On Holy Communion, In Latin
Dating:undated
Ref:25/13/1A-8B: 8A-B BLANK
[25/13/1A]

[left margin: 1]
Sacramentum sumitur vel pro pignore litis apud Varronem, vt [decertans? altered] sacramento, vel pro jure jurando imperatori præstito, vnde jurisconsulti, subire sacramenta [præ?] <pro> juramentum, vel pro signo [militani?] vt miles dicitur abjicere sacramentum i.e. tesserum Hinc vox translata ad sacra signa ecclesiæ divinitus data; quia analogice illis hæc tria insunt illis. [left margin: 1o.] Sunt enim pignora sine [Greek: asphalismata], quæ deponit nobis deus ad stipulandum suum fædus, 2o sunt signa juratoria quibus nos deo vt milites dari vicissim abstringimus 3o sunt tesseræ quibus ab extraneis dignoscimur. Vsitatissime[altered] sacramentum est sacrum signum, ad promissionem evangelij de gratiâ fæderis fidei nostræ confirmandam a deo institutam.
August inquit accedit verbum [ad ...ementum? altered] et fit sacramentum. Ex elementis et verbo tanquam duobus partibus essentialibus sacramentum constat. Late quidem verbum includit mandatum de ritu faciendo, et finem ritus sed proprie verbum faciens, sacramentum est verbum promissionis evangelij seu gratiæ, quæ est Christus cum omnibus suis B beneficijs.
[left margin: Petr: Martin] Cum [eclesia?] post eversionem Hierosolymorum per orbem[altered] totum dispersa esset, sublata est illa omnium communio de quâ 2 actor: mansit tamen charitas cujus judicio se passim dabat præsertim in sacrâ cænâ, ad quam cum fideles conveniebant, primum habehant concionem deinde preces tum mysteriorum [partipatione?] et collectas. Quibus omnibus absolutis non statim ex ecclesiâ discedebatur, sed extruebatur epulum ex ditionum facultatibus quo vniversi reficiebantur vnâ, et sit instaurabant inter se et augebant Christianam [catchword: benevolentiam]
[25/13/1B]

[left margin: 2] benevolentiam. Corinthij hunc morem in verant, primores in ecclesia æmulationi locabant, ita vt vnus alterum vincere debet numero sectatorum. Veniens [ita altered from itaque?] [quisque?] cum sua manu ad templum sacris paratis, discumbebat nec alios expectabat. Vndè cæteri supervenientes, quod omnia peracta reperiebant[altered] hinc <ideo> pudefacti sunt, hinc simultates et jungia. Paulus reprehendit quod se mutuò non expectaverant, sed ex publicâ cænâ privatum facerent, resque ita inter illos tractaretur, vt aliqui distenti essent et ebriosi, alij autem esurirent et sitirent. [left margin: Iustinus apol: 2.] In conventibus sacris fatiebant initium a precibus pro ecclesia imperatoribus ministris pro statu seculi, pro illuminatis si qui tunc baptizati fuerunt. Precibus finitis commentaria prophetarum et apostolorum legebantur. Deinde præpositus concionem ad populum instituebat. Sub hæc omnes denuo preces profundebant, et tum panis et vinum aquâ mistum proferebatur, quibus sumptis præpositus intensa voce in laudes dei erumpeus præcinebat, cui populus faustè acclamans respondebat Amen. Mox sacra signa <left margin: symbola> diaconi singulis præsentibus distribuebant, ad absentes vero perferebant. Post hæc eleemosynarum fiebant collectæ Peractis sacris ad conniviolum ex collectis frugaliter instructum, divites promiscue et pauperes consedebant[altered from consebant], pijs colloquijs atque hymnis sese [recreantes?]. Has epulas vocabant dilectiones quasi dilectionis Christianæ symbola Panis eucharistiæ est corpus Christi, et calix benedictionis sanguis sed suo quodam more, i.e. sacramentaliter, Ex materiâ enim dicti dirigendus est sermo. Voluit domines more suo memoriam sui, more quo solent consecrari memoracula, instituere igitur secundum <me> miraculorum rationem, dixit hoc est corpus meum, hic est sanguis mêus.
Quemadmodum ergo memoracula [id?] solent esse quorum sunt memoracula ita panis est corpus Christi. Henric Bulling: in 1. Cor 11.
Sæve ita loquimur, vt Paschatæ appropinquantæ, dicamus crastinam vel perendinam domini passionem, quum ille antè, tot annos passus est. Item ipso die dominico dicemus dominus resurrexit; quum ex quo resurrexit tot anni[altered] transierunt. Ita vt dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis. Christ dicatur illo die fieri quod olim facturi est. August:
Non prodesset mortalibus si solis globus volveretur per terras. Licet sol non deserit viam in cælis, omnino tamen et essentialiter præsens omnibus satisque omnia penetrat, ita Christus sedens ad dextram patris, omnibus dotibus vere et quantum accipit anima, quantumque animæ satis virtute sua penetrante omnia, præsens est imprimis sacramenta fideliter tractanti.
Si nihil in sacramentis spirituale, nihil operatur, fides, quia nihil geritur spirituale, sed quicquid illud est, totum secundum corpus accipitur [catchword: fides enim]
[25/13/2A]

[left margin: 3] fides enim est subsistentia non existentium Heb 11. quicquid autem existit in sacramentis secundum corpus judicamus.
fides enim Deinde instituitur sacramentum hoc ad memoriam quorsum autem memoraculum Christi, si præsens ad sit.
Signum igitur eucharistia, [seu?] efficax, quodammodo operante [spiriti? altered] sancto in cætu fidelium nec significat tantum sed subijcit Christum sensibus ad opitulationem fidei. Liberiùs enim et expeditius agit mens cum a sensibus, quam minimo alia vocatur. Christum ergo et sensibus abijcitur quod [si? altered] [millimum?] est ei quid mens agit, jam non levis est sensuum opitulatio. In sacremento velut emancipantur fidei sensus vt nihil agant, quam [quid?] agit jubetque fides. Auditus cum nihil audit agant nisi cælestem vocem. Sit dilexit deus mundus [&c?]. Totus intentus est id vnum [quid?] dicitur; cum ergo auditus ad idem spectat [quid?] fides, jam fides ancillatur, nec nec ipsum frivolis cogitationibus molestat. Visus Christum velut ante oculis conspicit, quem mens inflammata ejus pulchritudine deperit. Tactus panem in manus sumit qui non est panis sed Christus significatione. Olfactus huc vocatur vt odoret quam suavis sit dominus. Adjuvant igitur fidei contemplationem sacramenta, quatenus concordantium mentis studijs, cum alias citra sacramentorum vsum, non tantus sit eorum cum mente consensus.
[left margin: ver 26] Quotiesquunque igitur comederitis. Etc.
Hoc voce liberum ecclesiæ relinquit, quando aut quoties, sa sacra eucharistiæ in cætu [celebrent?], Alij singulis diebus, alij die dominico, alij sabbata et die dominico celebrant. Sed totum hoc genus liberas habet observationes, nec disciplina vlla melior est gravi prudentique Christiano.
[left margin: ver 27.] Quisque comederit indignè etc. non in signa sed in ipsum corpus domini peccat. Qui legislatoris <institum> negligit aut negligentius suscipit, declarat idipsum legislatorem prius contemni. Qui munera oblata spernit, non propter seipsa spernit, sed quia eum contemnit qui obtulit. Christus porrigit seipsum dicens, accipitè, edite, hoc est corpus meum, hoc facite in memoriam mei, Iam si in aliquo apud me pretio esset, qui se mihi offert, qui sui memoriam in corde [catchword: meo]
[25/13/2B]

[left margin: 4] meo impressam voluit. Etiam charum erit et sacrosantum id quod porrigit, vnde summâ cum fide et reverentiâ summo cum desiderio, et amore accederem Bulling:
Qui corpus domini indignè sumpsit, non secus ille [sceleri?] obstrictus, quam si sanguinem ipse domini fuderit. Theophilact.
non [letter deleted] interest [quid?] accipiatur sed quis accipit, bona obsunt mala prosunt, sicuti fuerent quibus dantur.
Indigne comedunt et bibunt qui sine novâ vitâ et fide ordine justo et sicut decet comedunt et bibunt. Bulling.
Sunt autem sine fide non solum illi qui quid verum sit non didicerunt, sed illi magis quibus lux veritatis illuxerit.
ipsi tenebras malunt, contemptâque dei lege sua potius sequuntur figmenta.
[left margin: ver 28] Probet itaque sese quisque etc. [Greek: dokimazeto], est autem [Greek: dokimazesthai?] authore [Budæo?] adoptari in collegium non temere quemlibet, sed moribus et meritis probatum. Inde [Greek: dokimasia] hujusmodi genus censuræ sine inquisitio, et [Greek: dokimasian epaggellein] annunciare censuram et <in> dignum ejiciendumque postulare. Proinde probant se qui fideli mente expendunt, [quid?] deus instituerit, et qua mente quantum sit redemptionis pretium, quantum præsens mysterium et in [quid?] coeant cum fidelibus omnibus spirituale corpus, quàm [sanctâ?] tum fide tum vitâ opus sit. Ne ob perfidiam [nec? altered] sceleris licentiam, vel corpus domini perdant vel ab eo abscindantur.
Corpus domini non dijudicant qui velut alium cibum quem libet, indiscretè negligenterque sumunt. Dijudicant autem qui se ipsos probant, qua fide et animo accedunt ad corpus illus mysterium et quomodo coeunt cum Christo et ecclesia in vnum corpus, tam quam membra et participes Christi. Hactenus Bullingerus.
[left margin: C Alacius Illiricus: ver 17 18]
Exponit apostolus quomodo cum damno conveniunt, quia ibi alant augeantque factiones simultatesque verisimile est alibi Paulinus alibi Petrinos, alibi Apollinistus fratres cænasse idque non siue mutuis jurgijs et vellicationibus.
[left margin: ver 19] Necessitas non est [ineluctralis?], sed consequentiæ et ex hypothosi. finis etiam hæresium quem ponit est accident alius Annotant hic [Chriost?] et Theophilactus, particulam [ira? altered] non semper [catchword: a]
[25/13/3A]

[left margin: 5] a significare causam finalem, sed sæpe tantum exitium i.e. non accidunt hæreses propterea vt aliqui probentur sed tamen hoc inde consequitur
[left margin: Ver 22] Objungat [quid?] fratres contemnant, qui tenuissimo cibo suam paupertatem illis epulonibus deridendi [exponent? altered]
[left margin: Ver 24] Observemus triplicem distinctionem istius sacramenti i.e. Corpus seu essentia ejus exponitur in hisce verbis, accipit panem dicens, accipite, comedite, hoc est corpus meum etc, et deinde fructum in illis verbis. Quod pro vobis traditur. 20 distinguitur inter signum et signatum, signum in illis prioribus "accipite comedite, signatum in his, hoc facite in memoriam mei. Vbi notandum non solum panem sed totam comestionem externam esse signum." Hoc facite in memoriam mei. i.e. accipite edite et quare ponit significationem in Memoriâ, non <[in?]> est. Postrema divisio est in manducationem {corporalem / {spiritualem. Nam illud accipere et bibere necessario [ne fertur?] de ad externam manducationem. Illud facere in memoriam Christi idem servat <valet> ac peragere hanc sacram comestionem externam, ad hoc vt fidem in Christo suscites, eumque tibi vnâ cum omnibus beneficijs apprehendas. Non enim docetur hic otiosæ recondatio. vt si quis visâ Herculis statuâ Herculis recordetur sed negotiosa salutaris fidei Christum accipientis, et comedentis.
Concurrunt istæ tres <priores> distinctiones, quod idem sit <+> essentia hujus sacramentis [quid?] externa manducatis, [quid?] etiam signum Concurrunt etiam tria posteriora, [quid?] fructus ejus sine res significatas, et spirituali comestione percipiantur. Externa manducatio est memoriale signum Christi et beneficiorum Totum sacramentum est signum gratiæ, et non sola elementa Tota lotio externa est signum internæ et non aquæ tantum. [left margin: ver 24] [Evangelistæ? MS torn] matth: et Mark dicunt eum benedixisse panem, [Lucus? blot on MS] et Paulus gratias egisse patri, sic Credibile est [go..? blot on MS] primo gratias egisse patri sicut in sumptione communis cibi folitus est postea poculum et panem benedixisse et consecrasse.
Dicit apostolus corpus frangi fractionem propriam pani tribuens corpori. et Lucas ait poculum fundi [quid?] est proprium sanguinis, et hac communicatione prædicatorum mutuorum, et [idiomatum? MS torn], [summa? altered] vnio elementorum sacrorum cum corpore [catchword: et]
[25/13/3B]

[left margin: 6] et sanguine Christi in hac mysticâ cænâ liquido testata fiat. [left margin: ver 24] Mat et marc indicant quid sit [quod?] datur bibendum, nempe, sanguis Christi. Lucas et Paulus docent [quod?] ibi agatur, nempe, sanciri ibi nonum testamentum, distributo in potu sanguine Christi; priores dicunt [quod] distribuitur nempe sanguis sanciens testamentum posteriores [quod] in eâ mysticâ actione agatur, dum docent illam actionem esse novum testamentum, aut fædus Christi sanguine sancitum. Testamentum igitur in sanguine idem significat, [quod?] sanguine Christi illic in potum distributo sane itum. [left margin: ver 27.] Deus est alicujus rei et eam non dijudicat, qui male, et sine judicio tractat, qua non non rectè vtitur, Motandum hoc [dici non?] ob contemptum passionem domini, sed ob irreligiosam sumptionem et non dijudicationem corporis in cænâ sumpti Theodoreti simil: Quemadmodum ipsum Iudas tradidit et Iudæi probris asserere: ita eum ignominiâ afficiunt qui sanctissimum corpus immundissimus manibus accipiunt, et in pollutum <+> [gap in MS] tumque [pimmittunt?].
[left margin: ver 28] Hortatur vt se dijudicant, i.e. non solum habeant verum fidem cum contritione sed vt religiosè et reverenter tractent tota mysteria.
Peccatum enim Corinthiorum, [quid?] non verè et religiose distinguentes corpus ac sanguinem domini ibi sumptum, a [prophanis? altered] cibis et cænis indignè manducabant, et [si...enas? blot on MS] accersebant.
[Greek: Diakrinon] melius exponitur [discernens? blot] quam dijudicans, discernere autem est divinitatis istius [habere rationem ...? blot] a cæteris rebus distinguat, et proinde summâ cum [reverentia? blot] hoc poculum et panem, [non? blot] tanquam ad profanas cibos, sed [tanquam? blot] ad mysteria rei omnium pretiosissimæ.
[left margin: ver] Iubet apostolus eos distinguere ab hac sacrâ cæna [word illeg: blot] [ventris?] gratiâ adhibitam, sicut Christus frugalissimè hanc cænam [post? blot] illum veterem Paschalis agni[altered] sumpsit. Quare nunc [rectè? blot] fit, [quod?] minimæ particulæ et gustus vini [exhibitur? blot] [Alacius? blot] Illiricus. [left margin: ver 20] Appellatur cæna istud sacramentum, quâ [re ? blot] ut primam institutionem ac domino in cænæ factam, [word illeg: blot] voce [2? words illeg: blot] communio designatur. Theodoretus [ea? blot] quæ hic [words illeg: blot] sacra "refert mysteria, quia illis [conv.. adjungi..? blot] [words illeg: blot] mysterjis divos pauper, nobilis ignobilis, [æq..abilite? blot] [words illeg: blot] [Quæ hæc? blot] ad regnum Christi pertinet in quo nec [word illeg: blot], [mos?] [words illeg: blot] neque servus neque liber." Quare debuerant [mensis? blot] omnibus [words illeg: blot], vt a ritu Christi non discederetur, propter istas [causas? bolt], [nostra?] [comm... vocatur? blot] cæna, quæ alioquin propter tempus [di..? blot] et [...ath? blot] jujunum videretur ducenda prandium. [catchword: Ista conviv:]
[25/13/4A]

[left margin: 7 altered from 5?] Ista convivia Christianorum quæ sic inter eos frequentari consueverant vocabantur agapæ, ac fonte hac ratione adducti sunt vt ea retinerent, [quod?] Christum viderent cænam sacrorum mysterijs [conjunxisse?] et Hæbræos in veteri [word deleted?] testamento in sacrificijs convivia agitasse [agerent?]. de his scribit Tertullianus. Comeditur quantum ad famem valet depellendam, tantum bibitur quantum satis est et pudicis et castis: oratio auspicatur et claudit cibum, confabulantur inter se quasi dominum inter se præsentem haberent, quumque ventum est ad lumen [quam? altered] manualem, et lumina posita sunt, tum provocatur quisque vt quantum [et?] sacris [norit?], aut de suo ingenio possit, cantet aut disseret. Convivium hoc consequutum est mysteriorum communicationem inquit Chrysostom: Iter Tertullianus in libro ad vxorem, jvjunos ante cibum communem consuevisse Christianos accipere sacramentum, [quod?] idem Hieronimus habet, dum scribit novos maritos non ingredi ecclesiam vt cum alijs communicarent, sed domi sumere ante cibum.
[left margin: ver 21] Cæna dicitur propria[altered] vel quia erant omnium aliqui qui privatim sibi vendicabant, vel [quod?] ea quæ obtulisset quisque ad mensam domini sibi rursus post sacra percepta resumebant, et quod jure omnium esse debuisset. Suum ipsius faciebat. Cyprianus in sermone de eleemosynis, apte testatur illa convivia ex collectis fuisse agitata. Vbi reprehendit viduam locupletem et avaram, quæ de dominico comederet et ipsa nihil ad ipsum inferebat.
[left margin: [sobrietas?] eorum qualis] Verisimile est non de ea sermonem fieri, qua homines alienati a sensu et mente fusi jacent, sed potius de largâ compotatione, ita vt liberalius bibendo plus æquo exhilerati sunt [in quo?] pacto Iosephus dicitur inebriatus cum fratribus i.e. largiter ac hilariter bibisse.
[left margin: ver 22] An ecclesiam dei contemnitis. Intelli potest vel de cætu sacro vel de loco. Si priori modo loquatuur non mirum est si in aliquibus membris ecclesia dei contemnatur, quia honor, et ignominia cujusvis membri in totum corpus redundat. Sin de loco ista intellexerimus et Chrysostomus videtur sentire, docemur contaminari locum ex abusu. Vnde Augustinus. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad [quod?] factum est vnde et nomen accepit.
[left margin: ver 23] In ea nocte quâ traditus erat etc. Potuisset sane Christus alio tempore instituere hoc sacramentum, distulit tamen vsque ad eam noctem vt magis memoriæ commendaretur. Nos enim extrema verba amicorum aut parentum consuevimus admodum [catchword: cordi.]
[25/13/4B]

[left margin: 8] cordi habere. Ideo Christus voluit sub finem hoc agere, Deinde vt quod in pane aut vino, sive in sacramentis de traditione nocte ac effusione sanguinis futurum prædixerat, statim impleri viderent. Nec quisquam hinc statuere debet communionem nobis esse noctu agitandam. Quoniam Christus necessitate adactus est, vt [supremam?] cænam in die Paschatis haberet, cujus immolatio non nisi noctu fidei potuit. Ideo cum voluerit post antiquum sacramentum legis novum inducere, tempus illud cogebatur observare. Nos vero cum ejus beneficio, simus a veteri cæremoniâ absoluti, ad idem tempus non coarctamur.
[left margin: ver 24] Gratias egit etc. mos est Hæbræis vt in solemnitatibus pater-familias accepto calice. et pane gratias agat et post posteà familiæ distribuat, a qua consuetudine Christus non discessit, quia in rebus vsitatis et facilibus sacramenta sua collocari voluit. Gratias egit sc: a misericordiâ dei exhibita humano generi. Inactio referri possit ad passionem corporis Christi, licet non minus spectet ejus distributionem.
[left margin: Hoc est corpus meum] Conantur adversarij ex his constabilire transsubstantiacionem signum autem cum re signata confundunt, et analogiam sacramenti tollunt. Corpus Christi et sanguis proponuntur nobis ex verbo dei vt cibus et alimonia, ideo symbolum oportet hoc idem referre. Quid si corpus Christi sit glorificatum quid si sit spiritus? non ideo vbique erit, Spiritus enim licet non [circumscribatum? altered] est, definitive tamen in loco.
Quod corpus illud egressum est e monumento clauso, [quid?] ad discipulos ingressum januis clausis non fidem in hac re faciunt. Nam potentia divina monumentum aperire potuit, et clausas januas patefacere, vt velum templi disrupit. Et porta ferrea vltrò aperta est, petro act 12. Nec habuit Christus corpus glorificatum cum fuit in cæna, dicebat enim hoc est corpus meum [quid?] pro vobis datur [quid?] non potest convenire corpori glorificato. Sed si transubstancietur quærimus quando. Respondebunt verbis [recitatis?], ac non possunt respondere Christi corpus demonstrari, quia nondum est perfecta transubstantiatio, cum verba omnia non sunt prolata. Innocentius papa videtur dicere Christus prius tacitis et ad se probatis verbis consecrasse, et deinde clarè dixisse. Sed prudentiores alio confugiunt et dicunt verbum, Christ, consecrativè accipi, ac si diceretur hoc est corpus meum i.e. consecrativè in corpus meum vnde verbum est volunt hic (quemadmodum dicunt practicè dici. Ponunt es etiam mutationem esse momentaneam, quæ terminum habet rem minime recentem, et novam, sed quæ prius extiterit. Fingunt etiam illud corpus Christi in [quod?] panis transubstantiatur esse signum corporis Christi mystici [quod?] est ecclesia, et non admittunt se ponere signum obscurius re signatâ. Christus cum in terras degerit nonnullas proprietates corporis glorificati interdum assumpsit[altered from sumpsit]. Nunquam tamen idem cor-[catchword: pus]
[25/13/5A]

[left margin: 9] corpus. suum vltrà susceptos limites dissundebat, aut in diversis locis eodem tempore facit esse.
In memoriam mei &c Ista de causâ multi [stauunt?] pueris eucharistiam non esse eandam, quia requiritur memoria mortis domini quam ætas puerilis præstare non possit, ad rationem, confirmandam adjungitur [quid?] non possint se probare pueri &c. Quanquam antiquitus in Ecclesia Romanâ et Africanâ tempore Augustini et Cypriani etiam infantibus dare consuevit. Quod etiam Græci Bohemi et Moravi faciunt atque hanc rationem adferunt, quia pueri quum per ætatem poterunt reipsâ memoriam domini [colerabunt?], et seipsos probant, quemadmodum baptismum recipiunt licet reipsâ (vt dicunt) actu non credunt, credituri tamen cum adulti ætate fuerunt
[left margin: Vis efficiendi sacramentum a quo.] Vis efficiendi eucharistiam, in instituto domini et verbis sacris sita [est? MS edge] et non in precibus ministri de quibus ambigeremus, nunc a deo sunt susceptæ, quia de fide illius sumus incerti, huc accedit rationem sacramenti debere esse vbique eandem et constantem. Verum preces non eodem modo habentur, præterea verisimilius verba filij audiri promptius et libentius audiri quam quæ ab hominibus inventa ac composita sunt. In baptismo modo nullæ preces adhibeantur, totum negotium sit confectum, modo sit dictum. Ego baptizo te in &c. Possunt nihilominus adhiberi preces, quibus imploretur spiritus sanctus cujus opera quam sit necessaria in hac functione nemo pius est qui non videat. Quam obrem sciendum est in sacramento 3a. coniungi, symbolum, verbum dei, et rem sacramenti; verbum domini se habet vt quid intermedium inter symbolum[altered] et rem sacramenti nec non inter nos et rem sacramenti [gap in MS] quoniam eam et nobis et symbolis conjungi oportet.
Quoad symbolum declarat verbum dei et exprimunt institutum domini quo vult, vt ea signa non pro rebus profanis accipiantur sed vt signa rerum sacrarum atque vt sacramenta [Christ?] istam eorum novam significationem quam adipiscuntur verba dei exprimunt [cum?] dicitur hoc est corpus meum &tc. neque vulgaris aut parva est hæc mutatio In veteri lege, cum vasa aut loca, aut aliæ quæ vis res [conservarentur? altered], scimus quanta [cum?] religione hoc factum fuerat. Sed quoad [word illeg.] continent verba dei quæ adhibentur illustrem et expressam promissionem corporis et sanguinis domini pro nobis, dati in remissionem peccatorum, novum fædus et id genus alia. Quæ promissiones sunt instrumenta spiritus [sancti?] ad excitandam in nobis fidem, et erigendos animos, quo percipiunt et corpus et carnem domini, et spiritualiter comedunt. faciunt itaque verba[altered] dei vt [sacramenti? altered] res elementis per significationem conjungantur. nostris vero animis spirituali et fidei perceptione. Nec fieri potest vt elementa per verbum efficacem habent significationem, nisi interveniat spiritus [sanctus?] [catchword: quo ista]
[25/13/5B]

quo ista signa vehementiora vulgaribus et profanis reddantur, Deinde nisi idem spiritus verbo interiori nostros permoverit animos, nunquam inter eos et rem sacramenti conjunctio habebitur, Imploratur igitur congrue dei auxilium et spiritus sancti dum sacramenta peraguntur. Venum corpus et sanguis Christi editur et bibitur, sed ita vt id [pro?] fidem intelligentiâ et mente spiritualiter fieri accipias.
[left margin: 24] Accipite et bibite ex eo omnes. &c. hinc privatæ missæ excluduntur et exploduntur.
[left margin: 25] In meo sanguine &c. Hebròica phrasi ac si diceretur pro meum sanguinem.
Hoc facite in memoriam mei &c. Explicatur hic [Cropus for Corpus?] quo nos vtimur. In lege fuit prohibitum, ne homines comederent sanguinem, [quid?] sic volunt accipiendum, ne [quid?] Christ vnius fuit vt suo sanguine nos redimeret, id sibi quispiam alius vsurpet. in Leviticis ponitur alia ratio, quia sanguis datus erat alijs hominibus, vt ejs esset repurgatio a peccatis, ideo voluit deus, vt tanta res in communes profanosque vsus te alienetur. Iustituto Christi veteris legis præceptum non adversabatur, quia <neque> Christus jussit apostolis, vt naturali ratione sanguinem suum biberent. Sed vt fide complecterentur eum pro sua salute fundendum. Christus autem lege non adhuc [words deleted] abrogatâ præceptis suis cum patris legibus non pugnabant.
[left margin: ver 27] Itaque quisquis ederit panem hunc &c. Additur in textu Græcè [Greek: touton] i.e. [h..nt?] panem, non vt.papistæ somniant [bb.?] transubstantione indicandam, sed vt iste panis non [accipitur? altered] vt communis et plebeius, cum sit santificatus et sacramentorum rationem et gradum perductus.
Indignè accipientium sunt varij gradus. Alij enim plane [Greek: atheoi] ac fide de destituti, alij fidem habentes historicam gravissimis laborant peccatis, et pænitentiam nihil curant, hi communicant ad mortem et condemnationem Alij verâ fide ornantur, sed tamen in moribus negligentius agunt, non quidem quod vitijs crassioribus contaminentur, sed quod leviora in quæ incidunt, non eos vt debuerant sollicitant neque student emendationi His salutaris est communio, sed tamen ob suam neglegentiam et vitam remissionem, sæpius a deo puniuntur. Alij licet quotidianis lapsibus non careant, tamen vehementer doleant, et [emendationem? altered] student ex animo cupiunt. atque hi dignè quidem communicant. In summâ quantum quisque de syncerâ fide habet, tantum etiam ex sacramentis de re significatâ et fructibus ejus accipit. Fuerunt nonnulli qui verè existimarunt corpus Christi ab impijs sumi, quia dicuntur esse rei corporis ejus. sed non animadvertunt isti [injuriam?] symbolo illatam et in sacramento tum res cadere, Si statua regis cæno et stercore fædetur crimen læsæ majestatis judicatur.
Præterea quoad hunc locum cogitandum est apostolum scribere ad Corinthios[altered], qui fidem habuerunt, quanquam dissolutius viverent quam oportuerit. ipsi igitur non solum externis elementis sed et corpore et sanguine fruebantur. Qui sunt autem verâ fide omninò destituti ideo fiunt rei corporis et saguinis Christi, quia res a sacramento notatas et [signi?] significatas
[25/13/6A]

Quare autem non dixit, quisquis ederit corpus domini indignè, sed [letters deleted] panem &c Respondeo. Corinthios judicare se in cænâ domini manducare tantum panem et bibere tantum vinum, parum de mysterio corporis Christi judicantes. Non negat igitur panem esse, verum addit eum panem esse alium a pane mensario ac profano, panem viz: domini.
Digne facit qui competenter ritè et decenter facit, id vz: faciens [quid?] vel personæ suæ vel rei est conveniens. Nec dicit apostolus quisquis edit [Greek: anaxios] indignus sed [Greek: anaxios] indigne. i.e. secas quam convenit, aliter quam cæna dominica possit. Non loquitur de dignitate communicantium, sed de servando dominicæ cænæ decoro. Quamvis enim sumus indigni, [carere?] tamen possumus et debemus, ne modis ing indignis secus. quam decet de illâ participemus. Si pauper ad mensam regiam vocetur, vocatur vtrique indignus. absque periculo tamen quia vocatur [per?] gratiam regis.
Verum se ad mensam regis se scurriliter gerat, id demum illum reum constituet læsæ majestatis. Tale erat [quod?] [Corinthij? altered] introducebant schismata, scandala, [quod?] esurientibus alijs alij inebriati sunt, [quod?] edebant, ac si in profano convivio essent, his modis edere ac bibere est [Greek: anazios] &c.
Nec tantum corruptus dominicæ institutionis ritus. sed etiam sensus more carnalis, incredulitas ingratitudo insynceritas animi erga Christum corruptus vita flagitiosa &c. Reddunt indignos qui ad mensam domini accedunt.   Rei fuerunt Iudæi, qui crucifixerunt, et rei sunt qui sacramenta afficiunt injuriæ.
Probet seipsum &c. significat [Greek: dokimazeto], de aliqua [re exprerimentum?] capere qualis non existit. Cum itaque dicet, probet seipsum homo, monet vt in se quisque inquirat, [quod?] de pane hoc et poculo sentiat, quomodo erga sacramentum hoc animatum existat, quo proposito ad communicationem ejus accedere velit, quo sciat an digne vel indignè accessurus sit.
Comedit [sib?] judicium [Greek: krima] pro [Greek: katakrima], sed quomodo non realiter sed sacramentaliter. Sed quemadmodum in cibo vetito parentes primi, mortem comedebant, quoniam illicito edendo se judicio obnoxios reddebant. igitur rectè dicitur eos mortem comedisse.
Sibi comedit &c non alteri judicium, quisquis indignè ad hanc cænam accedat, nec patrocinatur iste locus [letter deleted] illis ecclesiæ dominis qui authores sunt hujus communicationis imperitæ et seductæ plebi.
Corrupimur nec dijudicamur cum mundo, non hoc dicit ac si afflictiones quas immittit dominus satisfaciant justiciæ divinæ sine resipiscantiâ, ad hoc enim [catchword: castigati su]
[25/13/6B]

castigati sumus vt resipiscamus. sic pater castigat filium, [at?] non [quod?] satis sit, si percussus non peccaverit impunè sed vt flagellam in se redeat et emendetur.
Quod si quis esuriat &c non imponit ijs jejunis molestiam, sed permittit, vt qui esuriem ferre non potest domi edat. Nec tamen sit excludit a cæna dominica, sed vellet eum domi suæ [aliquid?] cibi percipere, quo faciliùs posteà in conventu, moram alius expectandi ferat.
Cætera disponam vbi[altered] venero &c, verbum [Greek: diatanomai?] non semper significat nova ponere statuta, sed quæ antea fuerunt instituta et postea confusa in ordinem redigere.
Audio inter vos esse schismata, quid ni? oportet enim hæreses esse a majore ad minus. Schisma secundum Calvinum, est dissidium circa ritus et externam disciplinam, hæreses circa fidem et doctrinam. Proprii tamen pertinax defensio et propagatio errorum contra [word deleted] <fundamentum> vt probi manifesti fiant, synceri in fide cognoscantur esse synceri cum prius in turbâ laterant. Sicut in Pace [invitatis?] omnes cives habentur fideles, at motâ seditione, manifestantur, qui verè sunt fideles. Separant enim hi se a seditiosis et principem sequuntur, sit ex malo bonum et ex luce tenebras educit dominus, secundum sapientiam et bonitatem suam.
Necessitas hæc non absoluta sed ex hypothesi: discemus hic solam necessitatem [coactioni? altered] tollere contigentiam.
Hæreses sunt necessariæ ratione consilij divini, et ratione causarum proximarum quæ cum ex se et pro se [mala? altered] sunt, deo [deserento?] seipsos mutare non possunt. sic Satan non potest esse nisi [Christus? MS unclear] non sequitur tamen Ergo non sunt contingentes, liberrimè enim et malitiosè exagitantur et <[#?]> inveniuntur a satanâ. Deus scit quales sumus sed vult vt et nobis et alijs sumus patefacti.
Inquiunt papistæ si papa non sit supremus judex, non possunt dirimi et tolli contraversiæ.
neque conseq: Nam solæ scripturæ dirimunt, sed ne papa quidem tollere potest, oportet enim esse hæreses.
Gratias egit [Greek: eulogein] sæpe tribuitur deo vt Luk 1 64 [&?] 2 34. & 24 53. sed tamen hic videtur referri ad symbola sacra, secundum illud in capio. [Greek: to poterion tes eulogias ho [letter illeg.] eulogoumen?] subintelligamus igitur, [cum? altered] primum gratias egisse patri, et deinde panem benedixisse.
Hoc est corpus meum &c Ecce verbum quo mysteria ritus præcedentis declaratur, quoque [gap in MS] elementum esse sacramentum facit etenim vt panis sit mysterio Christi corpus, vt fractio sit mysterio, corporis Christi fractio. [catchword: Quum autem]
[25/13/7A]

Quum autem representasse dicimus, non intelligimus sacramentum esse nudum signum, sed instar sigilli obsignans mysterium signatum, quo modo apostolus vocat circumcisionem Rom 4 [Greek: sphragida], Est ergo panis manducatio et fractio pro divino signaculo, [quid?] Christi[altered] corpus sit vere fractum pro nobis in cruce, et verè nobis manducandum detur in alimoniam spiritualem. Panis est corpus Christi non per significa substantiam, sed per significationem, vt inquit Augustinus. Et dicitur corpus Christi, quia est ejus signum, figura symbolum, atque signaculum. Panem nobis frangi cernimus. Corpus Christi pro nobis fractum fide [intuemur? altered], panem ore manducamus, corpus Christi fideli corde.
Quum igitur panis fractus dicitur Christi corpus hic est sensus, hunc panem dari nobis manducandum in signum et certam tesseram, [quod?] corpus Christi sit pro nobis [fractum? MS unclear] in cruce, et in cibum nostrarum animarum verè præbeatur, quoties promissionem fide accipimus.
Quod frangitur &c Corpus Christi in cruce fractum est, sanguini è vasis suis fuso, et animâ a corpore separatâ, nec refert [quod?] [terra?] non sunt fracta: aliud enim crurifragium, aliud corporis fractio.
Apostolus dicit, frangitur, evangelistæ, datur, probabile igitur est cum dari et frangi sunt duo diversa; Christum in prius institutione vtraque dixisse.
Hoc facite. &c hoc respicit totam actionem a Christo ex apostolis celebratam. Nec facere hic pro [sacrificere? MS unclear] vt volunt pontificij. Patres quidem aliquando dicunt sacrificium, sed laudis non propitiationis. vel metonym: quia est sacrificij Christi sacramentalis memoria. [I?]
In mei memoriam. &c vsus sacramenti est vt eò tanquam [arrha? MS edge] bone dato, obsignetur fidet nostræ mors Christi; [quod?] nostra sit, cum omnibus meritis et effectis, Hæc est [Greek: anamnesis] fidei; deinde vt hoc arrhatur bone accepto, celebratio tanti beneficij nobis perpetuò refricetur, nec animis nostris vnquam effluat, aut ingratitudini sepeliatur, hæc est [Greek: anamnesis] gratitudinis. Vnde tanta verborum discrepantia, in apostolo Paulo et Evangelistis. Probabili est Christum hæc omnia dixisse verisimiliùs in quam quam spiritum sanctum Paulo ista ista [word deleted] <[ceu?]> de- [catchword: declaratoria]
[25/13/7B]

declaratoria verba demum dictasse scribenda. [Ia?] enim non verè diceret, dominum hæc verba in proditionis nocte dixisse. At quomodo est poculum novum testamentum, sive testamentum sumatur pro vltimâ voluntate Christi, vel pro hujus instrumento.
Tropus enim hic geminus est, in subjecto enim pro synecdochen, poculum ditur pro liquore in poculo, in copulâ et [disparatorum?] nexu, est metonymia signi; et testamentum non priori sed altero sensu, tabulas testationem mortis Christi continentes significat. Cur duobus symbolis instituerit dominus hoc sacramentum, quum in baptismo vnum præceperit.
Baptismus regenerationis, eucharistia nutritionis sacramentum. Regeneratio per spiritum, spiritus solâ aquâ bene representatur. Nutritio non fit solo pane sed et potu, solido et liquido alimento. In hoc enim plenam habemus alimoniam. Quisquis comederit indignè &c sine probatione suæ conscientiæ fidei et vitæ.
Probet itaque se homo. &c. Exploratio instar in tribus, in agnitione miseriæ, in fiduciâ mediatoris, in serio resipiscentiæ studio et proposito
Qui edit indignè edit sibi [Greek: krima]. reatum i.e. fit reus corporis Christi.
                        Finis.