The Hartlib Papers

Title:Copy In Hand H, "In Nomine Dei Omnipotentis", In Latin
Dating:undated
Ref:25/2/2A-5B: 5B BLANK
[25/2/2A]

            In nomine Dei Omnipotentis!
   Cùm sævitiâ et astutâ satanæ, Deo propter innumera nostra neccata permittente, Discordia inter omnes homines, ipsis Christianis (qvibus tamen Christus Amorem et Concordiam pluries commendat, verum suorum signum) non exceptis, crescat; Amor refrigescat; Unde fit, ut totum genus humanum irâ ardeat, qvilibet proximum invidiâ proseqvatur, boni et salutares mores intereant, Atheismus promoveatur, revelatio arcanorum naturæ impediatur; et cacodæmon in dies potentur evadat, adeoque Christianorum, ne dicam totius humani generis ruina metuenda sit; pauci non nulli hunc miserum hominum statum deplorantes, in timore Dei congregati, huic malo oberiam ire, ruinamque sistere conantur. Existimant autem hoc quàm optimè Deo benedictente perfui posse, si Societas institueretur Universalis, in qvam omnes homines Christiani, nulla Sectarum vel Religionum varietate obstante (Papicolis exceptis) recipiendi, modò probæ et inculpatæ sint vitæ, Legibusque Societatis obedire velint.
   Societas verò hæc ut absque confusione regatur, et in Dei gloriàm et humani generis emolumentum cedat, seqventi ordine procedere consultum ducimus.
   Primò eligendum vel constituendum Collegium Consilium vel Senauts XI. Virorum pietatis notæ vitæ probatissimæ, et eruditionis, Scientiæ ac prudentiæ insignis, penes qvos sit potestas de tota Societate disponendi, hocque Consilium Generalis Collegij nomine insigniri debet, Habeat autem hoc Collegìum Adjutores, Secretarios decem, Thesaurarios duos, et duos Conservatores. Secretariorum primus sit pro Gallia secundus pro Germania, tertius pro Italia, qvartus pro Belgis, qvintus pro Svecia, Dania, Norwegia, Moscovia, Russia; sextus pro Polonia, et Persarum Regi subjectis; septimus pro Hispania, Portugalia &c octavus pro India Occident & Orientali; nonus & decimus pro Anglia. [catchword: secundo]
[25/2/2B]

   Secundò instituenda Sub-Collegia XI: qvorum Primum sit pro Medicina, constans 19, membris: Adjutores habeat hoc Collegium Secratrios tres, duos Thesaurarios, et duos Conservatores. Secundum Sub-Collegium sit pro Mathesi; item pro Architectura militari, qvod habebit totidem Secretarios, Thesaurarios, Conservatores, uti Collegium Medicum; constabit autem 15 membris. Tertium sub-Collegium pro Institutione et Educatione Liberorum, constans 17. membris. Qvartum pro Mercatura, constans 15. membris. Qvintum pro Rusticanis Artibus, constans 15. membris. Sextum pro Artibus qvæ circa frumenta et potum versantur, constans 13 membris. Septimum, pro Eqvitationibus, aurigationibus, natationibus, navigationibus, machinis, aquæductibus, horologiis &c. constans 15. membris. Octavum pro artibus Textoriis, Coriariis, Pannificiis, constans 13 membris. Nonum pro artibus ædificatoriis, pro fabris lignariis, murariis, lapidariis, architectis, viminariis, doliariis, tornatoribus, saponariis, pectinariis, fenestrariis, fabris, ferrariis,ærariis, laminariis, bracteatoribus, constans 11. membris. Decimum pro Metallariis, vitriariis, figalis, constans 15. membris. Vndecimum pro Musicis, pictoribus, speculariis, fictoribus cælatoribus, fusoribus, aurifabris, typographis, chartopæis; qvod constet 11. membris.
       Stipendia Membrorum Collegij Generalis sint hæc:
   Qvodlibet Membrum habeat stipendium annuum 400 Librarum, pro victu habeat qvolibet mense 64 solidos Anglicanos, et tantundem pro Uxore, si aliquam duxit; pro qvolibet Liberorum, si prolem habeat, concedantur ipse qvolibet mense 32. solidi. Idem pro qvolibet qvinque servorum, qvos [alere?] ipsî publicis sumptibus concessum tribuatur. Secretariis, Thesaurariis & Conservatoribus idem tribuatur, nisi qvod stipendium annum sit 300 Librarum.
   Collegij Medici membra pro stipendio habeant 300 Libras, sicuti ipsius qvoque Secretarij, Thesaurarij, Et Conservatores: provictu menstruo eadem ipsis ac eorum servis exhibeatur summa, qvæ membris Collegij Generalis eorumque servis. [catchword: Collegij]
[25/2/3A]

   Collegij Mathematici membra habeant stipendium annum 250 Librarum; in reliqvis idem qvod Collegij Medici membris exhibeatur.
   Collegij pro Institutione Liberorum membra, secretarij, Thesaurarij, Conservatores, Servi, in omnibus ut membra Collegij Mathematici habebantur.
   Collegij pro Mercatura membra stipendium habeant 200 Librarum, in reliqvis eodem modo cum membris Collegij pro Mathesi tractentur.
   Qvinti Collegij membra in omnibus cum Collegio pro Mercatura eadem habeant.
   Sexti Collegij membris tantandem exhibeatur; nisi qvôd stipendium annuum, sit saltem 180 Librarum.
   Eadem etiam conceduntur reliqvorum Collegiorum membris, secretariis, Thesaurariis, et Conservatoribus; nisi qvòd duos servos unicuique eorum sumptibus publicis alere liceat.
   Istorum verò Collegiorum qvodlibet tractet propria, neque in alienam messem saliem immittat; nilque ad Collegium Generale deferat, præter id qvod in aliis Collegiis in ordinem redigi neqvit. 2. Qvodlibet Collegium habeat locum aptum, seu officinam suo scopo inservientem. 3. Qvodlibet Collegium offerat qvovis anno 6. vel 8. Viros, per Universum Orbem sumptibus publicis emittendos, ad pervestiganda arcana artes, opificia, ad se pertinentia. 4. Qvodlibet Collegium potestatem habeat arcanum [word deleted] seu Artem aliqvam sibi proficuam sumptibus publicis emendi. 5. Habeat secretarios duos, Thesaurarios duos, et totidem Conservatores: Unico Collegio Medico excepto, cui tres secretarij conceduntur. 6. In omnibus Sub-Collegiijs idem stipendium secretariis, Thesauriis, et Conservatoribus tribuatur, qvod membris ipsis Collegij. 7. Qvodlibet Collegiam habeat Præsidem qvolibet mense per sortes eligendum. 8. Nemo assumatur membrum Collegij, nisi qvi integerrimæ sit vitæ, et a Collegio Generali approbatus.
              Collegij Generalis cura erit,
1. Totam Societatem secundum Leges gubernare, et in errores sub-Collegiorum animadvertere. 2. Christianam Fidem per Universum Orbem propagare et stabilire. 3. Operam dare ut ubivis Dissidia, Christianorum præcipuè, componantur. 4. Pastores idoneos præponere Societatis Congregationibus; qvorum cura erit vitam Christi immaculatam docere, Auditores ad eam imitandam hortari, Poenitentiam et Concordiam [catchword: incul-]
[25/2/3B]

inculcare, nullam verò Controversiam tangere. 5 Cum initiò non statim possint erigi omnia prædicta sub-Collegia, interea dum hoc sint, sub-Collegiorum curâ (qvantum possint) defangi. 6. Puplicis sumptibus magnam conducere Domum, ubi membra hujus Collegij vel habitent vel habitare possint, et ipsis qvotidie victus (non obstante stipendio annuo, et ære provictu exhibito) præbeatur, itemque ea qvæ sui sunt officij peragere qveant. 7. Aplicationes Incolarum et exterorum recipere, et pro re nata cum iis transigere. 8. Omnium rerum experientias et tentamina à Collegiis inferioribus pulchrè descripta & depicta servare sub Custodia Conservatorum.
              Sub-Collegij primi cura erit,
1. Inqvirere in methodum medendi communem, eamque reformare pro commodo totius generis humani. 2 Laboratorium capacissimum chymicum erigere, et Pharmacopolium; expertos in his artibus viros alere, at medicamenta parata habere. 3. Alere Medicos duodecim ad præscribenda et administranda medicamina pauperibus gratis. 4 Duodecim alios Medicos ad præscribenda Divitibus medicamina. 5 Habere Theatrum Anatomicum insigne. 6 Alere Botanicos expertos et doctos. 7. item Chirurgos. 8 Inqvirere in experimenta Magica. 9. Colligere ab omnibus reliqvis sub-Collegiis experimenta ad Philosophiam naturalem facientia. 10. Animadvertere in actiones Collegij pro metallarius, vitriariis, et figulis.
             Sub-Collegij Secundi cura erit,
1. In Collegium pro machinis, horologiis, animadvertere; item pro eqvitationibus, navigationibus. &c. 2. Corrigere errores vulgares in Mathesi universa. 3 Geographiam et Topographiam excolere. 4. In Opticam exactiùs inqvirere; item 5. in Astrologiam. 6. Experimenta speculorum ustoriorum proseqvi.
             Tertij Sub-Collegij cura erit,
1. Liberos in Artibus, scientiis, et Eruditione educare. 2 Domos & loca hinc inde ad id necessaria eligere. 3 Præceptores variarum Artium et scientarum in illis locis alere. 4. Iuventutis non solùm Animos, sed et corpora in variis exercitiis instruere. ex. gr. eqvitatione, natatione, pugilata, cursu, saltu, jactata &c [catchword: ut]
[25/2/4A]

ut olim ubi pericula ingruunt, ab hostibus Patriam sub Dei potentia defendere valeant. 5. Qvod omnium debet esse primum, Liberos in Timore Dei educare, ipsis fundamenta pura puta Religionis Christianæ instillare, cavendo ne ulla fiat Controversiarum mentio.
             Qvarti Sub-Collegij cura erit,
1. Errores in Mercatura corrigere. 2 Decidere, qvæ loca propter Mercaturam adeunda. 3 Qvomodo Mercatura pro totius Societatis et Nationis lucro exerceri possit, considerare. 4. Mercatores in societatis divisas disponere: et qvæ sunt hujus modi alia. 5. Investigare, Annon alia loca in India Occidentali et Orientali præter vulgò cognita, detegi possint.
             Qvinti Collegij cura erit,
1. Emendare Horticulturam et Agriculturam, in qvem usum investigari debent loca et prædia commoda, vel omninò emenda, vel per multos annos conducenda à possessoribus. 2 Conducere ejusmodi loca pretio justo, ut benedictio Dei operibus nostris affulgeat. Ex. gr. si qvis sit qvi prædium vel prædia habeat, qvorum proventus annuus est 1000 Librarum, et velit nummos mutuò accipere, securitatemque prædij offerat, concedimus ut sub-Collegium hoc mutuò det possessori summam decem millium Librarum, imò plurium in 10. vel 12. annos, eâ Lege, ut prædia in manus Collegij tradantur: solvat verò Collegium qvovis anno totum illum annuum proventum, solo [fænore?] licito excepto, pro nummis mutuò datis. Possessori autem liberum erit effluxo illo termino vel nummos reddere Collegio, vel prædia in manibus relinqvere<TRANS SWITCH="2"></TRANS> Collegij<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, [iisdem?] antea enarratis conditionibus. 3. Diligenter operam dare ut Arboram copia, et præcipuè Abietum, Qvercuum, item fructiferarum ubique locorum, qvæ sub soicetate sunt, augeantur. 4 Fructuum emendationem et transmutationem studere. 5. Felicitatem promovere. 6. Diligenter attendere ut omnis generis fructus, frumenta et mel per qvæ mercatura augeri possit copiosissimè producatur. 7. Pecuariam ritè curare, ut eqvorum, boam etc copia generetur talis, ut etiam ad alios transferrri possint ingenti Nationis lucro.
              Sexti Collegij cura erit,
[catchword: 1. Inspicere]
[25/2/4B]

   1. Inspicere in panis et potûs emendationem. 2. Varia potûs genera nova [conficare?], ex melle, pomis, et pyris sylvestribus, cerasis, [aliisque?] fructibus etc ad inhibendam importationem vinorum Hispanicorum et Gallicorum, et exportationem nummorum. 3 Varia aborum novorum in mari et navigationibus præcipuè proficuorum genera, ex. gr. poma, pyra, rapas, pastinacas, cerasa &c siccata, et hujus modi alia multa. 4 Parare panem ex rapis, pastinacis etc. 5. Præcipuè sollicitè esse debent, ut in convenientibus locis frumentum, dum licet, coacervetur, adeoque occasionem præripiamus accolis nostris, qvi frumentum [levi?] pretis hîc coëmptum evehunt, et triplo imò qvadruplo pretio vendunt.
             Septimi Collegij cura erit,
  In emendationem Carpentorum, Aratrorum, Curruum, navium etc. inspicere. 2 Item qvomodo Aqvæ salutares hinc inde per Regionem et Urbes deduci, 3 Plateæ nunc fætentes & lutosæ puræ servari qveant. 4 Rivulos et fossas ab una urbe ad alteram ducere, in qvibus per navigia merces de loco in locum transferri possunt.
             Octavi Collegij cura erit.
1. Inqvirere in varij generis Textures et pannificia emendanda, augenda, invenienda. 2. Variorum coriorum præparationis novis[altered] et proficuas studere, et veteres emendare.
    Reliqvorum Collegiorum cura qvænam debeat esse, facilè ex ipsarum artium, qvibus præsunt, natura perspici potest.
  Mirabuntur non pauci qvare pro Theologia et Iuris [word deleted] prudentiâ hîc nullam instituamus Collegium[altered]: Verùm sciant illi nobis cum Theologia disputatoria nihil esse rei, ideoque nos præter simplicissima Christianæ Religionis fundamenta, Vitæ Christi in contaminatæ, concordiæ et poenitentiæ Doctrinam, addito merito Christi, nullam aliam esse admissuros. si autem sint qvi scrupulo Conscientiæ urgeantur, neque nobiscum in generalibus seqventibus principiis conveniunt, non intrent illi Societatem nostram, vel admissi exeant. [catchword: Principia]
[25/2/5A]

                 Principia et Fundamenta
1. Nos omnes admittere in societatem, qvi Deum et Iesum Christum esse Filium ejus statuunt.
2. Nos nullam ferre Disputationem in Christianismo.
3. Nos nullos in societatem admissuros, vel admissos retenturos, qvos scimus post tertiam admonitionem in vitio vel peccato persistere.
4. Nos contra mandatum Dei esse judicare se ullo bello involvere, nisi defensionis ergò suscepto.
5. Qvem libet ex mandato Dei Magistratui subjectum esse.
6. Nos nullos admissuros qvi vigesimum primum ætatis annum non attigerunt, nisi seqventi promisso se adstrinxerint. Ex gr.    A. B. Promitto et polliceor Deo, me Legibus Societatis obtemperaturum, et principiis ejus divinâ ope firmiter adhæsurum ejusque bonam et emolumentum pro virili qvæsiturum.
    Atque hæc est delineatio Societatis, qvàm Deo favente & adjuvante furores et crudelitates impiorum expugnare, et probos ab improborum impetu et invidia securos reddere posse, omninò arbitramur.