The Hartlib Papers

Title:Draft?, Transformatio Specialis Doctrinae Logicae Part 2, Anon., In Latin
Dating:undated
Ref:24/16/7A-15A:   8B BLANK
Notes:Document is divided between 7 files; loose leaves 24/16/49 and 24/20 may fit into 24/16/12B and 24/16/13B respectively.
[24/16/7A]

                    PRINCIPIA PRACTICA
               seu regulæ dirigentes, et ipsum
             Logicæ corpus, cui cætera per modum
                  artuum adhærent, proprie
                     constituentes.
1. Dixi Logicam esse doctrinam quæ tradat actus et processus intellectus in communicandis conceptibus suis cum alio intellectu [rest of paragraph struck through] qua deinde etiam [deletion] doctrinâ simul gubernetur commercium intellectus cum actus natura irrationali, in quo tamen postremo si qd. forte peculiare erit, id in fine seorsim monebitur. [end of strikethrough]
2. Actus isti et processus tribus quasi momentis exhauriuntur:
     1. Fine ad quem tendunt
     2 Medijs quibus utuntur, seu materiâ.
     3. Ipsâ essentiâ <seu formâ> quâ constant, quæ nihil aliud est, quàm actualis tendentia mediorum ad assquutionem finis, seu actualis mediorum usus.
3. Finis est communicatio conceptuum de rebus abstractorum in apprehensione. Hic, inquam, est finis proximus et immediatus, sed alij fines sunt supra illum, immò etiam causæ impellentes ante illum. e.g. causæ impellentes hujus communicationis sunt amor, odium, etc. fines illius sunt illuminatio alterius, lætificatio, emendatio <right margin: consilium> etc. Verùm hi non sunt fines Logicæ sed Logici.
4. Communicatio conceptuum â rebus abstractorum est finis Logicæ generalis et in particulares dividitur, cujus divisionis fundamentum istud est quod supra pag. 2 sub num. V. monui, vz. quia mens non
[24/16/7B]

tantum de natura conceptus abstrahit quos in aliam mentem deinde transfundit, sed etiam abstrahit conceptus de actibus, qualitatus et dictis illius ipsius mentis cum qua negotium habet.
5 Ex hoc, inquam, fundamento communicatio conceptuum distinguitur in declarationem et demonstrationem.
6. Declaratio est quam menti communicuntur conceptus de natura abstracti ad tollendum ipsius ignorantiam, siue ad pariendum in ea aliquam notitiam.
7. Demonstratio est qua menti communicantur conceptus de [deletion] suis ipsius actibus qualitatibus et dictis <left margin: abstracti> ad reprimendam ipsius contradictionem, seu ad pariendum in ea assensum.
8. Declaratio est instar lucis: demonstratio instar ignis. Sicut enim utrumque horum dat claritatem, sed posterius pterea agit cum aliqua violentia et mutatione: ita declaratio dat quidem notitiam, sed demonstratio præterea transmutat mentem in assensum fidem et affectus.
9 Declaratio iterum duplex est. Declaratio quid seu
9 Species declarationis sunt tres, quarum primam vocabo declarationem quid seu indicantem, secundam declarationem quare seu fundantem: tertiam declarationem quomodo[altered] <seu> consulentem vel Instrumentem.
10. Declarationem quid hìc non ita strictè [accipio?] ut vulgò accipitur, ubi quæstio quid contra distinguitur quæstioni quando, ubi, cum quo etc.
[24/16/9A]

sed ita accipio ut comprehendat omnes has quæstiones, adeoque exprimat indicationem totius [essentias?], proprietatum, accidentium et specierum, q significatio rectius intelligitur ex terminis adjunctis: Indicans, fundans consolens seu dirigens.
11 Hæc Indicatio est vel narratio de esse rei, vel mandatum ad esse rei. Res enim sunt duplices, vel â Deo productæ, vel â libera mente producendæ. Optatio seu votum ad narrationem reducitur. Est enim narratio de esse mentis. Nam e.g. hæc formula: utinam audirem, est idem ac si diceres: mens mea cupit audire.
12 Declaratio quare est quæ monstrat rationes et æquitatem quare aliquid sit vel fieri debeat.
13 Declaratio quomodo est q monstrat consilia quomodo aliquid quod non est fieri possit. # <
[24/16/8A]

[insertion in another hand:] # Video equidem objectum iri non posse hanc divisionem declarationis consistere, cum posteriores duæ species æquè indicent rei causas, effecta &c atque declaratio quid, adeoque ad hanc recidant? Rp. 1. Etiam demonstratio ex ijsdem locis fit, et tamen â declaratione differt. 2. Declaratio quid non habet locum nisi circa themata incomplexa ad constituendum aliquod axioma quod est vel narratio de esse rei, vel mandatum ad esse rei. [Reliquæ?] autem declarationis species usurpantur in thematibus complexis ad axioma per primam illam speciem factum, elaborandum per talem aliquem processum, q. demonstrationi non est absimilis, sed tamen absque syllogisticâ illatione. e.g. Datur tibi thema incomplexum sol. Hoc per primam declarationis speciem connectis cum adjuncto, undè hoc axioma: Sol est lucidus. Hoc axioma per secundam declarationis speciem elaboras, indicando rationes quare sit lucidus e.g. quia pro materia habet substantiam lucis primo die creata. Hæc utique non est demonstratio syllogistica. Simili ratione procedendum est in mandatis per declarationem modi, quo faciendum quod mandatur.>
14. Demonstratio in species suas distinguitur ex subjecto et fine. Demonstrare enim nihil aliud est quam contrariari menti alterius, et hæc contrariatio fit vel in vero et falso, vel in bono et malo. Ea igitur demonstratio quæ pro objecto habet [deletion] <right margin: verum vel falsum> est theoretica, seu[altered] probatiua: Ea verò quæ pro objecto habet bonitate[altered] vel malum, est practica seu suasiua: Ea denique q utrumque est demonstratio mixta. Forte erunt qui sic distinguerit: Demonstratio[altered] theoretica pro fine habet convictionem intellectus: suasiua verò pro fine habet [deletion] flexionem voluntaris. Sed nolo ego sic, quia Logicæ per se nihil negotij cum voluntate est, sed finis eius est commercium intellectus cum intellectu, ad eoque communis finis utriusque demonstrationis est convictio intellectus. Voluntas <non gubernatur per doctrinam sed intellectus. Intellectus autem gubernatus gubernat voluntatem.>
15 Demonstratio Theoretica intendit et per fine habet solum assensum, fidem, aut persuasionem hujus
[24/16/9B]

vel illius sententiæ de quæstionibus controversis et dubijs. Est igitur quo probat hoc vel illud esse verum vel falsum.
16 Demonstratio practica bonum, ut dixi, vel malum pro objecto habet et secundum hujus distinctiones distinguitur. Bonum enim vel virtus vel felicitas est, itemque malum vel est in sphæra vitij vel in sphæra [miseriæ? altered]. Hinc igitur quatuor species demonstrationis practicæ vz. demonstratio boni moralis <seu ethici>, demonstratio boni naturalis <seu physici>, demonstratio mali moralis, et demonstratio mali naturalis.
17 Demonstratio boni Ethici est laudatio vel adhortatio: Mali Ethici est vituperatio, dehortio, accusatio (:accusationem dico non illam judicialem, quippe quæ nihil est quam demonstratio theoretica probans aliquem esse reum: vel saltem est demonstratio practica boni moralis judicem adhortans ad officium, sed eam intelligo accusationem, quæ idem est cum vituperatione:)
18 Demonstratio boni naturalis est vel præsentis vel futuri. Præsentis est laudatio et gratulatio: Futuri est petitio ac consolatio. Demonstratio mali naturalis est comminatio seu denunciatio, deprecatio, querela, vituperatio.
19 Collectim itaque species demonstrationis practicæ sunt hæ: Laudatio boni moralis, vituperatio mali moralis: adhortatio ad bonum morale, dehortatio â Malo morali: laudatio boni naturalis: vituperatio mali naturalis: Gratulatio de bono naturali, querela de malo naturali: [deletion] Petitio boni naturalis, deprecatio mali naturalis.
[24/16/10A]

20 Hi sunt fines proxim, immediati et interni doctrinæ Logicæ, qui generaliter exprimuntur per vocem disserere seu communicare conceptus. Quomodo autem hi fines inter se misceantur, id in tertia parte ostendetur, ubi specialiores processus Logici in conjungendis finibus et medijs explicabuntur. Iam videamus media quibus hi fines promoventur aut peraguntur. Hæc enim est ratio finium immediatorum et internorum, ut non dicamus assequi finem, sed agere peragere finem suum, sicut patet in curatione medica. Nimirum opus est finis actionis, quod non assequimus sed agimus propriè loquendo. <another hand: Sicut enim differentia est inter bonum summum et finem summum, ita cujuslibet res et artis particulares fines duplices sunt, quorum alij habent rationem boni assequendi, alij rationem operis peragentj>
21. In Logica talia sunt instrumenta, qualia in arte pictoria, quia Logicæ nihil similius quàm ars pictoria sicut enim illius finis est exprimere alteri menti quod nouit, ita hujus est [idem?] finis.
22. Sicut igitur pictor primò habet tabulam q picturam recipiat, secundo habet materiam vz. rem depingendam et colores, et tertiò habet instrumenta quibus picturam format: eâdem ratione Logica habet 1. mentem quam informet 2 materiam de qua loquatur [deletion] discursus seu dissertationis et 3 Instrumenta quibus format discursum.
23 De tabula mentis radenda et polienda Logica non est sollicita, sed hoc est [deletion] disciplinæ generalioris quam Elevationem[altered] mentis appellaui.
24 Restant igitur media duplicia quibus Logica suum finem peragit vz materialia et operatiua.
25. Materialia sunt duo: Thema et Argumentum.
26 Thema respondet in arte pictoria rei depingendæ, et est ea res de qua disserere vel conceptus suos communicare vult Logicus.
[24/16/10B]

27 Argumentum in arte pictoria respondet coloribus et est nihil aliud quàm [deletion] <aliqua> res cum quâ thema <left margin: junctum est> per necessitudinem correlationis istius quâ mundi partes inter se colligantur, quæ ligamenta mundi vocaui. Etsi enim probare non possum istud Rameorum quod ratio sit in rebus ipsis, seu quod ipsa natura faciat axiomata et rem cum re conjugat, quippe axioma est actus et operatio mentis quâ res de re prædicatur, et non <autem> est operatio naturæ qua res cum re conjungitur. # <left margin: semper distinguendum est inter actus entis et actus mentis. Actus entis in mente, tanquam in speculum reflexus, parit ibi imaginem, sed illa imago [nondum?] est axioma, sed est conceptum simplex, nec est adhuc propriè loquendo actio mentis sed passio mentis, et cedit in materiam ex qua mens operatione sua axioma [tamquam?] opus producit.> Per naturam res ad rem refertur: per mentem illa rei ad rem relatio exprimitur. Etsi igitur, inquam, probare illud non possum quod ratio ipso sit in rebus, tamen illud agnoscendum est quod fundamentum rationis sit in rebus. e.g. cum ignis accendit stipulam non facit axioma, sed committit aliquem actum quem actum mens deinde apprehendit, et ignem illo ipso actu tanquam colore ante occulos rationis depingit. Nimirum igitur certa est hæc regula: â qualibet re ad quamlibet rem circulariter projiciuntur radij, i.e. omnes res certâ quâdam relatione et respectu se invicem tangunt. Iste contactus seu relatio ista rerum unionem mundi pro fine habet et cedit in objectum mentis, cujus operatio in eo sita est, quod res duas [per? altered] mutuas relationes # <left margin: tanquam per colores> exprimit in intelligentiam alterius, vel ex relatione una infert relationem aliam[altered], quorum unum in axiomate, alterum in syllogismo fit ut postea patebit. Quoniam autem mens ista relatione ad picturam rerum ita utitur, fit ut pdicabilitas<TRANS SWITCH="3"></TRANS> ista<TRANS SWITCH="1"></TRANS> relatio<TRANS SWITCH="2"></TRANS> vulgò appelletur # <left margin: vel etiam argutio, et vis eius dicatur in arguendo consistere.>
28 Thema est vel generale vel particulare. Generaliter sub nomine thematis venire [possunt?] omnes res de quibus quis potest disserere: Particulare est id quod
[24/16/11A]

sibi quilibet ad disserendum specialiter eligit. Generale est thema Logicæ: particulare est Logici. Particulare iterum est simplex vel compositum. Simplex quod exigit declarationem ut sciatur # <right margin Aliter etiam thema dividitur> [deletion] incomplexum vel complexum. Incomplexum iterum est vel finitum vel infinitum. Compositum thema est quod exigit demonstrationem. Estque vel indicatiuum vel imperatiuum. Illud requirit demonstrationem expositivam, hoc suasivam. <right margin: Est tamen etiam compositum thema ad complexa referendum. [another hand:] Non insisto his definiendis quia nolo actum agere.>
29 Argumentorum divisio posset esse talis qualis est relationum, quippe nihil aliud sunt quàm relationes. Itaque, ut ex analysi mundi colligere potes, dicendum foret: Argumentum est quod rem arguit vel ex eâ relatione quàm cum [DEo habet?], vel ex ea quam habet cum reliquis partibus mundi.
30 Sed pstat diuisionem argumentorum non sumere ex eorum natura[altered], sed ex ui et modo arguendi. Etsi autem illæ relationes, quibus creaturæ cum creatore colligantur, quantum ad naturam diuersæ sunt, tamen quantum ad modum arguendi recidunt et reducuntur ad eas quibus partes mundi inter sese uniuntur.
31. Argumentum igitur duplex est: vel arguens per cognationem sui cum themata: vel arguens per recessionionem et discrepantiam â themate.
32 Quod per cognationem arguit est trium graduum. Arguit enim vel per modum consanguinitatis, vel per modum affinitatis, vel per modum picturæ. Hisce tribus gradibus puto exhauriri omnem cognationis latitudinem
33 Consanguinitas argumenti est vel in linea recta, vel in linea collaterali.
[24/16/11B]

34 In linea recta est consanguinitas immeationis et consanguinitas productionis.
35. Per consanguinitatem immeationis (:seu, simavis, constitutionis aut ingredientiæ:) arguunt genus thematis, species thematis, indiuiduum eius, totum eius, pars eius materia eius, forma eius.
36. Per consanguinitate, productionis arguunt causa et Effectum. Causarum autem genera duo tantum credo vz. Efficientem et Finem. Cur enim materia et forma magis causa essent qm Totam et pars?
37 Per cognationem in linea collaterali arguunt subjectum et adjunctum.
38 Per affinitatem arguunt paria et similia.
39 Per modum picturæ arguunt Nomen cum conjugatis: Definitio: Testimonium.
40. Per discrepantiam arguunt (:sicut album urguit nigrum:) relationes istæ sejungentes quas in analysi mundi recensui.
<left margin:>
41. Atque hi sunt qui vulgò loci Inventionis appellantur, quia sunt generalissimi tituli arguentium relationum ad quos omnes speciales reducuntur.
42[altered from 41] Iam qritur utinam discenda et docenda hæc argumenta? Quid sint, seu quæ sit eorum natura[altered] didcisti in analysi mundi et repetijsti in vestibulo historico: Sed quam uim aliquendi habeant, id certis quibusdam canonibus hic indicandum est.
43[altered from 42] Ad generalem aliquam notitiam de hac vi et hoc modo arguendi accipiendam pueris probè inculcentur[altered] ista tria similia, in quibus uis arguendi tanquam in speculo videtur vz. 1. Arbor consanguinitatis et affinitatis. 2 Incrementum et decrementum Lunare. 3 Instrumenta et processus artis pictoriæ.
44[altered from 43] Sed in canonibus <seu maximis> specialis quadam directio tradi
[24/16/12A]

debet quæ argumentationem præsertim seu demonstrationem moderetur in [deletion] nectendis consequentijs ab una relatione ad aliam, adeoque explicent quousque unum relatum possit arguere suum correlatum
45. Isti canones vulgo tractari silent ibi præcipuè ubi docetur quomodo et quibus cum conditionibus medius terminus in syllogismo [peti?] debeat ex locis inuentionis[altered], seu cum sermo est de Inuentione medij. Verùm est doctrina generalis explicans vim et modos argumentorum, ideoque tum ad [syllogismum?] tum ad axioma facit, et proinde hìc est tradenda.
46. Mihi non est otium istos canones colligere, exempli tamen causà unius loci canones adjungam ut intelligam quid velim: Maximæ oppositorum sunt tales:
     1. Ei quod est unum numero, non possunt uno tempore diversa eodem respectu tribui.
   1 Unius oppositi affirmatio infert firmiter negotionem alterius
   2 Posito uno contradientium removetur alterum.
   3. Posito habitu tollitur privatio et contra.
   4 Affirmato uno contrariorum immediatorum negatur alterum, et negato uno affirmatur alterum.
   5 Affirmato uno contrariorum immediatorum negatur alterum, sed non, negato uno, affirmatur alterum.
   6 Contraria sunt contrariorum consequentia.
   7 Cui alterum relatorum competit, de eo, altero vel eius proprio affirmato, alterum vel eius proprium negatur etc. etc.
Caveatur autem imprimis ne hi canones confunduntur cum superoribus in Vestibulo historico datis qui non vim arguendi explicant, seu arguitionem ex <locis> ijs # <right margin: relationibus> petendam dirigunt, sed relationem naturam declarant, et horum practicorum canonum theoretica principia sunt. Ex Scheiblero videri potest quid sit differentiæ. <right margin: si quis tamen [manu.?] omnes istos et theoreticos et practicos canones in unam rationem confundere et in vestibulo simul omnes [above:] inculcare, [plicet?]. Sic sufficit argumenta in Logicis nominâsse in vestibulo autem vel analysi mundi didicisse.>
[24/16/12B]

46. Hactenus media materialia. Media operatiua seu Instrumentalia sunt suo vz. Axioma et syllogismus, et dualitas eorum ex hoc fundamento est: Mens nostra relationibus rerum dupliciter utitur: vel ad pingendas eas per solam declarationem, vel ad eliciendas earum alias relationes per demonstrationem. Priorum instrumentum est axioma, posterioris syllogismus.
47. Itaque media operativa in genere sunt quæ media materialia, vz. thema et argumentum inter se uniunt ad [deletion] existentiam finis: adeoque sicut thema et argumentum in arte pictoria respondebant archetypo et colori, ita instrumenta operativa respondent penicillo et cæteris instrumentis quibus color in repræsentationem archetypi diducitur.
48. Axioma in specie est operatio mentis quâ res aliqua in mundo existens per aliquam relationem, quâ tangit aliam quampiam rem, depingitur.
49. Syllogismus in specie est operatio mentis, quâ ex una relatione cujuspiam rei ad aliquam rem colligitur et infertur â mente nostra eiusdem alia relatio.
50 Hæ sunt definitiones[altered from descriptiones] horum instrumentorum generales ex causis remotis factæ: Apud Logicos poteris in venire eas q sunt ex causis proximis.
51. In hisce mentis operationibus seu operibus potius fabricandis Logica vulgares ferè occupatur, sed cum ad usum eorum deuentum est # <inserted leaf 24/16/49 may fit here.
[24/16/49A]

[insertion in another hand:] # nondum satisfacit suis partibus, ita ut discenti a. disserenti possit possit esse exacta regula procedendi. Etiamsi enim Bellarinus (: nomino planiorem quem mihi videre licuit:) ex Peripatheticis et plurimi ex Ramæis aliquam directionem hujus praxeos pscribunt [tamen?] et ille nimis spinosus et obscurus, et utrique nimis imperfecti sunt, et qui Lullium in adjumentum assumunt, prioribus duobus vitijs addunt perversionem veræ et artificiosæ dissertationis in superficiariam garrulitatem.> [resume 24/16/12B] parum admodum habet, <nisi quo Dominus Alstedius post Keckermannum Gymna>- [left margin: sium Logicum nobis dedit q.<sui> in ampliori [hac?] deductione ad suum usum dabo.]
52 Itaque quantum ad fabricationem eorum attinet, remitto te ad Logicos vulgares, ubi satis eam accuratè tractatam invenies quantum adhuc judico. # <left margin: # nisi quo unicum hoc monendum puto: Sicut Arithmeticæ species traduntur per modum operationis et per modum probationis, ita etiam debet Instrumentorum Logicorum fabricatio tradi. Ramæorum definitiones ad primum prosunt: Peripatheticorum Canones et modi (:non tamen illi superflui:) ad secundum.> Ego <iam> dabo operam ut in usu horum Instrumentorum
[24/16/13A]

accuratius te dirigam. Fabricationem autem exactè nosse debes, quia hæc Instrumenta toties de nouo fabricanda quoties in usu sunt adhibenda.
53 Transeo itaque ad tertiam partem corporis Logici, quæ habet ipsam essentiam et formam [deletion] commercij intellectus cum intellectu, seu specialissimos et ipsos actuales processus, quibus media materialia et Instrumentalia inter se uniuntur et ad productionem finis diriguntur.
54. Primò intuentibus nonnihil difficile est quale sit hoc discrimen quo partes Logices inter se distinxi: sed ex [notiori?altered from notionibus] exemplo res fiet clara: In medicinæ doctrina sic proceditur: 1. morti qui curandi sunt cognoscuntur. 2 media ad curandum investigantur, q duplicia sunt: herbæ vel alia quæcunque medicinalia, et opera applicantia e.g. purgatio, consolidatio etc. 3 Tum demum specialiter ostenditur quandonam, quomodo, quibuscum circumstantijs etc. corpora medicinalia et actiones applicantes debeant concurrere et adueniri. Similiter igitur in Logica primò finis ostenditur, deinde media indicantur quorum inter se congressu finis in exsequtionem venire potest, et tertio demum mediorum usus monstratur, quo mediorum inter se congressus gubernetur. Sic in arte pictoria primò doceris quid agendum, secundo quibus instrumentis agi quod debet possit: tertiò denique quomodo instrumenta ista ducenda et gubernanda et usurpanda.
54. De hoc usu dabo tibi primò omnium verba <Clarissimi viri> Domini Iohannis Duræj ex ipsius manuscripto quodam ab ipsius intimo mihi exhibita: In artibus q. hucusque illas tradiderunt duo tantum spectasse videntur, primò [ut?]
[24/16/13B]

illarum pcepta distinctè et methodicè nobis exhiberent deinde ut usum pceptorum exemplis et Canonibus plenius illustrarent etc. Sed tertium quid videtur esse inter hæc duo medium etc. vz. quod de ipso modo applicanda pcepta ad usum sciri debet etc. Exemplo res erit clara. Scimus omnia pcepta logicæ duobus contineri: Inuentione et Iudicio. Dicimus horum usum in Genesi et analysi consistere. Iam autem cum mihi quid sit inventio quod judicium exactè definieris, omnibusque sigillatim partibus explicaueris, et pterea quoque Genesin et Analysin descripseris, ita ut quid sint intelligam, tamen neque analysare discursum neque [Greek: gennan] seu Geneticè speculari de re qualibet oblata adhuc didici. Nam quid hæ omnia sint scire possum, et tn[abbrev.] praxeos esse ignarus. [Nam? MS edge] (:ut loquamur de causa) quid sit causa docemur in Logica, et Genesis requirit ut causam rei, puta arboris, de qua mihi erit meditandum inveniam et suo loco disponam: Sed quomodo causam ignotam investigare ubi illam quærere, unde illam eruere, et qua ratione in eiusmodi meditatione progredi debeam, neque Inventio, prout hactenus tradita est, neque Iudicium, neque Genesis neque analysis docebunt, quia de modo applicandi Theoriam ad praxin non cogitarunt illi qui ista descripserunt. Hactenus Duræus ex quo vides sensum. et assensorem eius q. desidero. Huic adjungere possum # <left margin: # Dominum Verulamium, qui l.5 c.3. de aug. scient. testatur [se hanc rem? altered] tantum tribuere, ut proprium opus de ea conficere in animo habeat.>
55 Habet ille <Dominus Duræus> sua ad exsequutionem hujus desiderati media: Sed ego meo modo pergam, et quasi tertiam Logicæ partem elaborabo usum mediorum, quomodo vz. Instrumenta operativa in specialissimis materialibus duci debeant ad exsequutionem finis. Non nego hinc inde esse quædam ad hanc rem adjumenta apud Logicos vel Oratores (:habebit enim psertim qui Kec-[left margin:] Kermanni Gymnasium viderit:) sed quia ordinis defectus in hoc negotio ipsum rei defectum [adeo?] [quæ?] # <below: # contra istud incommodum potissimum laborandum est> [Properatio?] tamen non permittet ad omnia specialissima descendere   [asterisk] <loose leaf numbered 24/20 may fit here.
[24/20A]

>
[insertion in another hand:] + Scio equidem â quibusdam oggestum iri, usum ab arte esse distinguendum, et arti ipsi per modum Didacticæ subjungendum: sed ego artes non areas struo ut suburbijs opus sit. Artes sunt doctrina: quod de usu dari potest etiam erit doctrina: Cur ergo â cæteris separandum? Est perindè acsi quis dicere vellet syntaxin ad Grammaticam non pertinere propterea, qui usum Etymologiæ indicet. [deletion] Ideo enim singularium vocum Etymologia discitur, ut plurium recta conjunctio sciatur. Dare pcepta absque illustratione non est docere sed onerare. Ex principijs, placitis et pceptis constat quælibet ars. Principia proximè [historiam?] sunt, ut patet in analysi mundi, et tamen artibus repetuntur ut fundamentum placitorum et pceptorum educendorum. Placita educta ad contemplationem prosunt, pcepta operationem et subactionem dirigunt. Ergò in artibus esse debet omne id, quod ad producendum artis effectum requiritur. Quid Medicina si non ipsum medicandi processum exponit? quid Grammatica si non ipsum loquendi modum indicat? quid Logica si non ipsum Genesandi et Analysandi ordinem ostendit. Quod si hac omnia ostenduntur in ipsâ arte, quid est qui pro separatis facultatibus restat.
[24/16/14A]

56 Usus mediorum supra definitus est quod sit, actualis et specialissimus ille processus qui media materialia et Instrumentalia inter se uniuntur et ad productionem finis usurpantur actualiter tendunt.
57. Et hoc illud ipsum est quod vulgò vocatur methodus. Quid enim aliud est methodus, quàm specialis ille <right margin: fluxus> processus et ordo quo instrumenta artium ad exsequutionem finis sui procedunt?
58. Species methodi duæ sunt: Genesis et Analysis. Definitiones earum vulgò habentur.
59. Geneseos partes quatuor sunt: Inuentio, Iudicium<2>, Dispositio<1>, Amplificatio.
60 Inventio consistit in præparatione thematis et Collectione Argumentorum.
61. Præparatio Thematis est vel Electio Thematis vel eius reductio.
62 Electio Thematis duplici gubernatione indiget: Ethica et Logica. Ethicâ <right margin: ut rectificetur [etc?]> ut fiat honestum utile, decorum meæ personæ etc Logicâ, ut facilitetur. Nam non parva difficultas est et artis psidium requiritur in inueniendo aliquo commodo themate ad disserendum, quod psertim in familiaribus colloquiis apparet, ubi nimis videtur quàm frigeant scope homines, alij multitudine[altered] confusi, alij sterilitate occlusi et aridi. Sed quid tamen Logica psidij ad hoc afferre possit, postmodum dicam in Inuentione argumentorum.
63. Reductio Thematis est, q thema ex generalitate ad certos quosdam rerum ordines refert, ut tantò plures mihi de eo conceptus ingeneret quibus ad arguendum pparet. Hoc fit cum thema examinatur secundum divisiones rerum in analysi mundi pcognitas. e.g. ad quod prædicamentum pertineat, an sit res moralis vel naturalis, vel artificialis, simplex, composita, abstracta concreta etc. Psertim si est thema complexum morale, hæc reductio multum juuat si fiat ad tabulam practicam in
[24/16/14B]

analysi mundi descriptam. Sic enim statim apparebit quis sit scopus thematis, quo apparente, multi ad disserendum conceptus jamtum ingenerati sunt. Præsertim etiam reductio thematis ad genera causarum, quorum similiter in analysi mundi mentio esse debet, valde utilis est et ad res et ad stilum in disserendo gubernandum.
64. Inventio seu collectio argumentorum est quæ per titulos generales cognationis et discrepantiæ (:locos Inventionis appellant:) tanquam per indices aut canes venatorum scutatorios particularem propositi thematis causam, effectum, speciem, genus etc. inquirit: seu: quæ in generalibus titulis relationum invenit duo particularia relata.
65. Si hujus rei posset dari exacta manuductio, ferè omnis diuersitas ingeniorum ex mundo esset sublata. Nam e.g. si disserendum esset de justitia q thema particulare, et dari mihi possit exacta manuductio quâ inuenire ex generalibus locis possim themati meo aliq. particulare correlatum, et deinde correlatum hoc cum themate conjunctum vertere possim in argumentum quod thema complexum arguat. (:NB. Duo enim hæc in disserendo contingunt 1. pro themate incomplexo invenitur aliquod correlatum quocum axiomaticè conjugatur. 2. ad thema complexum pro varietate eius, quâ vz. est. consilium dogma, historia etc., inueniuntur rationes, utilitates, media, argumenta dehortantia etc. qetiam debent complexa esse, uti thema complexum est:) Si, inquam, hic possit dari exacta manuductio, non video cur ingenium hebes non æque pstare posset hanc inventionem atque acutissimum quodque, nisi quod istud tardiùs hoc citiùs manuductionem illam apprehensurum esset.
66 Sed nec apud vulgares Logicos exacta manuductio hujus inuentionis datur, nec dare eam possibile est, nec uerò etiam utile usque quaque multum in ea re laborare. Possibile, inquam, aut facile non
[24/16/15A]

est, quia pceptorum ad particulare objectum applicatio est ille ipse actus mentis, in quo se diversitas ingeniorum prodit, quique natura [ductum?] potius quàm artis perficitur. Exemplo sint jus hypotheticum et Theologia hypothetica. Unde enim hoc oritur quod in judicijs forensibus diuersorum judicum de eodem casu sæpe sunt diuersæ sententiæ, unde etiam oritur fidelium dispar fides <right margin: in tenenda veritate> nisi quia hujus vel illius hominis mens vel gratia aptior est ad descendendum ex universalibus ad particularia? Quas autem regulos aut quam artem putat quis dari posse, ut omnes judices de eodem casu eandem ferant sententiam [insertion mark deleted] aut omnes fideles generalem hanc scripturæ assertionem: Omnes credentes saluabuntur, vel: Nemini fideli imponetur majus onus quam ferre possit, æquè firmiter assumant et sibi applicent? Et tamen illa adhuc longè faciliora sunt [quam?] ista de quibus nunc nobis sermo est. Ibi enim integra propositio suppeditatur ab arte vel scriptura, et tantum assumptio facienda restat, sed hìc nec propositio nec assumptio est.     Summa etiam utilitas in hac re non videtur latere, quia excellentia ingenia naturali vi ad hanc inventionem pollent, mediocria possunt excellentium operis uti, immò ad hoc mihi nati videntur ut utantur, et scientiam, quam natura negavit dictare, laborent ex authoritate colligere. Meritò enim meo judicio Acontius Mat. I. 1. coercet hanc licentiam, quæ omnes volunt imitari q. â summis vident, adeoque subvereor, ne q. tradere velit artem inveniendi, quorundam uitio tradat artem copiosè garriendi, qualem certè, nec meliorem, Lollius cum omni sua arte potest efficere.
67. Sed tamen propter utentium vitia arte non est intercludenda sua via, et quamuis forte summa aut generalis qdam utilitas sperare inde non possit, tamen magna quædam inde speranda est, immo respectum eorum summa qui ritè usurpabunt aut uti poterunt. [right margin and below:] Scio equidem fundamentum artis Lullianæ esse optimum, immò nec totam rem improbo si ad hoc usurpetur ut ob oculos positum serias et tardas doctorum meditationes ordinet. Sed hoc pestilens in ea est q. cuiuis promiscuè ad habitum usque inculcari debet ad procreandam odiosam garrulitatem per apprehensiones subitas, in quibus non magis aliquid solidi invenire aut sperare queas quàm inter volandum terram ares.
[continued at 24/16/15]