The Hartlib Papers

Title:Tract On Logic & Language, Part 1, In John Dury'S Hand, In Latin
Dating:undated
Ref:24/5/1A-5B: 1B BLANK
Notes:Document divided between 3 files.
[24/5/1A]

          [6 illeg. words in strange script]
[24/5/2A]

          [Heading illeg. in strange script]
  1 Partes enuntiationis Integrales explicantur scilicet Nounæ & verbum
  2 Partes Subiectivæ Scilicet Affirmatio & Negatio
  3 Proprietas consequens enuntiationem nempe Opositio
[Aristotles?] tres Hypotheses permittit [tractatum?] secundum eas Hypotheses progrediuntur [letter deleted] in explicatione huius tractatus
        Hypothesis prima hoc est
  Ea quæ in voce sunt signa sunt affectuum quæ in anima sunt et quæ scribuntur; signa sunt eorum qua in voce testantur ubi prium explicatur quod sibi veluit ita verba ea quæ in voce sunt. diciturque nihil aliud esse quam periphrasis ipsarum vocum ex instituto [significantium?]; et, in, non [significare?] aliquem modum [inexestendi?].
[tuum?] quia facit hæc Hypotheses [mentionem?] de signis; traditur doctrina quædam fusior de signorum varietate et Natura.
Signum est quod aliquid a se diversuum potentiæ cognitivæ representat [dr? abbrev.?] a se distractum quia nihil proprie se significat. alioqui omnes res esse sui ipsius signum; quia omnis res sese potentiæ cognitivæ representat sese naturaliter illi objjciendo.
Duplex est signi respectus; vnus ad potentiam cognoscentem alter ad rem
[left margin: 1]   Dividitur signum in naturale et ex instituto.
Naturale est quod ex natura sua habet, ut rem a se distinctam potentiæ cognitivæ representet; ut risus est lætitiæ signum
Ex Instituto est quod ab arbitrio et instituto [habet?], quod aliquid a se distinctim potentia cognitivæ representet
Dividuntur signa naturalia multipliciter; ex varijs Habitudinibus seu causis rei unius ad aliam quibus potentia cognitiva ducitur in cognitionem rerum aliarum: scilicet vel
Quia est ipsamet imago et representatio, seu cognitio [ipsius rei?], ut [word deleted] Conceptus
Quia ex natura sua habet vim effective concurrendi ad cognitionem ipsius; ut species sensibiles & intelligibiles
Quia ea conceptu naturaliter [admouens?] de alia re concipienda et hoc rursus multipliciter
Primo   ob similitudinem specificem ut viso [rem?] <[similium?]> [recordamur?] alterius eiusdem speciei: ut tabula picta representat Hominem non quoad [essentiam?] sed quoad colores specifice similes.
Secundo   Ob Habitudinum causæ [deletion] <vel> effectus; ita sonus gementis est signum naturale tristitiæ procedens tanquam effectus ab effectu tristitiæ per naturalia sympathiam; ita et voces lætitiæ et fumus ita sequitur ignem, &c.
Tertio   Ob Habitudinem causorumque naturæ connextionis; ut finis significat flammam sequuturam,
Signa Arbitraria [non?] minus sunt Multiplica; sunt tamen potissima hæc scilicet voces et Scriptura.
[left margin: 2]   Dividitur secundo signum in Formale et instrumentale; Formale est quod potentiam cognitivam reddit cognoscentem in [catchword: genere]
[24/5/2B]

genere causæ formalis, tale sigum est [solius?] actus cognitionis potentiæ cognitivæ siue sensitivæ.
Instrumentale est quod in genere causæ instrumentalis seu occasionalis potentiam reddit cognoscentem; ut voces & scriptura; item species sensibiles et intelligibiles; inde non est [naturaliter?] verum quod signa [instrumentalia?] non prius ducant in cognitionem nisi prius fuerunt cognita. nam non est [verum?] de speciebus sensib. et intellig.
[left margin: 3] Dividuntur signa in Interna et Externa.
Interna sunt quæ ad potentiam sic reddunt cognoscentem ut eam informent et in illam recipiantur ut conceptus et species.
Externa quæ representant aliquid potentiæ cognitivæ ipse exterius [deletion] obiecta. ut voces et Scriptura. et hoc signa prius cognoscuntur antequam aliquid significant
Dividuntur signa in ea Quorum est primarius usus in significando et est publice receptus. et Quorum primarius usus non [consitit?] in significando, vel non est publice receptus. posterioris generis sunt Nutus, stramen appensum; Hedera &c
Prioris generis sunt conceptus, voces et Scripturæ.
de voce et Scriptura aliquid actam est antea [nunc?] de Conceptu.
Conceptus alius est obiectivus alius Formalis
Obiectivus est id quod immediate per conceptum formalem cognoscitur; unde [dr? abbrev.] [sullum? altered] conceptus improprie est per denominationem extrinsecam a conceptu formali quia per [deletion] eum acquirit omne cognitum dum concipitur
Formalis est expressa et formalis imago rei alicuius, quam intellectus: illud intelligendo in se pducit. v. g. ego concipio lapidem, dico conceptum internum intellectus qui representatur [illeg.word] lapis omne conceptum formales; et dico lapidem ipsum <left margin: ut cognitum> omne conceptum obiectivum
Formalis conceptus est vel Medius vel ultimas
Medius est qui formatur de signo aliquo ut tali v. g. de scriptura aut voce aliqua significativa aut de conceptu formali; [dr? abbrev.] medius quia illo medante <[in?]> [intellectu? altered] producitur alius alterior de re per signam illud significata. [ergo?] conceptus formatus de vocibus aut [deletion] scripturis non significantibus non est medius vltimus formalis conceptus est [deletion] qui formatur de re aliqua quæ non est signum; ut conceptus qui formatur de lapide aut etiam voce aliqua; sed non prout significativa est sed tantum prout sonus est aliqvis.
Conceptus [obiectivus?] ut talis non est signum sed tantum significatum per conceptum formalem cui obijcitur. Materialiter [tamen?] [potest?] [esse?] signum [cu...is?] generis. [deletion]
Conceptus autem formalis ut talis semper est signum [seu?] [objecti?]; ultimus res duntaxat idque naturaliter medius vero signum est signi de quo formatur etiam naturale; significatum autem istius signi est naturale si ipsum signum est tale; et voluntarium si ipsum fuerit voluntarium. v. g. conceptus formatur de natura Humana est tantum [signum?] naturæ Humanæ idque naturale; et conceptus qui formatur de ipse conceptu naturæ Humanæ; est [signum?] naturale non tantum [catchword: illius con-]
[24/5/3A]

illius conceptus de quo formatur sed etiam naturæ Humanæ per illum conceptum naturaliter significatæ At conceptus de voce Homo est signum quidem naturale illius vocis; sed eius quod per eam vocem significatur est signum voluntarium, perinde ut vox illa signo[altered] ex adverso respondet significatum; ./. res per aliam representata. Significatum autem est aliud primarium aliud secundarium; item aliud Materiale aliud formale; de quibus antea. item aliud est significatum ut quo aliud ut quod de quibus postea.
     Vocis et Scripturæ, Significatio est talis. Assertio
1   Voces significant conceptum loquentis ex institutione Hominum. Humanus n. [seruuo?] est institutus ad commercium et societatem Hominum quæ consistit in communicatione concepturum, quæ fit per externum sermonem.
Obj. voces legati aut Comede non significant conceptum preferentis sed alterius qui legatum legant et [cuius?] personam comodus agit.
Rp. hæ voces etiam significant conceptum proferentis; non quidem eius qui eas phisice profert sed qui moraliter; legatus enim morali estimatione est ipse legans; atque ita moraliter voces [istæ?] a [legante?] ipse proferuntur vel a persona representata eiusque conceptum designant.
[licet?] [tamen?] vox conceptum significet non [tamen?] [pro re?] in enuntiatione sed pro re significata est accipienda. nam cum dico Petrus est persona non est sensus quod conceptus Petri sit conceptum Hominis; sed quod rei significata per petrum sit Homo res significata per Hominem.
[left margin: Asser. 2] Vox ipsa non tam significat conceptum loquentis; sed potius prolatio vocis [abbreviation/deletion?] significat istum conceptum significatum per vocem mihi [inexistare?]; et si ab alio proferatur significat in illo existare conceptum illum. Hic modus significandi est similis illi quo affectus [dr? abbrev.] causam significare. nam. affectus non est imago causæ. sed ex eius presentia colligimus existentiam causæ; ita ex eo quod profero hanc vocem colligitur &c. ex ordine ad hoc significatum; quo vox significat conceptum proferenti [inesse?] [dr? abbrev.] illa vox esse mendacium. Si nempe res significata non sit significationi [conformis?] ./. si proferens non indicat, eo modo quem voces [præ?] se ferunt
[left margin: asser. 3] Præter hanc inexistentiam conceptus in [animo?] loquentis vox significat rem aliquam probatur
Primo   quia voces habent stabilem aliquem significationem quæ non variatur a quocunque proferatur. at significatio inexistentia conceptus alicuius variatur prout a multis aut non multis profertur.
Secunda   quia oratio [dr? abbrev.] vera etiamsi ista qui eam profert non ita [2? illeg.words] scil: quia res significata subsistit aut [commextio?] significata
Tertio   Quia vox recitata nec ex [una?] nec ex alterius sententias (ut fit cum [volum..?] alicuius rei veritatem [examinare?]) significat indubie rem aliquam; gratia cuius significati [dr? abbrev.] aut vera aut falsa. quando aut [recta?] aut [econtra?] loco talis significati supponitur.
Nota [ergo?] hæc in voce quod
primo vox ipsa profertur; ea secundum se vel per species sensibiles ad [auditum?] pervenit et inde ad phantasiam tandem ad intellectum; qui conceptum talis vocis ut vox est [efformat?], deinde tali [voci?] talem auditam significationem meminit; et hoc [vocamur?] [catchword: conceptum]
[24/5/3B]

conceptum medium; et inde accepta occasiones rei significatæ meminit et illa vocatur conceptus [albinus?]; eo ultra hæc omnia cognoscit loquentem habuisse talem conceptum.
Præter hanc inexistentiam et rem quam vox significat <left margin: in loquente> et quæ [dr? abbrev.] ut id quod; vox etiam significat conceptum audientis, ut quo pro omnis intellectu. ut intelligatur hoc sciendum est Significare esse rem obiective psentem facere. quia autem multa res potest potentiæ [objective?] obijci nisi mediante conceptu, [necesse?] est ut omnia quæ repsentantur intellectui eo mediante repsentantur; non quod ipse conceptus rei debeat obiective cognosci; sed debet esse id quo rem significatam concipio et [word deleted] repsento hoc cognito sic dico
ad audita loquentis voce concipio et rem significatam et inexistentiam conceptus <left margin talis rei> in mente loquentis, hoc autem cognosco [efformando?] in [una?] conceptum de illis. Significantur [ergo?] illa ut, Quod, quia sint obiectum cognitionis quam formo occasione vocis; adeoque sunt illa quæ per meam cognitionem cognoscuntur.
Cognitio autem illa quam efformo est illa representatio quam habeo de illis; adeoque est id quo illa representantur et significatur, et ita Significantur ut, quo,. Hoc modo dicunt phisici effectum causari ut, quod, et causalitatem ipsam causari ut, quo, [ergo?] eadem vox eadem significatione; significat rem ut id quod, et conceptum ut id, quo. Significant eadem actione fit causalitas, ut id, quo, et effectum ut id, quod,.
Nota quasdam voces significare alias voces ut Nomen verbum sicut vox conceptus significat conceptum ut id quod; est enim conceptus eius significatum ultimum neque rem aliam significat; ille [tamen?] conceptus significatus ut quod debet concipi et significare ab alio ut quo, ab alio conceptu reflexo
S Scriptura proxime significat vocem pronuntiatam; unde etiam qui latinas literas legant nec intelligant nihilominus, vocum conceptum efformant; non parua tamen est circa hanc conclusionem difficultas. quomodo scriptura significet vocem scribentis cum ille nullas voces proferat.
Si dices scripturam illas voces significatione; quas scribeas proferret si legenti adesset; videbitur dici [potesse?]; quod voces significent scripturas illas quas loquens scriberet si ab audiente [word deleted] [abesset?] pterea sicuti quando vocibus uti non possumus uti in S scripturis ita cum scriptura uti nequi in [9?] [ultimis?] vocibus ut si aliquis qui nesciret scribere [surdo?] aliquid vellet docere [deletion] opus [letter deleted?] esset interprete qui verba minus reddat scripto et scripta alterius reddat verbo; talis omni circuitus est tantum substitutio signi cognoscibilis loco signi non cognoscibilis; non vero [unius?] per alterum significatio.
ut difficultas soluatur. videtur satis esse certum scripturas ideo [prium?] principaliter esse [instutas?], ut quædam significarentur quibusdam; quibus non peterant significari per voces. v.g. absentibus; ideoque vocum vices quidam modo supplere; significando ea ijs; quæ voces si commode deferri possent significarent [catchword: tum videtur]
[24/5/4A]

tum videtur esse certum scripturas posse institui sunt ullo ordine ad voces; potunt autem Deus non dare hominibus loquendi facultatem dare tamen intellectum; quo potuissunt instituere scripturam et alia signa muta. juro etiam supposita facultate loquendi potuissent Homines, instituere scripturam sine ordine ad voces; deinde [mutus?] qui a natura surdas fuerit <left margin: adeoque nec speciem soni [n..uam?] sensit> potest rem aliquam scripto significare; his suppetitis dici potest Scripturam ordinarie significare vocem loquentis quam protulerit vel saltum conceperit. 1. significat scribentam illam vocem edidisse vel saltem concepisse adendam; ita ut non tam vox scripta quam scriptio vocis per [me?] facta vocis [efformationem?] aut conceptionem significat [dr? abbrev.] ordinarie. quia potest aliquando fieri ex conditione scribentis aut alia ratione, ut scriptura scribentis vocem non significet: ut dicimus de Muto qui a natura surdus fuit. [Ergo?] eius scriptura eius conceptum immediate et rem significatam exhibit. quo etiam modo omnis scriptura potuisset institui nisi velluissent Homines voces suas esse alijs notas
[left margin: 6] Scriptura pter vocem significat etiam rem sed tantum per accidens gratia vocis, quam significat. per Accidens patet. quia ut scriptura sit significativa satis est vocem quam ex [primit?] esse impositam ad significandum; etiamsi ipsa per se non sit imposita ad significandum rem; si enim imponeretur hac vox [lolitri?] ad significandum turcam absque alia impositio eius scriptura etiam significaret turcam; et si contingat vocem desumere esse significativam etiam scriptura; significat ergo scriptura extrinsece et per accidens gratia vocis ipsius.
Significatio autem qua scriptura rem significat est incomplexa, qua autem vox significat est complexa; integrata ex significationibus, quibus singuli characteres denotant singulas vocis [sones?]; non enim scriptura tota simul ad significandum vocem instituta est; sed per singulas literas quod ex ea patet quia ut quis cognoscat vocem scriptura significatam sufficit cognoscat singulas characteres. tum si [furgam?] novum vocabulum quod nemo ad significandum [posuit? abbrev.] nihilominus qui leget ille certam ei et propriam vocem attribuet et ex ea leget; ergo significatio scripturæ coalescit ex significationibus singulorum literarum.
Modus quo scriptura significat est hic.
primo scriptura diffundit ad oculos species suæ figuræ; unde ulterius ad phantasiam et intellectum qui [e...mata?] specie intelligibili figuræ conceptum efficit; deinde significationis talis figuræ recordatur; et inde tum conceptum vocis tum rei significatæ effingit.
[left margin: 7] Scriptura significat conceptum vocis tanquam id quo, patet hoc. omne enim quod aliquid significat debet illud significare mediante eius concpeta; ergo cum scriptura vocem significet; significabit eam mediante vocis conceptu; perinde ac vox rem mediante conceptu rei [catchword: Secunda]
[24/5/4B]

     Secunda Hypothesis est
Vti non eadem sunt literæ apud omnes homines sic neque voces affectus [tamen?] et res apud omnes homines ijdem sunt.
Hic confertur vox [&?] Scriptura cum conceptu agitur [ergo?] de, conceptu hoc inter alia [dr? abbrev.] hic
quod Conceptus representantes res numero diversas etiamsi ille sunt eiusdem speciei; sunt specie diversi; quia conceptus huius res est species (inquit) in qua representantur conveniunt conceptus plures representantes eandem rem, non autem plures representantes diversas numero res.
Omnes autem nationes easdem affectus [1 est?] conceptus habent; intelligendum est de ultimis & formalibus conceptibus ; quia et de unitate specifica etiam est intelligenda [unitas?]. nam omnes conceptus eandem rationem obiectivam representantes conveniunt in ratione conceptus et in eadem specie significatione; quæ illis est per modum differantiæ; videlicet in significatione huius rei. deinde essentialiter magis conveniunt duo conceptus distincti numero, representantes eandem rem, quam duo representantes res diversas. Ergo hi differunt et illi conveniunt specie. omnis enim distinctio essentialis maior numerica est specifica
ubi [letter deleted?] literæ non sunt [æædem?] sciendum est literas cum distingui contra sillabam et dictionem integram sed contra vocem pronuntiatam. [æædem?] significat identitatem specificam non [...ticam?]; [3 words deleted] literæ autem [æædem?] specie sunt [ææ?] quæ eosdem ductus et [lineas?] eandemque figuram habent; voces item eadem specie sunt quæ ijsdem literis eodem modo dispositis constant; seu quæ efformitur cum ijsdem literis & sillabis et cum eodem modo pronuntiandi; Diverse in quibus aliquid istarum variatur
voces primario scant <left margin: sunt institutæ ad significandos> conceptus, proximè autem <significant> rem. primario [dr? abbrev.] quia Homines instituerunt hoc <left margin: scil. uti vocibus idque eo solo fino> ut conceptus inter se commutarent et communicarent.
          Tertia Hypothesis.
Quemadmodum in anima conceptus interdum est sine veritate et falsitate interdum vero talis ut alterum Horum eo necessario [competat?]; sic et in voce [2 letters deleted] esse videtur.
Comparatur hic conceptus et voces divisione utriusque instituta vox Quemadmodum significat generalem similitudinem inter extrema comparationis scil: voces & conceptus; non significat specialem similitudinem inter vocis et conceptus veritatem, nam veritas utriusque est diversæ rationis. nam conceptis [dr? abbrev.] verus quia est subiectum veritatis; vox autem [dr? abbrev.] vera quia significat conceptum in quo est veritas. in voce est veritas ut in signo. in conceptu ut subiecto, in re significata ut in causa.
Conceptus qui sunt suæ veritate et falsitate sunt ij qui correspondent vocibus, <non> enuntiativis
Sic et in voce, esse videtur. sensus est; similiter inter voces [catchword: quædam]
[24/5/5A]

quædam nec sunt veræ nec falsæ; quædam nessario sunt vel veræ vel falsæ   [nomine?] vocis intellige hic quodcunque signum vocale logicum ex instituto significativum, [innui?], [siue?] in [me?] significatione acceptum; [inde?] voces æquivoce hic non continentur. vox suæ veritate et falsitate est signum vocale ex instituto significativum [num?] quod nec verum est nec falsum talia signa sunt omnes voces simplices; item complexa non enuntiativa ut Homo albus. vox [cui?] alterum horum necessario competit est omnis vox enunciativa seu oratio.
Quæritur an detur conceptus et enunciatio vera; aut necessario falsa.
Rp. affirmative ut hæc enuntiatio omnis Homo est animal et omnis enutiatio necessaria; et similiter conceptus quo illam concipio; enuntiatio autem impossibilis et ei respondens conceptus est necessario falsus.
Nota [illeg.abbrev.] triplicem mentis conceptum seu operationem.
prima est quæ [dr? abbrev.] conceptus simplex; et est unda apprehensio siue efformatione Indicij.
Secunda est enuntiatio mentalis aut Indicium quo cum indicatur alteri competere aut non competere aut unum ex aliquis sequi aut non sequi
Tertia est Discursus seu ratiocinatio mentalis; et est aggregatum [deletion] ex pluribus indicijs; cum dependentia notiæ consequentis ab antecedente. in his conceptibus duplex est veritas scil: Complexa aut incomplexa.
Complexa est conformitas, conceptus enuntiativi aut indicij cum re significata. falsitas econtra est deformitas.
Incomplexa veritas est conformitas signi ad rem significatum et enuntiativam. Hoc invenitur in prima mentis operatione, et in operationibus sensum externorum
Compositio est indicum quo indico num alteri competere.
Divisio est indicium quo puto indico num ab altero [remoueri?]
               De Nomine
Nomen est vox secundæ intentionis; nam principaliter significat secundam intentionem; secundario ea quibus talis secunda intentio competit; ergo hisce nominis et verbi definitionibus sequentibus, definiuntur denominata istarum secundarum intentionum, prout illis secundis notionibus substant; secuti in definitione [naturalis?] definiuntur denominata prout substant [deletion] [naturalitati?].
[left margin: d] [dr? abbrev.] a nomen
[omne?] vox ex instituto significativa <sine tempore> cuius nulla pars significat separatim
Definitum est nomen logicum; non a mentale ./. conceptus representans nomen vocale; neque etiam nomen scriptum qui non est vox.
[dr? abbrev.] logicum quia multa apud Grammaticos censentur nomina quæ non apud Dialecticos; et multa apud Dialecticos sunt nomina que non apud Grammaticos et Pronomina.
Genus est vox significativa ex instituto non est proprie dictum Genus sed <left margin: quia> est quid [commune?] magis. D efinitur nomen per vocet [catchword: sicut]
[24/5/5B]

solet definiri concretam per [suum?] subiectum; nam [alæo?] pdicatio nomen est vox est huic similis curvum est linea; significare [suæ tempore?] qua parte distinguitur a verbo est pter suum principale significatum; non connotare aliquam primariam temporis differentiam seu principaliter aliquid significare sed non tanquam psens pteritum aut futurum
Cuius nulla pars &c. significatur quod nomen sit vox simplex. huic definitioni antiquorum prout hic explicatur addit [Aristoteles?], vox finita et recta; ut excludat nomen infinitum et casus [minimis?].
Nomen infinitum est vox quæ constat ex voce finita quæ sit nomen et negatione infinitante ei pposita. ut non Homo non vult autem [Aristoteles?] nominum infinitorum talem haberi rationem quasi essent nomina quæ [rarius?] est eorum in enutiatione <left margin: simplici> usus ad quam ordinatur nomen hic definitum; idque propter significationem eorum [deleted word] confusam nimis et mere negativam; et ob quam causam neque verba infinita hic pro verbis habenda sunt