The Hartlib Papers

Title:Scribal Copy, De Idea Vitae Componendae Exercitatio Generalis, Dury?, In Latin
Dating:undated
Ref:22/26/1A-14B
[22/26/1A]

No 95   [three Hebrew characters]
                De IDEA VITÆ componendæ
                Exercitatio, generalis.
Scopus mihi est ordinare Actiones ad DEI gloriam. Hoc autem fiet: Si Spiritum coram DEO rectum et Cor repurgatum habuero & si actiones externæ omnes meæ ad meiipsius atque aliorum ædificationem spiritualem dirigantur.
I. Spiritum coram DEO rectum habebo & cor repugatum esse poterit: Si memetipsum judicavero & conscientiam indies ad vigilantiam excitavero, ut observem in me ipso hæc:
1. An DEUM mihi jugiter præ oculis habeam, cum timore & tremore suspiciens & amans ejus Majestatem paternam.
2. An preces qvotidie effundam ad ipsum in Fide, Amore & Humilitate. [catchword: 3. An]
[22/26/1B]

3. An sensu miseriæ spiritualis meæ magis magisque indies afficiar, agnoscens meam Ignorantiam, Stuporem, Incuriam, stultos Affectus, Intemperantiam, Arrogantiam, Infidelitatem, Impoenitentiam, Impietatem, Charitatis defectum erga DEUM & proximum.
4. An observem DEI erga me paternam curam & providentiam.
5. An tempus redimam vel omittam occasiones benè agendi coram DEO & Hominibus ut coram DEO precium ad DEUM adducere coner spiritualibus exhortationibus, utque coram hominibus alios exemplo incitem meo ad mutuum servitium per Charitatem.
6. An luctam cum carne & certamen fidei legitimum decertem induens armaturam spiritualem & ductum spiritus sentiens eique obseqvium præstans, ita ut tendam ad perfectionem atque excellentiam spei nostræ in [catchword: imagine]
[22/26/2A]

imagine CHRISTI & participatione divinæ naturæ acqvirenda subactis omnibus concupiscentijs.
7. An Verbum DEI in corde meo indies magis magisque habitet & in ore commoretur, per continuas in Sacris literis Meditationes & de Lege DEI sermocinationes.
II. Actiones autem Externæ componi possunt ad Mei ipsius ædificationem:
1: Si statis temporibus magis solemniter adhibitis præcibus & jejunio actiones meas ad Verbi DEI, in sacris literis revelati, & in vita Christi & Apostolorum exemplis patefacti normam serio contulero; ut intelligam an idem mihi sit qvi illis fuit scopus vitæ & Ministerij, an eadem media, an idem Zelus, eadem constantia in medijs operi exhibendis.
2. Si vitia Actionum mearum in catalogum [catchword: referam]
[22/26/2B]

referam & motus inordinatos observem in illorum causis, circumstantijs & effectibus, ut cordis carnisque fallacijs detectis, adhibitisque remediis atque excogitatis prudenter cautionibus spiritualibus technis Satanæ occurrere liceat imposterum.
III. Tandem ad Aliorum ædificationem actiones meæ dirigi poterunt duobus modis; Primò; si fructus privatæ meæ de me ipso observationis, tam in beneficijs acceptis, qvam tentationibus perpessis, qvas vel superavi, vel in qvibus succubui, ad illos pertingat, qvod fieri potest si scripto consignentur illa qvæ alijs ad commonitionem utilia esse poterunt. Secundò, si rectè ordinentur Actiones externæ vocationis meæ in qvibus cum ipsis conversandum est vel qvotidie, vel statis temporibus. Qvotidie ita conversandum est ut præbeam me vitæ spiritualis exemplum alijs in familiari conversatione cum omni Modestia & Humilitate mei abnegationem patefaciens; [catchword: Cum]
[22/26/3A]

cum omni Temperantia & castitate in cogitationibus, oculis, Lingva, Auribus, & reliquis omnibus membris animi puritatem demonstrans; cum omni charitate & obseqvio Sanctorum in communionem realem commonstrans, cum omni justitia & æquitate, cum omni pietate & veritate timorem Domini tanqvam facem alijs preferens.
  Hic igitur videndum est & præmeditandum qvomodo in singulis vitæ familiarisque necessitudinis cum alijs, casibus agendum, atque hoc fine speciales familiaris conversationis occasiones perpendendæ atque ijs Regulæ qvædam Generales aptandæ sunt ex scopi nostri secundum verbi præscriptum præconcepti natura depromptæ. Ergo Regulæ inveniendæ sunt de conversatione ordinanda: 1. In Mensa. 2. In colloqvio privato magis vel magis publico. 3. In deambulatione. 4. In [catchword: Peregri-]
[22/26/3B]

Peregrinationibus. 5. in Diversorio. 6. Inter Notos & Ignotos; eosque vel Ecclesiasticos, Politicos, Milites, Cives, Iuvenes, Senes, Viros, Foeminas, Servos, Liberos, Nobiles, Mercenarios &c.
Statis temporibus Conversatio esse solet vel cum absentibus per literas vel cum præsentibus per colloqvium & actionem.
De Literis scribendis ratio invenienda est, ut illæ breves & tamen plenæ, claræ & tamen nervosæ sint, semperque utiles qvamvis in rebus corporeis versentur. Colloqvia sunt vel cum pluribus in solemnioribus conventibus; uti in convivijs, aut coetibus familiarium institutis ob causas legitimas: vel cum paucioribus ad res tractandas ad vitam utiles in Politia vel Ecclesia: Hic observandi sunt varij rerum & personarum casus & circumstantiæ & ex ijs regulæ efformandæ Generales & Speciales. [catchword: Actio]
[22/26/4A]

Actiones sunt vel magis Spirituales in ijs scilicet rebus qvæ concernunt propriam functionem meam in Ministerio Evangelij vel publicæ in Ecclesiæ coetu ad preces & conciones habendas, vel privata in familia, vel universali in studio Pacis & ædificationis generalis ad exteros propagando.   Vel sunt magis temporales in visitationibus amicorum qvi sunt vel Locupletes vel pauperes, vel sani vel Ægri, corpore, Spiritu, vel in servitijs præstandis ad res externas. In qvibus omnibus diversæ rerum conditiones annotandæ & ex ijs ad actiones ordinandas regulæ excogitandæ erunt.
   In omnibus autem hisce Studijs ad finem gloriæ Divinæ instituendis & perducendis necessaria est Præcum ratio rectè ordinanta, itaque de Precibus ritè concipiendis & Privatim & publicè serio cogitandum. Hoc autem fine precum Natura & Finis, atque media finem illarum asseqvendi præmeditanda sunt. [catchword: Finis]
[22/26/4B]

Finis Precum illarum naturam & proprietates nobis exhibebit; hic autem est, ut à DEO petamus & impetremus qvæ nobis & alijs ad gratiam & gloriam necessaria sunt. Hinc seqvitur Preces omnes reqvirere debitam præparationem qvæ accomodata sit ad statum precantis, illius cui preces offeruntur, & illorum pro qvibus, atque earum rerum qvarum causa concipiuntur.
Respectu precantis præparatio debita est, ut semet prius examinet & suum Cor ad DEUM elevet & figat versus ipsum sine distractione; atque hoc fine necesse est conscientia nostra ab agnitis peccatis per confessionem ejusque purgationem, per seriam reformationis resolutionem repurgetur. Deinde ut Fidei & Spei ex DEI in CHRISTO, promissionibus nobis oblatis Zelus in charitate erga ipsum excitetur. [catchword: Respe-]
[22/26/5A]

Respectu DEI cui preces offeruntur præparatio est ut ejus paternam erga nos in Christo voluntatem præconcipiamus ad Fidem & dilectionem erga ipsum filialem excitanda; tum ut ejus Majestatem in sanctitate ejus atque infinita scientia & omnipotentia ob oculos nobis ponamus, ut cum ea qvæ decet Reverentia atque humilitate ipsum alloqvamur.
Respectu aliorum pro qvibus preces concipiendæ sunt illorum status & conditio agnoscenda est ut cum sensu illorum miseriæ atque indigentiæ qvasi pro nobis ipsis DEUM alloqvamur.
Respectu rerum petendarum illæ in genere distribui præmeditatione adhibita convenit, ut non confusè & inordinatè sed magis necessaria primò petantur & alia qvælibet suo loco, atque ijs cautionibus adhibitis qvæ voluntatem nostram DEI voluntati conformem reddere qveant.
Ex qvibus patet Preces reqvirere prævium [catchword: in nobis]
[22/26/5B]

in nobis ipsis miseriæ nostræ atque aliorum sensum ex qvo poenitentia atque humilitas oritur; erga DEUM autem præviam fiduciæ, Spei, Dilectionis atque Reverentiæ Spiritualis in Corde dispositionem; Denique erga res ipsas moderatum illorum desiderium qvale expedit & decet esse in ijs qvi sui juris non sunt nihilque sibi deberi putant, sed se suaque omnia DEI beneplacito committant.
Genera Precum duo sunt: Aliæ enim privatæ, aliæ publicæ sunt, utraque rursum pro diversa personarum & rerum conditione sunt vel petituræ vel deprecatoriæ vel intercessoriæ.
Media ritè concipiendi sunt Preces privatas sunt hæc: 1. Ut nos in ijs constanter exerceamus ad minimum mane & vesperi magis solemniter, & interdiu per breves ejaculationes in distinctis actionum periodis scilicet [catchword: in illa-]
[22/26/6A]

in illarum initijs & finibus, in introitu & exitu nostro, in congessibus & regressibus. 2. Ut audibili nobis ipsis voce & non confusa mentis agitatione atque indistinctis votis concipiantur. 3. Ut privatas necessitates nominatim proponamus & suis circumstantijs circumscribamus. 4. Ut nostræ conditioni & statui aliorum necessitates publicas & privatas per sanctæ communionis sensum conjungamus. Itaque in precibus privatis hic sit ordo: 1. Sit præmeditatio specialis nostræ conditioni accomodata secundum capita superius nominata. 2. Ubi cor fixum est erga DEUM flexis genibus & voce distincta petantur, primò Res spirituales qvæ peccatis nostris repurgandis (qvæ recenseri debent sigillatim qvatenus opposita sunt Capitibus rerum oratione Do- [catchword: minica]
[22/26/6B]

minica contentarum) necessaria sunt: Deinde illæ res qvæ gratiæ spirituales incrementum in nobis efficere possunt, qvæ gratia etiam specificavi sigillatim debet secundum ordinem petitionum qvas in sua oratione Dominus nos docuit: Tum illæ res subjungantur qvæ exterum statum magis concernunt, qvales sunt omnia corporis subsidia externa ad vitæ præservationem; & ac. ad functiones vocationis nostræ sine tædio privatim vel publicè obeundas; in qvo genera sunt illa qvæ ad conversationem gratam apud homines efficiendam & favorem personæ nostræ conciliandum pertinent. Tandem denique Fratrum mentio fiat; tum omnium in Genere Piorum in Ecclesia vel laborantium sub tentationum lucta vel in opere Domini & vinea ejus cum fructu sese exercentium; tum statum atque ordinum Politicorum in Rebus- [catchword: publicis]
[22/26/7A]

publicis existentium, tum Privatorum qvi nobis magis noti sunt & qvorum ratio habenda est propter specialem respectum affinitatis atque Amicitiæ, vel obligationis & promissi de precibus pro suis ipsis concipiendis.
Media concipiendi preces publicas sunt propria vel minori vel majori coetui: Publicæ enim preces sunt vel qvotidianæ qvæ fieri solent sine Concione; vel solemnes magis qvibus Concio, Verbique explicatio connectitur[altered].
 In Qvotidianis illis si nulla recepta consvetudo observanda est pro more Laiturgiæ usitatæ, tum hæc forma non incommodè adhiberi potest: 1. Sit brevis ad DEUM mentis elevatio ex loco aliquo Psalmorum, qvalis ille est: Auxilium nostrum est à DEO &c. 2. Tum brevi alloqvio præparetur auditoris animus ad attentionem & precum affectum, explicando ipsi necessitatem precandi & modum [catchword: debitum]
[22/26/7B]

debitum in precibus reqvisitum, & utilitatem precum ritè conceptarum, qvæ demonstrari potest allegatis ex Sacra Scriptura exemplis illorum qvibus preces profuerunt. 3. Tum ipsa precatio pronuntietur qvæ sit accomodata Auditorio & statuj[altered] publico Ecclesiæ universalis & particularis, tum Reipublicæ in qva vivimus & personarum in illa magis eminentium; vel si id reqvisitum fuerit etiam personarum privatarum qvæ sub onere aliquo afflictionis decumbunt & publicis precibus opus habent. 4. Deinde legatur ex Sacris literis caput unum vel ex ordine consveto vel si res postulat extra ordinem atque ei subjungatur lectio Psalmi unius & alterius. 5. Tum brevis & summaria rei lectæ recapitulatio instituatur cum ejus applicatione ad præsens auditorium. 6. Illa applicatio desinat in votum ad DEUM cui subjungatur preces breviores qvam primæ [catchword: in initio]
[22/26/8A]

in initio conceptæ fuerant, ita ut personarum publicarum & primatarum nulla fiat mentio.
7. Dimittantur Auditores post psalmum vel partem Psalmi cantatam cum benedictione solemnj[altered].   Si visum est Psalmus etiam ante preces priores & Exhortationem præparatoriam qvæ illas præcedit cantari potest ad alacritatem animi majorem excitandam in hoc Spirituali exercitio.
Regula autem generalis in hoc Precum genere adhiberi debet ab illo qvi reliqvorum nomine preces concipit, ut ille ad actionem hanc accedat illo affectu qvi ex Spiritu intercessionis CHRISTI oritur, ita ut se disponat & suum animum præparet non aliter qvam decet illum qvi officium mediationis & intercessoris Christi nomine pro populo DEI obit in conspectu Domini.
In solemnibus Precibus qvæ Verbi prædi- [catchword: cationem]
[22/26/8B]

cationem præcedunt & subsequuntur hæc ratio & forma non erit incommoda:
I. Reqviritur in Concionatore tam ad preces qvam ad Concionem ritè proferendam affectus ille Pastoralis qvi esse debet in illo qvi summi Pastoris vices obit; atque ejus nomine tanqvam DEI in CHRISTO internuncius ad Poplulum ejus Legationem à Domino perficit ut ejus voluntatem subditis revelet; ac popluli iterum ad DEUM interpres, ut illius nomine DEO mentem Ecclesiæ aperiat.
II. Si receptæ Precum formulæ nullæ sunt in Laiturgiis usitatis hic modus adhiberi potest: 1. Ejaculatione brevi una atque altera præmissa vel etiam precibus brevioribus conceptis in qvibus præparatoria omnia sed <ad> actionem illam publicam ritè peragendam à DEO petantur. Psalmus vel ex ordine [catchword: vel]
[22/26/9A]

vel præter ordinem cantandus proponantur ita ut præsignificetur ejus scopus & materia summatim. 2. Absoluto Psalmo præfatio precibus concipiendis idonea qvalis antea descripta est adhibeatur.
3. Preces ipsæ proferantur tales qvæ Auditorio conveniunt in qvibus eadem qvæ antea in qvotidianis publicis observanda sunt atque eodem ordine; & si placet et illa fusius concipi poterunt qvam in qvotidianis illis: Atque inter alia specialis petitio adhibenda est in qva mentio fiat materiæ pro Concione tractandæ ut DEUS docenti adesse & Doctrinæ effectum Auditorio largiri velit petendum. 4. Lecto textu atque absoluta Concione de- [catchword: nuo pre-]
[22/26/9B]

nuo preces concipiantur in qvibus Gratiarum actio Generalis & Specialis sit pro illa occasione auditi Verbi & petendum breviter repetendo Capita rerum in Concione tractatarum ut DEUS singulis benedictionem suam apud Auditores largiri velit. 5. Psalmus appositus materiæ tractatæ, cum præfatiuncula qvæ summam ejus indicet, decantetur. 6. Si qvid publicè monendus est populus id fiat absoluto Psalmo. 7. Cum benedictione dimittatur Coetus.
Ut autem istæ Preces omnes melius concipi & proferri possint à Verbi Præcone opus est ut ille in duobus curam adhibeat.
I. Ut in parato habeat apud animum suum omnia Capita rerum qvæ [catchword: res]
[22/26/10A]

res publicas & personarum statum diversum concernunt sive in Ecclesia sive Republica sint: itaque tabellam illarum conficiat. II. Ut ex Sacra Scriptura colligat phrases & petitiones ibi expressas istis rebus & personis accomodatas[altered]; ut loqvatur lingvam sacram id est Spiritus DEI ipsius non solum in docendo sed orando.
Hæc autem Tabella huic scopo non erit inconveniens:
Res in Precibus proferendæ sunt illa qvæ pertinent vel ad Confessionem & Supplicationem; vel ad Gratiarum actionem & Laudis sacrificium. Confessionis partes duæ sunt, 1. Agnitio peccati. 2. Testificatio Poenitentiæ. Agnitio pecca- [catchword: ti]
[22/26/10B]

ti duo continet capita scilicet reatus aggravationem & nostri coram DEO condemnationem cui poenæ meritum connectitur. Testificatio Poenitentiæ habet doloris expressionem propter offensum Dominum tàm clementem & conversionis[altered] propositum propter spem veniæ in præsens & gratiæ in futurum tempus.
Reatus aggravatio habet in se enumerationem peccatorum admissorum secundum genera & circumstantias aggravantes.
Genera peccatorum dupliciter enumerari possunt vel secundum ordinem præceptorum decalogi; vel secundum ordinem petitionum orationis Dominicæ. Circumstantiæ aggravantes omnia peccata sunt præsertim istæ: 1. Si commissa [catchword: sint]
[22/26/11A]

sint magno affectu & cum proposito & non temerè.   2. Si commissa sint post multam lucem cognitionis acceptam et multam gratiam oblatam. 3. Si commissa sint constanter post multas admonitiones & Iudicia a DEO immissa, & post varias Conscientiæ nostræ convictiones.
Nostri coram DEO Condemnatio est Iustificatio Iustitiæ DEI qvæ nobis vel accidit vel accidere potuit nisi clementer nobiscum agere voluisset: Hic ergò recenseri possunt Iudicia publica vel privata, Corporalia vel Spiritualia, inter qvæ Effectus peccatorum ordinarij recenseri possunt, qvi sunt mentis obcoecatio & cordis induratio & proclivitas in majorem à DEO defectionem. [catchword: Horum]
[22/26/11B]

Horum autem Iudiciorum Catalogus colligi potest ex Sacris literis annotatis peccatis propter qvæ soleant immitti vel per comminationes denuntiari.
Doloris expressio declarat. 1. Sensum amaritudinis & turpitudinis admissæ iniqvitatis nobis obversantem. 2. Consternationem animæ ortam ab hoc sensu, qvæ continet odium expressum mali. &<3.> Indignationem adversus nos ipsos propter tantum reatum. & 4. Timorem Iudiciorum, tristitiam ob meritas poenas, & pudorem ob infamiam cui subjacemus ex conscientia delictorum.
  Conversionis[altered] propositum complectitur, Aversionem animi à malo & conversionem ejus ad bonum. Aversio animi a malo est in duobus: 1. Cum indicatur [catchword: &]
[22/26/12A]

& inqviritur malum ut ejiciatur & detegantur ejus occasiones. 2. Cum abominandam & periculosissimam ejus naturam & proprietates destamur & abhorremus, tanqvam omni modo perniciosissima & DEO odiosa.
Conversio autem animi ad Bonum est agnitio boni qvo caremus explicata, & desiderium serium illud obtinendi & constans voluntas conatum adhibendi qvi conveniens erit acqvisitioni bene <boni> desiderati.
Agnitio explicata boni qvo caremus fieri debet cum gemitu & lamentationis Spiritu, enumerando bona qvæ habere potuissemus, nisi peccata obfuissent hactenus.
Desiderium serium illa obtinendi professionem habet voti quo fertur Spiritius noster [catchword: optando]
[22/26/12B]

optando ut impedimenta tollantur atque obstacula qvæ nos à bono removent. Hæc obstacula duo sunt alterum in DEO, ejus ira & faciei à nobis aversio; alterum in nobis est impuritas à peccatorum habitu contracta, & subjectum animæ nostræ potestati Satanæ.
Constans voluntas adhibendi conatum & media obtinendi bonum desideratum explicationem habet exercitiorum fundamentalium in qvibus Christianæ vitæ & status regenerati substantia continetur videlicet 1. Ut Vigilemus in nos ipsos et excitemus conscientiam nostram ad curam. 2. Ut decertemus cum hostibus spiritualibus. 3. Ut induamus indies novum hominem, Meditando, Precando, Laborando, tempus redimendo & cum DEO & pijs [catchword: homini-]
[22/26/13A]

hominibus conversando.
Supplicatio commodè subjici potest Confessioni de conversionis proposito, ut illa petantur qvæ juvare illud possunt & ad perfectionem deducere. Continet autem Supplicatio tria Capita scilicet: 1. Petitionem gratiæ reqvisitæ. 2. Deprecationem mali incumbentis vel imminentis. 3. Intercessionem pro alijs sive ad procuranda illis commoda sive ad incommoda avertenda.
Petitio gratiæ reqvisitæ continet enumerationem Virtutum & donorum spiritualium qvæ per CHRISTUM acqviruntur in Spiritu Sancto & professio summi desiderij & Zeli ad illa obtinenda. Itaque catalogus Virtutum illarum & donorum habendus est, atque ille desumi potest vel ex Decalogo, vel [catchword: ex peti]
[22/26/13B]

ex petitionibus orationis Dominicæ, vel si placet sparsim ex qvibusdam Sacræ Scripturæ locis incertum ordinem secundum Regeniti Hominis varios status redactis & methodicè constitutis qvatenus una gratia ex alia fluit aliam progignit & perficit in nobis salutis completam conditionem.
Deprecatio mali Incumbentis vel imminentis speciem mali designat & circumscribit qviritando[altered] suis circumstantijs aggravantibus prout sentitur vel timetur; atque argumenta afferuntur qvibus orandus est DEUS ut vel tollat vel avertat ejusmodi aversa nostræ Saluti. Argumenta sunt vel à DEI natura, proprietatibus, & promissis in CHRISTO, Christique mentis, vel à nostro statu miseriæ, vel à proposito DEUM glorificandi desumenda. [catchword: Itaque]
[22/26/14A]

Itaque Malorum horum qvæ vel ordinariè vel extraordinariè accidunt vel imminent genera in Catalogum referantur.
Intercessio pro alij[sic] Io. præsupponit agnitionem alieni status, qvi ut agnosci potest duo facienda sunt. 1. Ordines omnium Hominum pro qvibus intercessio fieri <debet> methodicè disponendi sunt. 2. Peculiaria cuique necessaria bona vel maximè noxia mala sunt in enumerato habendæ: itaque illorum Tabella confici debet generalis; & si qvid peculiare aut proprium alicui est extra ordinem id speciali ratione annotandum est. IIo. Constat testificatione .1. Charitatis & communionis nostræ spiritiualis cum ipsis tàm in bonorum qvàm malorum ipsis accidentium sensu. 2. Studij & desiderij pro ipsis in votis & precibus concipiendis pro statu cujusque diversis. [catchword: Gratiarum]
[22/26/14B]

Gratiarum Actio est .1. in commemoratione acceptorum à DEO beneficiorum, qvando cum gaudio illa beneficia extolluntur & ad honorem ejus enumerantur. 2. Est in gratitudinis promissione qva nos DEO obligamus ad debitum officium & obseqvium quo laudem & gloriam ejus misericordiæ atque Iustitiæ depredicabimus.