The Hartlib Papers

Title:Notes, "Didatica Gymnasticae Consultativae", Hartlib
Dating:undated
Ref:22/18/15A-16B: 15B-16B BLANK
[22/18/15A]

                         DIDACTICA
                    GYMNASTICÆ - CONSULTATIVÆ
Literar <Scholarum> in consiliis quoque [quid discendis?] et Capiendis et [Comperiundis?] peruideri.
Quamuis enim Multi Naturæ ipsius [habitu?] propè diuino et consuetudine in hoc genere excellunt, tamen ars certior dux est quam Natura.
    Ideo Eruditi Senatores [Greek: tò upas] hoc est rem ipsam sicut est, intuentur. [rudes?] ficulneo baculo nixi similitudine ducuntur, in qua permultum sæpè [v?] erroris.
    Nulla enim similitudo vacat dissimilitudine.
Ac videntur isti mihi inelegantibus [valde?] affines esse Medicis qui eodem collyrio omnibus medicinam facere cupiunt.
Quamuis autem interdum non longè absunt a scopo, tamen mirè frigent eorum aliqui [quod?] consilium sub manu nasci et ex re atque ex tempore debet constitui; aut [quod?] id excogitatum stabiliendum est rationibus.
    Vtraque in re magna literarum vis est.
Nam natura in celeritate inueniendi et confirmandi consilii potenter adjuuat
    Ideo non frustra dixit philosophus Dialecticam prodesse [Greek: pròs tàs enteuxeis].
    Ergo literis dedat se necesse est, qui in
consiliis quocunque tempore tum dandis quam
    firmandis excellere desiderat.
---------------------------------------præfat. [Thoun.?]