The Hartlib Papers

Title:Historiarum Philippicarum Et Totius Mundi Originem..., Anon, In Latin
Dating:undated
Ref:22/18/11A-14A: 11A-B, 14B BLANK
[22/18/12A]

        Historiarum Philippicarum et Totius Mundi
     Originem, & Terræ situs ex Historia Trogi Pompeii,
                 Liber Primus incipit.
                       CAP. I.
1     Principiò rerum, Gentium Nationumque Imperium penes Reges erat: quos ad fastigium hujus Majestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat.
2     Populus nullis Legibus tenebatur: arbitria Principum pro Legibus erant.
3     Fines Imperii tueri magis, quàm proferre mos erat: intra suam cuique Patriam Regna finiebantur.
4     Primus omnium Ninus Rex Æssyriorum, veterem et [quasi?] avitum gentibus morem nova Imperii cupiditate mutavit.
5     Hic primus intulit bella finitimis, & rudes adhuc ad resistendum populos; terminos usque Lybiæ perdomuit.
6     Fuere quidem temporibus antiquiores Vexoris Ægypti, et Scythiæ Rex tanaus: quorum alter in Pontum alter usque Ægyptum excessit.
7     Sed longinqua, non finitima bella gerebant, nec Imperium sibi, sed populis suis gloriam quærebant, contentique victoriâ, Imperio abstinebant: Ninus magnitudinem quæsitæ dominationis continua possessione firmavit.
8     Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortiter[altered] ad alias transiret, & Proxima quæque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit.
9     Postremum illi bellum cum Zoroastre, Rege Bactrianorum fuit, qui primus dicitur Artes Magicas invenisse, & Mundi Principia Syderumque motus
10     diligentissimè spectasse. Hoc occiso & ipse decessit, relicto impubere adhuc filio Ninya, & Uxore Semiramide.
                       CAP. II.
1     Hæc nec immaturè ausa tradere Imperium, nec ipsa palàm tractare; tot ac tantis gentibus vix patienter uni Viro, nedum foeminæ parituris, simulat se pro uxori Nini, filium; pro
[22/18/12B]

foemina puerum. Nam & statura utrique mediocris, & vox pariter gracilis, & lineamentorum qualitas Matri ac Filio similis. Igitur brachia ac crura velamentis, Caput Tiara tegit: & ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu & populum vestiri iubet: quam morem vestis exinde gens universa tenet. Sic primis initiis sexum mentita, puer esse credita est. Magnas deinde res gessit: quarum amplitudine, ubi invidiam superatam putat, q sit fatetur, quemve simulasset. Nec hoc illi dignitatem Regni ademit, sed admirationem auxit; quod mulier non foeminas modo virtute, sed etiam viros anteiret. Hæc Babyloniam condidit, murumque urbi cocto latere circumdedit, harenæ vice bitumine interstrato: quæ materia in illis locis passim è terra exæstuat. Multa & alia præclara hujus Reginæ fuerunt. Siquidem non contenta acquisitos viro Regni terminos tueri, Æthiopiam quoque Imperio adjecit. Sed & Indiæ bellum intulit; quo præter illam & Alexandrum Magnum nemo intravit. Ad extremum cum concubitum filii petisset, ab eodem interfecta est, duos & quadraginta annos post Ninum Regno potita. Filius ejus Ninya contentus elaborato à Parentibus Imperio, belli studia deposuit, & veluti sexum cum Matre mutasset, rarò à viris visus, in foeminarum turba consenuit. Posteri quoque ejus id exemplum secuti, responsa gentibus per internuntios dabant. Imperium Æssyriis qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuêre/
              Didactica Lectionis Historiarum.
              Specimen Quæstionum Brookianarum.
                         Caput. 1.
1     Penes quos fuit primum Imperium?
     Quales ad hanc Majestatem primô provecti sunt?
2     Qualis non fuerit, & fuerit primus populi gubernandi modus ratione Legum?
3     Quid de Imperiorum suorum finibus præstiterint, & non pstiterint primi Principes?   
[22/18/13A]

Fines primorum Imperiorum quinam fuerint?
4     Quis veterem Gentium morem primus mutavit, & quid ad hoc eum impulit?
5     Qua primò arte usus est, qui primæ Monarchiæ fundamenta jecit? Hujus Monarchiæ primi fines qua occasione acquisiti & quinam fuerint?
6     Duo Reges ante primam Monarchiam quibus præerant populis, & quinam erant utriusque Imperii fines?
7     Discrimen inter hos Reges, & primæ Monarchiæ fundatorem, primô rationem bellorum, quæ duo illi Reges gerebant, 2 ratione ejus, quod non quærebant, aut quærebant, & eorum, quibus illud qrebant 3 ratione ejus in quo acquiëscebant, & à quo abstinebant. Quomodo Ninus quæsitam hanc primam Monarchiam firmavit?
8     Unde factum est, ut totius Orientis populos Ninus subigeret, semper im victoriis sequentibus foelicior?
9     Quodnam postremum Nino bellum fuit?
     Zoroaster quis fuerit?
     Primus Magiæ & Astronomiæ inventor quis fuerit?
10     Postremus hujus Belli successus quinam fuit, & quid statim illud secutum est?
     Quosnam reliquit mortuus Ninus?
                         CAP. II.
1     Duæ Causæ quæ Semiramidem impulerint, ut recens parto timeret Imperio?
     Quanam arte usa est, ut sese hoc metu liberaret?
2     Triplex Semiramidis in filio oportunitas, quâ freta, hanc suam artem exercuit.
3     Quonam habitu usa est Semiramis, ut se pro Matre filium liberaret?
     Quomodo suspicionem evitavit, quæ ex novo hoc habitu oriri poterat?
     Quomodo hic vestium mos apud Assyrios invaluerit?
4     Quomodo successit hæc simulatio?
[22/18/13B]

5     Quomodo dum hoc simularet se gessit Semiramis?
6     Quid inde evenire potuit, et non evenit, quod quem simulasset indicaverat, quid autem secutum est, & cur?
7     Quam urbem condidit?
     Ex qua materia murum illius urbis exstruxit?
     Quid pro calce & arena hic fuit, & cur.
8     Quid præterea gessit? nominatim verò cur Imperium auxit, & quid ei adjecit?
9     Cui præterea genti bellum intulit.
     Quinam tantùm ex tot singulorum Imperiorum Monarchis Indiam intrarunt
10     Cur interfecta est & a quo?
     Quam diu potita est Regno?
11     Cur ejus Filius belli studia deposuit
     Discrimen inter Ninyam & ejus matrem ex vitæ ratione, & personis quibuscum post eius obitum Ninya vel rarius conversatus est, vel frequentiùs?
12     Quomodo hoc Ninyæ exemplo posteri ejus cum Legatis Gentium egerint.
13     Assyrii quo nomine postea appellati?
     Quot annos tenuerint Imperium?
               Quæstiones Berneggerianæ
                     ex Justino
     Prior numerus librum, 2dus Caput, 3tius versiculum notat.
1     Quisnam antiquior gubernandi modus? 1.1.1.
2     Num Monarchia Aristocratiæ & Democratiæ præferenda, ibidem?
3     Ad Majestatis fastigium qui provehendi? ibid.
4     An in principio nullæ Leges? 1.1.2.
5     Num præstet Legibus teneri? ibid. lit. C.
6     Arbitria Principum quatenus pro Legibus? ibid.
7     Fines Imperii proferre an expediat? 1.1.3.
[22/18/14A]

8     Prima Monarchia quibus artibus ceperit? 1.1.4. & seq.
9     Num Zoroaster primus Magiæ inventor? 1.1.9.
10     Semiramidis artes q? 1.2.1. & seqq.
11     An rectè sexum mentita? 1.2.4.
12     Velamenta quid? 1.2.1. lite. A.
13     Gynæcocratia an toleranda? ibid.
14     Babyloniæ conditor quis? 1.2.7.6.
15     Calx arenata quid? ibid Lit C.
16     An Semiramis justè interfecta? 1.2.10. lit.E.
17     Arbactus an rectè bellum intulit Sardanapalo? 1.3.2. & seq.
18     An Harpagus rectè fecerit, filium Regis ex mandato non occidendo? 1.4.6. & seqq.
              Ex Taciti Agricolæ Proæmio.
1     Qui fiat, quod magnorum ætatis cujusque virorum, non quanta veterum æstimatio ac fama sit? cap.1. loc.1.
2     An bonæ tantum conscientiæ studendum? c.1. l.2.
3     Quænam Tyrannorum Natura? c.2. lib.3.
4     Qui Principatus cum qua libertate miscendus? c.3. l.4.
5     An in justo Principe facilitas imperii atque clementia locum habeat? c.3. l.5.
6     An orator causam malam agendam suscipere debeat? c.4. l.1.
7     Hominibus Illustribus an et quomodo peregrinandum c.4. l.2.
8     Ad Rempublicam educandorum studia qualia? cap.4 l.2.
9     Quænam boni militis virtutes? cap. 5.
                                       [flourish]