The Hartlib Papers

Title:Notes, "Didactica Historica", Hartlib
Dating:undated
Ref:22/18/1A-6B: 2B, 4B, 6A-B BLANK
[22/18/1A]

                   Didactica Historica
[22/18/1B]

-
[22/18/2A]

[Upper half of printed broadsheet of which the complete text is at 7/75A]
                       EXEMPLAR
                EPISTOLAE DOMINI.I.A.
      COMENII quam discessurus reliquit penes S.H.
Tradendum ab ipso Fautoribus & Amicis, quibus partim ob
   eorum absentiam, partim ob necessariam abitus sui
    festinationem, Ipsemet coram Valedicere, proque
    exhibitis sibi officiis, gratias agere non potuit.
                    INSCRIPTIO.
   Studii Pansophici in Anglia Fautoribus, Dominis mihi
    observandis, (junctim aut sigillatim) ad legendum
                       pateant.
   Nobilissimi, Generosi, Reverendi, Clarissimi Uiri,
          Domini & Fautores nostri benigni,
                salvete per CHRISTUM.
Affectus, quo me & studia mea prosequi estis dignati, eum in me excitavit affectum, ut ubi ubi fuero, dum fuero, venerari vos desiturus sim nunquam. Abeo enim â vobis revocatus â meis: & quia per publicos hîc motus quiete hîc agere licet nihil. Aliquot sane istos menses, quibus hîc fui, non nobis periisse videre poteritis, si quid actum sit cognoscere fuerit volupe: quia tamen non ea quæ primariæ sunt intentionis agere licuit, ad illa jam cupidè festinat animus. Ideoque vobis (quibus coram non fuit datum, scripto hoc) valedico; vosque omnes divinæ misericordiæ æquè fervide atque opus quod urgere (nos laboribus spontaneis, vos liberalitate ultroneâ) suscepimus, commendo. Illud inquam opus, cujus gratia me huc (aliqui vestrum) evocari, & nisi infelicia incidissent tempora retineri etiam hic, voluistis, pietati vestræ commendo: facturus ipse, ubi ubi fuero, & quam diu fuero (DEO me clementer adjutante) ut consilia nostra non semper consilia sint, sed in opera transeant. Vos de fide & industria mea & collaboratorum benè sperare, nobis divinam benedictionem apprecari, nostrasque curas coepta jam benevolentia levare ne intermittite: donec votis potiti nostris, Christianæ
[22/18/3A]

[left column:]
                       Didactica
               Historiarum Ionstoniana
Vis ut de Histories aliquid addam: quod paucis facio; quid enim sentiam ex Synopsi didacticæ (quam Tibi nuper in MS. communicaui) videri potest. Dico itaque Aetatem Puerilem aptiorem esse ad comprehensionem illius Historiæ quam ego disciplinarem voco, quam ad illius q apud me systematica dicitur, præsertim si Vniversalis esse debet. In ea enim abrupta solum illaque memorabilissima Exempla traduntur q non tam admittuntur quam in puerilem animum influunt nullo connexionis habito respectu. In hac vero non tantum Actionum singularium attendenda ratio, sed ipsa Connexio a ratione successionis anima ipsorum esse videtur. Iam verò Experientia dictat pueros vt plurimum Actiones quidem et Exempla referre, sed nullo successionis obseruato ordine et quod majus est Nominum propriorum [catchword: il-]
[right column:] illorumque mirificorum copia fere obrui. Nec tamen nego Systema Historiæ Vniversalis et Particularis cum fructu Pueris proponi posse si major diligentia, quæ puerili ætati difficulter persuaderi potest accessent. Novi in Polonia cujusdam Nobilis filium qui cum lectionis suæ in Polonica Historia Vernacula rudimenta poneret eo tandem successu temporis peruenit, vt antequam Gramaticis scriptis se attingeret res Polonorum exactissimè referre posset; sed hæc Manuductio vt vides rerum[altered] gestarum tantum spectat [Greek: Gnosin]. Quod si vsum illius spectes ille vel in Relatione nuda vel in phrasi vel in similitudine consistit ut in synopsi mea de Explicatione et Repetitione vbi phrasium fit mentio videre est. Cæterum est aliud genus disciplinaris Historiæ quod ego voco Demonstrativum vel didacticum vt cum res gestæ non tantum nudè exponuntur sed et ad demonstratio-
[22/18/3B]

[left column:] nem certorum Axiomatum applicantur. Talis Historia in Physica Theologia et Philosophia Practica pcipuè locum hubet. Et nihil aliud mihi esse videtur quam Historia Vtens (puto si ad imitationem Logicæ vtentis parum propriè appello) sine cum vsu conjuncta. Hujus specimen nobis dedit cuius facis mentionem Richtenus. Ego in physicis si mihi deus ad has curas vitam produxerit, dare conabor. Hanc juuenis ipse colligere sine præuia manuductione vix potest. [blank space] ista persequendo cum ad cognitionem pceptorum ducitur. Considera quæso bene quid in hanc rem in Synopsi scripserim. Videbis paucis illis verbis magnam rerum contineri segetem. Sed hic vsus generalis nimis est. Specialissimus ille vbi datur in Regno aliquo casus ex simili casu qui a nobis in aliqua Historia pressus est dijudicatur tum notione juris tum ratione successus. Et hic [right column:] accuratior requiritur et notitia et prudentia cum puncto temporis magna momenta rerum vertuntur et exigua gleba ingentes arietet currus. Noscenda est interea Regni. Regis Procerum et subditorum constitutio. Hinc enim prognosis ipsa sumitur. Et in his forte Methodus ad Exercitationem esset danda, quæ tamen mihi non ita difficilis videtur. Quæ si jam potest. Quanta jactura sit Philippoburgium? An subsequenti vere aliqua Hollandorum futura sit Expeditio? An inter Polonos et Svecos Pax! &c. Talia Exercitia illis sunt necessaria qui ad Rempublicam adspirant. Et hæc raptim et paulò prolixius.
[22/18/4A]

[left column:]
                  Ex Synopsi didacticæ.
1. Historia contineat memorabilissima et jucundissima secundum [pceptoris?] seriem disposita stylo nec jacente nec elato conscripta.
2. In Historiis illæ formulæ [..tentur] quæ virtus [..eniuntur?] et quæ depromi possunt.
3. Historiæ Sacræ proponuntur.
4. Historia ex Ecclesiasticis scriptoribus et Martyrologia deprompta ex Latina ab iisdem discipulis in vernaculum explicentur vel e contra quod excellentius ad finem
5. Historia Mathematica est q in Geometria varias dimensiones in Arithmetica miros numerandi et numeros componendi modos Astronomiam quæ themata pdictiones stellarum motus miros [Ansila?] q varias stucturas Machinarum Mechanica inventa etc contineat.
6 Historia sit triplex in classe physica
  1 Narrativa q non tantum Corporis specialem recensionem contineat sed et mirabilia eorum jucundissima
                     tractet.
  2. Confirmativa q pcipue præcepta singularibus
     Exemplis demonstrat.
  3. Indagativa q ad academias pertinet.
[right column:]
7. Historia sequatur Ritualium vel philologica vel si id esse potest vtraque.
Illa Ritus veterum et neotericorum continebit hæc aliqua ad Grammaticam Rhetoricam Logicam etc pertinentia.
8. Chronologia pcipuorum modernorum Regnorum et Rerumpublicarum brevis et enumeratoria tantum.
9. Historia Politica sit triplex Exemplaris demonstrativa Indagativa
q ad Academias pcipuè pertinent et omnes ex Neotericis pcipuè quod hactenus summè neglectum deprompta.
10. Historia Theologica Narrativa Demonstrativa et Indagativa (copiosissimæ certæ sunt) inquirant.
[22/18/5A]

                     Didactica
                     Historica
[left column:]
Pauci sunt qui utrumque assecuti sunt Historiarum memoriam et Legum Iurisque prudentiam. Stur. ep. Clar. p.124.
---------------------------------------------------------
    Officium Interpretis. sive Professoris Historici.
Exscrib. à p. 124. Ib. Quamobrem - ad p.125. disserere
-------------------------- possent.----------------------
   Pueris universum fabularum doctissimarum compendium
      inserendum.
Et Historiarum nostrarum schola nova excitanda.
De his vide B. Didacticæ systemi Authenticorum Eruditorum universalis et adde scy. Hodie tantum Romana et Græca historia docetur Gallica nostra neglegitur. Illud rectè hoc minimè rectè Quid enim domj nostræ perigrinamur? quid alieno ex fundo quod patrio et auito in agnello crescit, emendicamus? Itaque studiis Grammaticis perfecti [...m?] unam historiam Gallica [word illeg]. Frey. p. 10
---------------------------------------------------------
               Streso 29 Octob. 1634.
H. Pöhmers didactica Historica habe ich uoll durchlesen. Meum judicium est duplicem esse studii Historici cursum viz. Per Copiam et per Autographum. Per Copiam i.e. per Compendium ex Autoribus [congestum?]. Hoc Puerorum est et inculcatur partim Latinitatis causa partim ad Historiæ Pelagus certis quasi catenis seu certa methodo comprehendendum et subigen-
[right column:] dum partim denique ad ingenerandos primos conceptus reales ingenio puerilj. Cum autem jam ex hac semente judicium crescit, tum demum studium Historicum debet per autographum fieri i.e. per lectionem ipsorum Authorum et transferri ad Locos et Vsus disciplinares quemadmodum ibi a domino Pohmero suadetur. Hoc autem vt fieri possit non opus est Aphorismorum selectione sed opera danda vt ante istius lectionis initium Discenti perfectè imprimatur systema Politicum vt norit omnes Controversias omnes Canonica omnia Problemata Politica quæ in Consiliis discursibus Colloquiis Epistolis &c. prævidenda probanda refutanda declaranda &c. venire possunt. Si quis hoc sibi Systema rectè impressit et eius est ætatis vt possit Historias legere cum judicio is alia non eget instructione nisi quod scio Richteri Axiomata esse satis commoda ad monstrandum incipienti hujus judicii Modum atque vsum. Ich wunsche sehr dermal eins Occasionem docendi Politicum zu haben vnd aliter ein solche Systema meo [more?] et modo zu
------------------- collegiren.--------------------
[22/18/5B]

[left column:]
            Ex Epistola didactica Brukii
In reading of Histories you shal doe well to take for the first Author some Vniversal History.
    2. You must haue such a one as containes as well History as Method to make it pleasing. Herby you shal perceiue the Series of times and in some sort of Actions.
    3. All other Histories are particular, and therefore to bee reduced to the Method of the first Author.
       And as particular Histories are hereunto to bee reduced, so also by this the Coherence of Particular Histories one with another, and the DEpendance of them One vpon another is to bee vnderstood.
---------------------------------------------------------