The Hartlib Papers

Title:Copy, "Praecognita Brookiana Dogmatica", Continued
Dating:undated
Ref:22/3/3A-4B: 4B BLANK
[22/3/3A]

Brookiana diligentissime perlegi et expendi. Et ut paucis dicam, quid laudem potius, quam quid addam, inibi reperj. Omnis utique solidæ eruditionis fundamentum, hæc à teneris statim annis ingesta menti rerum sensualium copia est Quomodo rectum <rerum> creaturarum usum, & societatis humanæ leges (in quibus duabus partibus summa ferè sapientiæ sita) unquam plenè imbibet, qui nec homines, nec reliqua creata novit? Nosse verò jam à pueritia potuit, modò [tàm?] oculos auresque eius distinctè satis subiissent, eâ ætate, quàm ad judicandum infirmâ, tam ad capiendum, quæcunque infunduntur pronâ ac appositâ. Qui tam clara ac evidentia Didacticæ principia, veluti supervacua reiicere audent[altered], propriâ ignorantiâ utilitatis eorum convincendi[altered] est <sunt>, digni[altered] utique, ut in iis semper [deletion] <pueri> maneant[altered], q supercilioso fastidio olim velut puerilia contemsere[altered]. At contra Brookius absoluto utilissimo hoc Præcognitorum opere, unà cum Comenio aliisque fidis Didacticæ Instauratoribus à Senatu populoque Eruditorum Coronâ ea ornetur OB IGNORANTIAM STUpiditatemque à scholis profligatam. Quâ nulla Iuventutis Doctore dignior pulchriorque est. Habes breviter & candidè de opusculo illo Domini Brookii sententiam meam. In qua tamen ne quid auribus tuis dedisse videar, solitâ mihi semperque tibi probata libertate paucula ennoto[altered]to, quæ vel mutata vel clarius dicta vellem. Quorum tamen brevis enumeratio nihil superioribus laudibus detrahet, sed veluti in facie nævorum minuties corporis elegantiam tanto magis commendabit. 1. Non satis capio cur Præcognita diviserit in Dogmatica & Affectuosa. Memini apud Keckermannum aliquando Orationes ita distinctas legisse, Sed an universalibus hisce Præcognitis hi tituli satis conveniant, non parùm dubito. Nam priorem ut admittamus, posterior nimis angustus videbitur. Quippe nec virtus omnis in moderatione affectuum tantum posita.
[22/3/3B]

Multiplici quoque in virtutis actionibus auxilio & directione Intellectus et voluntas egent. Multò minus tota moralis Philosophia (q pter Ethicam & Oeconomicam et Politicam cum Iurisprudentiam tradit,) affectuosa tantum præcognita requirit. Multa enim in ea &t merè sensualia sunt, & pueris intellectu penè quàm naturalia & artificialia, faciliora. Vt varii illi status hominum, Regum, Consiliariorum Iudicum / aliaque id genus, q pueros sæpè vix septennes in ludis suis imitari videmus. Quo magis miror civilia ista in sensum tam egregiè[altered] incurrentia, in expositione præcognitorum dogmaticorum à Domino Brookio pterita, cum psertim inter alia et mensuris aridorum, liquidorum [&c?] item monetur ß 30, locum suum assignaverit, qtamen sine respectú ad societatem & commercia humana percipi rectè à pueris nequeunt. 2. Deinde non satis ex Lege methodi videtur actum, quod in consvetudine accuratâ modum eius prius, deinde usum explicuerit. Mihi certè ad docendum et persvadendum satius videtur, rei, quam explicandam suscipias, insigniores utilitates dilucidè prius omnibus ob oculos ponere, ac deinceps incenso in legentium audientiumve pectoribus assequendæ ejus desiderio, modum huic satisfaciendi distinctè subjungere. 3. Denique in toto hoc opusculo, licet satis puro & nitido stylo conscripto, nescio quam obscuritatem deprehendendo. Bis terque attentè perlegi, et tamen vix plenum omnium aphorismorum sensum, & singulorum cohærentiam eruere quivi. Mea quin tarditas in causa fuerit, non multum repugnârim, dicere tamen ferè ausim, perspicuitati non parùm demere sollicitè nimis pressa in tradendis ingenii sui inventis, ab autore Keckermanni Alstediique vestigia. Familiares enim illæ ubique ipsis adhibitæ divisiones per Vocabulum, Est, utut tabellarum compendiis apprimè conveniant, intentioni tamen ac festinationi legentis non parùm sæpe numero officiunt
[22/3/4A]

dum maiorem in rebus ordinem & concinnitatem fingunt, quam post serium examen revera in iis reperitur. Eoque obiectu multimodis inter se complicatarum divisionum <tam multiformis rerum nexus>, in supervacuas de fundamento aptitudine earum <ejus> meditationes <eundem> coniiciunt, cum rectâ ad ipsam rerum tam <missis tam[altered]> scrupulosis per particulam Est dissectarum <right-hand margin: earundem dissectionibus> cognitionem transmittere potuissent. Sed quia de vulgari hoc in tradendis disciplinis errore, curatiùs alibi, Deo volente, aliquando disserere animus est, hic sisto & manum tollo.
    P.S.
Hæc postquam denuo perlegi, manca hinc inde & hiulca reperio, eoque parum utilitatis tibi præbitura, nisi diligentius emendentur, quod ut fiat, rogo, ut postquam perlegeris, illicò remittas Mihi iam, quia Tempus elapsum, nec corrigere illa, nec augere vacatur.
                                        Vale.