The Hartlib Papers

Title:Memorandum Relating To Stoughton'S "Felicitas Ultimi Seculi", In Latin
Dating:undated
Ref:21/26/1A-5B
[21/26/1A]

Sit elatus apud vos Helicon arrident enim mihi quæ libenter igitur Usurpo Clementis Alexandrini Verba, modò prælatus Sion et studiosi vestri potati Rore Heliconis Sed et saginati Flore Sionis operas in vineam Domini paciscantur suas, et â Domino messis in messum suam protrudantur. Exeant è Castris Academiæ Christi milites in Ecclesiæ campum quotidiè velut Imperatoris Aureliani quondam in Bello Marcomannico celebris apud Ecclesiasticæ scriptores historiæ Christianorum Legio Fulmina [trix?] in Doctrina sonantes Tonitrua, Iaculantes in vita Fulgura quod de Basilio Magno Nazianzenus æqualis. Quid enim? [Greek: Ta erga hyperphtheggetai tous Logous], Etsi fuerint Apophtegmata singula, modo verba sola, Verissimus[altered] [meo? altered] <another hand: verissimus meo> Lucianus; Et summopere cavendum divino præconi ne dicta factis deficientibus erubescant, ut elegantissimè nisi fallor Augustinus: Et certe quod Vir Sanctus et gravis aliqvando vitæ sordibus indigno Nominis honore, sed istius Sectæ Philosopho professione, severè taxans incongruitatem rei deformem. Nihil Turpius est, Peripatetico Claudo. Artifices in illo genere solent emittere columbas alis vnguento svaueolenti delibutis ut Illices aliarum scilicet in Supplementum Domus extructæ denovo, vel exhaustæ denuo, referente Basilio: <another hand: sed hæc in Academicos accommodatione profecto nobiliore Curæ> Felix artificium Efficax [Illicorum?], quo non aliud repleverit Academiam vestram, et suppleverit Ecclesiam vel innocentia par, vel efficacia simile, vel Gloria possim addere, Sine Pallore ne suboleat Imposturam judicij mei [nani?] stultitia Pellucida, Sine Rubore cum Censuram subeat, Ingenij tui magni tum invidiosè Gigantea Comparatio proposita sublimius. Stari [crates?] apud Plutarchum Montem Athon ingentem traducere voluerat, in Effigiem Alexandri Magni totum, si Rex ipse tam ingentibus [letters deleted?] ausis annuisset, Urbem Sinistra tenentem Amplissimam refertamque civibus, Dextra fundentem Fluvium, qui Dives Aquis Argenteis illam. [Greek: [Theathetis?] Argyropeza] præterlabens allueret, et armis â Vulcano fabrefactis atque traditis Achilli suo <another hand: dilecto> defenderet, in Monumentum Magnifici Regis Magnificum satis. At Monumentum sibi statuet, si tantillum tantus audire dignatus fuerit, Princeps vester, et manibus suis potius, si complexus arctiore. Cura Rempubl: suam, Beatis hisce Laticibus etiam rigare voluerit Ecclesiam DEI, longe quidem opinione mea quàm potuit Artifex animi vasti vastique ingenij vel cogitando [catchword: fing-]
[21/26/1B]

fingere vel fingendo cogitare Magnificentius. Neque sapientis erit opinor [Greek: hysterein en tois proteremasi?] neque velis accedere, cunctator Fabius ad hoc opus, potius, quam Papyrius cursor: Semiramis Assyriorum Regina mulier[altered] impigra[altered] virilis animi, cum evica Cultum Capitis occupatæ nuntiaretur ei defecisse rebellem ab Imperio Babylonem, altera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam contendens accurrit expugnandam neque capillos inordinem curiosa, prius Animal Horæ. quod de Proteo dixeris effæminato subinde mutabili, quàm quod de stoicorum sapiente dixere Veteres, Animal Gloriæ, tantam vrbem in potestatem suam, non otiosa fæmina redegit. Surgite verò quotquot estis Europæ Serenissimi Principes, Illustrissimi Magnates, agite Viros, imitamini fæminas (an quia præcesserunt sequi pudet, et ne sequi saltem non pudet.) et/si <another hand: et si> magna[altered] Babylon ab Imperio Vestro, quidem sed etiam Dei præcipuè defecerit jmò si Sancta Sion, illa civitas Davidis â [Iebusæis? altered] adhuc occupata<TRANS SWITCH="4"></TRANS> vobis<TRANS SWITCH="2"></TRANS> et<TRANS SWITCH="3"></TRANS> intercepta<TRANS SWITCH="1"></TRANS> defuerit, ad securam possessionem cælestis Hÿerosolymæ solidum Fractum Victoriæ vestræ, sinceramque triumphi lætitiam nulla vobis interea Cura tàm Capitalis obsecro videatur, quæ possit huic prævortere, tantas Vrbes in potestatem vestram redigendi. Nolite tempus in nugis terere, quod avolat è manibus et fugit irrevocabile semel emissum, vel Cras ut ille Seria reiectis in hilari compotatione Literis Indicijs imminentis etiam tunc vitæ suæ <another hand: capiti suo> coniurationis, hodie morituri, protelare: nempe Fronte Capillata est post est occasio Calva. Quid juverint In tonsi Crines Apollinis et compti Veneris, si dum tui capitis ornato Fronti spicio delectatus ipse sine Corebro Prometheus, occasionis amiseris Occipitio glabro delusus Epimetheus, adeoque fines Imperij tibi decreuerint attonsi, Reique tuæ Magnæ simul et Bonæ Spei Caput, in præcipiti tibi constiterint, aut ancipiti loco, si non omnino præcisa conciderint? Si tibi lætiori Contemplanti, tuo capillata Frons Æris obversetur, et Calva contemnenti tristior occasionis [catchword: ob:]
[21/26/2A]

obvertatur aureæ? Si Coma delibuta floreat et Corona delibata marceat? Et ne Quisquilias Ineptiarum minutius excutiam vel exagitem magnificentius aut morosius Universas effæminatorum, quis non ingenuè riserit accurate redigentem Varias in Lyra Chordas in Harmonicum sonum, singulas et coniunctas interea tamen incuriosè neglecta COR et LINGVAM vel inter se vel as concentum cum Virtute Musicum qui non omninò subigenda tentaret? Qui peritè composita cithara sonare posset, in Convivio Procerum Crinitus [Iopas?] aut etiam mirifica Lyra vel orpheum superare Magistrum Hectere qui potuit SVPEROS artifici pulsu stupidosque trahere velit tamen Euridicen sequi, perditè contaminata vita Centimanus in Bello Deorum GIGAS atque in Acheronta movere præceps ad Inferos immatura morte non scelere citato cursu desendens ad superos unde redemta stulte retrospiciens iterum retroacta relabitur, et nulla prece nullo carmine revocabilis. [right margin, another hand: et nulla prece nullo carmine revocabilis ad superos, unde redempta stultè retrospiciens iterum retroacta relabitur.] Et qui semper oberraret eandem Chorda contemta Iunone Moneta, cui non videatur Arte magna DELIRARE voluisse? Gravissime Plato divinus, [Greek: hoi spoudaioi en tois geloiois geloioi en tois spoudaiois] ut plurimum: De generos Animæ, et non <another hand: nil> magnæ laudis egentes hæreant in Luto Luxuriæ, molliter ossa cubent illis in lecto Socordiæ, Vos evigitate quibus ê meliorè[altered] <another hand: meliore> luto finxit præcordia Titan ingentes Heroes: Ne sit curæ nobis ut comitati sodalitio spadonum culti [letters deleted?] Famulitio[altered] Gnathonum, cincti satellitio Latronum prodeuntes in publicum quasi Luxuriæ Genij publicæ vel PATRONI, SUPERBIÆ FONTES ET FEMITES, Iniustitiæ PRAESIDES & quasi Tutelares, ita Nomen Honoris umbratile tueri satagati, elati quasi Cothurnis <another hand: illis> induti spectris illis <another hand: Larvis> et infestati spectris. Amor Populi vestri Satelles Imperij longè [Vidissimus? altered]: nec ut Unguentati [certotis?] utique cum fæminis et pugneris in occulto nudati virtutibus Etsi non Vestibus Agathyrsi Picti, vel etiam placeatis eis, nam quod Meretrice sine arte formosissima sine cura, dixit aliquis ingeniosè de virtute verius ingenua Virtus ingenua Lecythum habet in malis: At <another hand: Atque> ut redeam ad Exemplum initio propositum, non ut Calamistrati molliter agatis in scena nec ut Cincinnati [turpiter? altered] apud emunctæ naris homines et frugi notæque melioris audiatis [Greek: oudeis kymetes ostis ou kakon pherei?] atque ut eleganter Homerus ab eodem petita comparatione luculentissima sanè et <another hand: atque> significantissima [Greek: Laoprotatos men hoti esti kakon de te sema <another hand: sema> tetuktai?]. Turpe Christiano sub capite coronato spinis, agere militem delicatum, gloriari Milliebri Crine quod ræsæ circuli forma vel Imagine coronæ ludicra faciunt Apocalypsi sub Abaddone Rege suo Locustæ, non Capite Cælesti potius Animæ sponso suæ pulcherrimo quod etiam castæ Marito Matronæ solent: ORNATA COMA quasi mÿsterium Roboris in capillis in volutum lateret, ut Sampsoni tradito per amicam, vel Fatum Felicitatis in Purpureo Crine penderet illigatum quod de [Niso?] fertur, à Filia prodito, vel Immortalitatis etiam vehiculum illius innexum volitaret<TRANS SWITCH="2"></TRANS> Nodo<TRANS SWITCH="1"></TRANS>. Et ab infinito pendulæ prolixo [Sÿrmate?], quod opinati Persæ delirantes, olim, Vivi curiosius alebant, et morituri solicitè retinebant, ut Ansa certior esset arctioribus Angeli complexibus et tenacioribus in Cælum sublevaturi, non AETERNA CORONA vel de LILIIS exempli boni Candida, vel de cruenti Purpurea Martyrij Rosis, ut Cyprianus elegantissimè, potiusque FLORIBVS è christi sanguine stillante feliciter oriundis et calcantis obedientiæ perfectæ tramitem vestigijs intertexta, qui Candidus et Rubicundus a sponsa signatè prædicatur hoc innuente fortassè, quæ Candida pariter et Rubicunda cum mereantur audire, de Virtutibus etiam suis utique verecundata suum petit ab Agno Felicitatis integræ [catchword: Vell:]
[21/26/2B]

Vellus Aureum cuius omnia se debere sua merito Bona recognoscit. Turpe Viro saltem Christiano timere sudorem Sybariticè rugasque<TRANS SWITCH="2"></TRANS> Rosarum querule <another hand: queri> tremebundam ne <another hand: quasi> procaciter inclementerque mordeant et delicato lateri grave Vulnus imprimant, rastrisque<TRANS SWITCH="1"></TRANS> gravioribus etiam visis indolere prorsus afflicto capite, appetere qui debeat etiam sanguinis epotandum Calicem adusque fæces, etiam spinarum punctiunculas, et ambire, quibus ut Christi Typis, et Regijs, Impressus et percussus, Imagine Domini signetur, eumque referat[altered from referatur] <another hand: ut> Nummus non ille [Greek: ponerou kommatos] et Adulterinus, ut filius [Greek: agathou aimatos] haud ille degener, et sequatur, ut initiatus ante literas vniversas Alphabeti Duci Cornea puerorum, pensilique tabella pellucidaque præeunti, Cruci, non nitida Coma Coronatus, sed velim Putida Calvaria Crucifigendus.
A te vexatas malo tenere Rosas amicissime Christe:
In te vexatas malo videre Comas[altered from Romas?] <another hand: Comas> amice Christiane:
Turpe Viro scilicet hærere molliculum ad speculum Veneris, torquentem noxia solertia capillos, anxia diligentia plicantem in nodos atque in Ordinem sollicita cura reponentem, si vel parum deflexerint [Greek: atimageleontes] ut venentur elegantia factitiæ formæ scilicet Aquilæ contra Proverbium Muscas, ut Domitianus Imperator inter fæminas in magnifico Palatio[altered from Palatino] cùm præiverint et Fæminæ solutis Crinibus et neglecta forma, quæ quò incultior eò pulchrior efflorescit, et quod de Cassij Brutique Tacitus observat Imaginibus in gentili cuiusdam suorum funere non prælatis eò magis præfulgebant utique quia non Uisebantur, et quasi Cursu contenderint in Campum. <Martis, ut> Etiam Muscæ, sicut in Æsopica fabula testudo pensans industria tarditate, Gloria fulgentes Aquilas asse querentur. et Christiano profectò turpissimum. Surgite verò quotquot estis Europæ Serenissimi Principes, Illustrissimi Magnates iterum vos allo qui fas[altered] sit, Accingite vos ad Ingens hoc Opus, Accelerate composito quidem [Agrine?], neque solutis ordinibus, at vel solutis accelerate crinibus, Heroes impigri, [Greek: meden Anaballomenoi] supine tardi, vel etiam timide cauti, [Greek: proballomenoi]; [Subigite? altered] Deo Magnam illam Babylonem [Greek: [Epitomno?] oikoumenes] atque [Greek: Deisidaimonias Epitomno?], quod de Vetere Roma dictum de hodierna certè verissimum. [Greek: Metera pornon], et ne plura scilicet accumulem quæ possint in finita superbiæ turpisque quæstus Vniversi [Greek: Metropolin]: aggressi magnaminè tollite Belli Nodumque moramque Turcici, reddite quæ vobis im-[catchword: per[altered]:]
[21/26/3A]

-periosa fecerit et crudelis appellata Mater[altered from Materat] <another hand: at> non improbi pueri Lege Talionis[altered] Igne cladio conculcatione pedum, Direptione Thesaurorum omnium, Nudatione contumeliosa, Meretricis, ultimaque consumtione carnium putidarum; resumite Coronas vestras, hactenus in cornibus impuræ Bestiæ diu satis et pro Imperio ventilatas, imò sub pedibus etiam conculcatas, aptius ad Agni mitissimi Pedes et Sedentis in Throno magnificentissimi tutiusque reponendas. Neque tardetis interea. Redigere in potestatem vestram Sanctam hanc Sionem, tanti momenti Presidium scilicet & Coeli Portam vel si cui potius illud Imperij verè Catholici Claves, omnia Victoribus et illius Dominis aperientes Eruditionis [Greek: Akropolin] universæ. Comparate vobis hasce quæ poterit expugnare non Demetrij [Greek: poliorketou] & sed Dei [Greek: poliouchou] potius [Greek: Elepolin], Alatum precibus importunis animum sed et Armatum Zelo fervidiore studium violentis Effractoribus et ingeniosis expugnatoribus Vrbium Clausarum, atque castrarum quæ videntur esse difficili sed Illice Pertinacia vel simplice sed invicta merentur audire pudicitia Virgines ut Intactæ sc: & Intractabiles.
Alite qui vobis illam conficere potuerint, egregios Artifices, alite vel in ipso Mundi Prytaneo magnificè frugales Impendite non Ornatum vestrum Superfluum, licet elegantem sed Aurum vel Ophyrinum vel vtriusque potius Indiæ recondita Divitiarum [Greek: Keimelia] quod in structuram Tabernaculi Bezalecti traditis[altered from traditum] <another hand: Ægypti[altered] spolijs> et Aholiabo [right margin, another hand: traditis Ægypti spolijs et Aholiabo] divinitus instructis, et Viri fecerunt et mulieres adhuc [Greek: Aigyptiazoubai? hos alethos] ut Clemens Alexandrinus in Pædagogo loquitur. Ægyptia Templa magnificentia structuræ pulcherrima, sed eadem monstrosi [Numinis?] observantia [pudissima? altered], sapientes, Inaures ipsaque adeò Iocalia sua feliciter hac oblatione spontanea consecrantes. Neque hac in causa properantes Ordinem Crinium negligite tantùm quod imperiosa Semiramis exemplo docuit imò Crines ipsos impendite detorsos, [abrasosque?] quod etiam memoratur, in [historia altered from historijs?] factum, et à fæminis officiosis in [obsidione?] Patriæ ne deesse posset ad Defensionem materia machinis illigandis: neque Crines et Frondes iterum brevi renascituros, sed etiam Carnes et ossa Predituum vestrorum, sed ipsum Caput intimamque vel Medullam sed Humorem Radicalem cum Vitali Spiritu, sed ipsas etiam radices Imperij vestri nudatas evellite, Nervisque Belli pecunia sic interpretor et sapientiæ contendite donec rigeant: Sed vestræ denique vitæ gloriæque summos Apices etiam Sacrum Caput et Coronam conculcandas exponite, Cor et Cerebrum dispergenda, sine cesse: Sceptrumque nunquam deinde refloriturum Achillea scilicet animositate veraque magnanimitate proiicere ne dubitetis.
[Greek: Naimatode skeptron tomen oupote phollazozous physei epeidan prota tomto en [orez? altered] leloipen oud anathalesei peri garra hechalnos elechen[altered] phollate kai phloon?]. Absit ut prospectu tristi reficiam oculos, nisi detur etiam Saracenorum è manibus ereptam, in libertatem vindicare Sanctam Hyerusalem, dixisse fertur in Bello Sacro. Richardus noster è Pincipibus Argonautarum unus à magnanimitate CORDE LEO nuncupatus, cùm in culmen <another hand: iugum> montis vnde civitas Sancta subiecta patebat oculis ab hoste tunc temporis occupata, primus evasisset, inter alios proceres, qui citatis Equis ambitioso certamine contenderent, ad præcipiendam torti spectaculi felicitatem alacres, et pressa Galea tristis abstinuit.
O mihi tam longæ maneat pars ultima Vitæ: spiritus et quantum sat erit tua dicere facta: Gloriosissime Domine Christe quando tu reserato coelo descendas Equo sublimis in Albo vel aureis invectus etiam Quadrigis Oculis Igneo Vigore radiantibus et flagrantibus Et si non Ore gladij nec fortibus Armis aut fulgentibus, ut Gladio Oris et acutissima Romphæa prodeunte terribilis et Tunica non Adamantina sed sangui-[catchword: nolen:]
[21/26/3B]

-nolenta non infecta Cocco sed Sanguine tincta sponsus elegans et Victor Augustus atque Triumphalis; non decimo tantùm sicut Bestia sed innumerabili Diademate redimitus, nec in fronte Meretricea Mysterio stigmaticus inusto, sed Ineffabili Nomine Divino dubio procul atque fortasse Tetragrammato, Venerandus, [Greek: ho logos tou Theou kai Theos to ho logos?], et in veste simul et Femore Scripto Rex Regvm Dominusque Dominantium admirabili Satellitio Militiæ Cælestis Albis etiam Ducique suo concoloribus Equis insidentis & Byssinis Albis & Puris induti stipatus, ut non Horridioris Armatis ad Bellum Parastatis exhibitæ, sed ornatis ad Convivium paranymphis elegantioris: Ad quod Invitabit Angelus è medio Sole, quasi Cursoribus illius Equis et Celeribus usurus, Euangelicissimumque præconium curriculo Diurno circumlatus orbem per vniversam Radio quasi Solari descriptum pronuntiatumque sparsurus: Conuiuium Funebre simulet Nuptiale sicut initio dixi[altered from diximus] quod in mundi nempe Vesperijs ante magna Comitia Salutis et Gloriæ gradus Universo Gregi Canditatorum tuorum sanctitatis et Martirij Gratia præconcessa Vniversali Designatis incæptoribus unà cum Doctoribus in illa facultate plenissimè communicandos à Te tuis exhibebitur: Convivium de quo si intelligatur observatio Rabbinica suo sensu futilis à vero non abluserit. Omnia fiunt propter conuiuium paratum Coeli Filijs et Velucribus omnibus et singulis, è carnibus solis et omnium Terræ filiorum et Bestiarum grandiumque pinguiumque Cænæ Capite Bellica multorum Capitum Reverendissimo Patre Dominoque [Behemoth?] Elephante Ramosis elato. Decem Cornibus et Duobus Agni simulatis, Alto septem, collibus, atque in hanc Horam saginato nuper in Laqueum Dei se induente iamque Coronata Victrina Sacrificio mactata, epuloque sacro consumenda nescio an ab Archidapifero Comite Palatino (Ioseph utinam mea sonia coniector interpreter.) è carcere squalido [diutinæ? altered] Probationis emergente feliciter atque in locum dignitatis Avitæ Gradumque cum honoris accessione splendidioris in Imperio reposito, Dei mensis inferendo, pontificalibus: [left margin, another hand: [Greek: Asteros?] vermicula, mel Apum devorans] [in?] eoque veluti Porco Troiano purpuratorum Patrum Romani Græca significatione Cleri, Plebisque Monachorum Procerumque Gryllorum, incluso Grege vniverso, Circæa [Greek: pharmakopoiia] in admirationem Bestiæ stupefacto prorsus atque in haram veneficæ redacta[altered from redactam?]: conculcante vitæ melioris oblatas in Evangelio Margarithas atque nulla Monitorum Suada vel Angelica, nullo carmine Divino sanabili, nulla verborum vocali musica sive [Greek: pneumatike] nulla verberum sive delicatiore [Greek: kelaphetike?] sive severiore durioreque [Greek: kroustike] domabili, sed in ipsis etiam judicij Divini torridissimis Ignibus ustulato vel sic tamen adhuc in Cælum Grunniente Blasphemias unà cum pseudo. propheta præclaro custode præclari Gregis, et Musici chori tam absoni præcentore mirabili Regni Bestiani Templique scilicet [Greek: Organo Organon] et uno Miraculorum Artifice: Reservatis intereà mensas ad secundas quasi Delitijs Piscium marinis, unà cum muti Chori Duce Dracone Orandi seniore, potentissmoque
[21/26/4A]

Leviathan. Ingenti, Balæna Serpente oblongo et Balæna serpente tortuoso, Dracone qui est in mari. de quo quod de Issico sinu Dyonÿsius, accommodatissimè potest intelligi, [Greek: hos de Drakon blosyropos helisnetai agkylos herpen] ad Formam Ditionis obliquam allusione facta, Hamo Dei fortissimo potenter extractis, <another hand: Catena magna revinctis> Gladioque durissimo confectis, et ad Gustum sapidè conditis: utrisque simul in eodem Ignis Sulphurei stagno, tandem aheneo vel Adamantino benè madidis, aut etiam probè torrefactis: Ex fonte Veritatis hac pro pino tibi in Tolneie Prophetica pagina Symposiacæ Philologiæ Flores, non è Iudaica Fabula, Fæces haurio Theologiæ Talmudicæ, Lacuna Vanitatis; Historica; Fide non Cabbalistica Licentia, qua Rabbini <another hand: nescio quas Epulas in Adventu Messiæ [Centi?] suæ paratas [somnianas è?] Saginato Behzmoth et opiparè condita carne Leviachan interpretatione literati,> nescio quam Metamorphosin exhibere solent, et Anagrammatismum Sacræ Scripturæ discipulis suis: Quando tu Messem tuam colliges Aurea Falce desectam, Messor utique non Spicea Covonatus, et Curuli Sedi nubis [Augustie?] sublimis insidens ut apponas affluentissimè Conuiuis tuis è Flore siliginis optimo Confectum et suauitate tua svavissima temperatum verè Martium Panem: Solusque Torcular Iræ Calcabis, ut exprimas etiam illis [altered word illeg.] sanguinem purissimum, Vinumque delicatissimum, adeoque Tui celebrabunt in Regno tuo bibentes et comedentes in Abrahæ sinu, magnam Cænam Dominicam et Eucharistica sua propitiato Patri longè gratissima, tuarum Delitiarum et hostium suorum Adipe, felices, et Medulla saturati. Quando tu sicut Imperator olim Vrbi quam obsederat in defensio ne pertinaciori magnanimus ultimo scilicet excidio penitus evertendam, inversa manu, minitatus, ita Superbia magis et securitate tumidam quam Potentia Magnam Babÿlonem [Greek: Toiauton ousan toiauton poikseis?], etiam Ruina magnam: et quod de Roma gloriatus est Augustus ipse Sanctam tuam Sionem quam invenies infirmitate simul ac deformitate Lateritiam restaurans efficies (at non relinques) [Æ?] Æternitate simul ac Felicitate Marmoream, Auream, Gemmeam: <another hand: Custos et Pauperis horti futuri suo tempore divitis idcirco> Nunc te marmoreum pro tempore credimus, in promissis hisce de quibus [tala?] vel unum non de perierit, Amen, fidelem et Veracem testem à primo adimum Alpha [Greek: kai Omega] solum, At tu si fætura Gregem suppleverit, additis etiam et in idem ovile collectis Ecclesiæ, Iudæis, Aureus esto: castissimo cultu solus â tuis vniversis, et integerrima Sanctitate venerandus.
O mihi tam longæ maneat pars vltima vitæ: Spiritus et quantum saterit tua dicere facta. Christe Domine, Domine Gloriosissime! Quando nobis è plebe reliquis interea Preces in Templo Sancto Iejunijs alentibus, et quasi saginantibus (Emphasi Tertullianea, non Eloquentia Tulliana loqui fas erit opinor.) ut succedant Arma vestra, dubitis hanc operam Christo militantes ut hæc illius Auspicijs Armisque vestris [catchword: omninò]
[21/26/4B]

omninò confecta videamus, et Castris in celebri Campo Martio positis etiam vos ô Serenissimi Principes Illustrissimique Magnates, Ecce Sionei processit Cæsaris Astrum; Etiam vos, et Cæsar Magnus ad Altum,
Fulminet Euphraten Bello Hæc Victorque Volentes.
Per Populos det Iura viamque affectet Olympo.
Sed quid ego tibi viro satis eleganti non desino garrulus obstrepere, nimis agresti calamo. Quin erubesce mea tu Semiramis ausa prodire sine calamistro tum incompta tantaque capitis Illuvie deformis, nec hoc contenta quæ volueris hac prodire tenus incivilis atque tam invisa [Greek: logodiarroia], tantoque Linguæ profluvio vexare spectato res, <another hand: incivilis> et tantum non enecare fastidio: pereatque tua tecum non magna magis existimo quàm Maligna Babylon. Imò Perge Perge rustica Loquacitas, et Rusticitas Loquax integram Chartam maculare; quæ non ducet opinor, APOLLINIS CHorum ut docta, sed AGet, ita potius auguror Cucullum Piperis ad hoc damnata: audietque meritò Blattarum et Tinearum Epulæ, non Delitiæ Musarum, nec Epistola sed Sarcina quæ iam vesta poterit onerare Plaustrum totum, sed nulla unquam poterit ornare Fascibulum tuum: Parce verò Parce Candidissime Tolneie: non potui Velificari gloriolæ meæ qui certè [Greek: bebar baromai chronios onen barbarois?] et seposito per annos duodecim Latino stÿlo nec mirum sitam densa rubigine Scabro tamque diurna desuetudine (pedaneus vi consilio Senator) hæc ad te scripserim vel effuderim potius, exhaustus quotidianis operis, interpellatus infinitis negotijs, interclusus omnibus Angustijs Ingenij temporisque tantumque non obrutus, appello te qui conscius ex parte nosse potes optimem: Volui tamen Amicitiæ Litare tuæ veletiam Bono potius hanc operam dare Publico. Neque recusavero Culpæreus etiam Iustitiæ satisfacere: Habeas igitur omnium in hisce scriptis erratorum Indicem Vindicemque me ipsum. Iudice me Teste me ipso Reum: Ingens hic Ajax meus in se tandem [Greek: Masigophorth?] Incumbat in Spongiam: quod defendi non potest ablui potest ultiore sensu fateor, imò divinitus[altered from divitus] et piè, sed non absimili dixit Ambrosius: tegi non potest Septemplici Clypeo defensus Apologiæ Centuplicis, at expurgari forte censuris acrioribus et Lituris potest, [atrioribus?] et simultæ non possunt, Vna Litura potest. Accipe quin etiam Malorum Iliada meorum totam quàm longam parva Nuce vilique conclusam. Sed Arte minore tamen adhuc et viliore descriptam: Accipe summam Monitorum Votorum Verborumque quam nec Poëta nec Orator (audies Ænigma quo malignor Epistola quæ Salutans infinito verbosæ Ceremoniæ Logarithmo, sed amantissime, confecit oculum tuum eademque rursus intricato lapidosæ sententiæ Labyrintho, Cruciabit Ingenium tuum, sed levissimè, Valdicens) Et Poeta tamen Extemporalis, et pro te ad Thronum Gratiæ æternus Orator non ut hucusque Laxam in Diluvij Ciceroniani modum Fluentem Sed vinctam Numeris ne Intercidat, ut Numellis, in carcere sed non Tulliano nec Vitale Carmen utique sine Genio sed [Greek: ephemeron]. Animalculum nec Dialis ipse Flamen ex officio præfato tibi quidem et Lectori, FAVETE Linguis at Hoc Age mihi non imperato duobus obvolutam effero sed et offero dedicatam versiculis agnosco metro quàm Poëtice Scabro, minimèque scito currentibus ignosce si Rythmo Pathetice sacro maximèque sancto gratioribus.
Impleat Patriam redituri Vela Iehova: Impleat in Patria Vota Iehova tua [squiggle?]
[21/26/5A]

   Tuus in Nostro Conservus in Domino qui hæc
      ex animo totus Optat, Orat, Ominatur,
        Iohannes Timothei Philadelphus
            Germano-Saxo-Britannus:
      Vnius Instauratoris Artium Admirator
           Summus, ut Aquilæ Sublimis:
     Veri Conditoris Templi Pansophiæ Amator
           Sincerus, ut Phænicis Similis:
     Boni Conciliatoris Ecclesiarum Æmulator
           Sanctus, ut Columbæ Simplicis:
                     Verbo:
       Amator Polycarpi Pansophi Comenij:
      Æmulator Irenæi Ecclesiastici Duræi:
    Admirator Chrysostomi Organici Verulamij:
Bonique Publici, Spes illius effulserit undecunque
          Sititor Aridus, Avidus Esuritor:
     Europæ Potentatibus Statibus Magnatibus,
       Optimatibus & Sanatibus universis,
    [Greek: Hieromnemon], à Sacris, à Memoria:
Quibus hæc Dedicata nisi fuerit ab Ipsis Abdicata
            Felicitas Vltimi Sæculi,
                 id est, Aurei,
                Denuò Renascituri.
[21/26/5B]

[third hand:]
Dr Staughton's
   Fælicitas ultimi seculi