The Hartlib Papers

Title:Copy Letter Concerning Dury'S Aims, ? To ?, In Latin
Dating:4 April 1656
Ref:20/11/98A-100B: 98B-100B BLANK
[20/11/98A]

[right margin: (97.]
          Plurimùm Reverendo N. N. S. P. D. N. N.
Literæ Tuæ vehementer gratæ mihi acciderunt: indices amoris in me Tui, & tàm Tui similes, qvàm Tu es Tibi, qvibus tantò impensiùs Respondeo, qvo plures mihi sunt Causæ, cur eximium illud & indefessum Ecclesiæ tranqvillandæ studium, in Te præcipuè æstimem atque complectar. Certè hæc unica suffecerit, qvòd nuper coràm mihi abundè probaveris, Officium Pastorum, vel etiàm Theologiæ Professorum, non in eo esse situm, ut disserant Theologica, ut scribant, ut certent cùm alijs, alios opinione suâ superent, multosque in Sententiam suam adducant; sed ut sint Christiani, hoc est, veri Theologi ut mutentur è mundanis in homines Sanctitatis studiosos, è studiosis gloriæ & opum, & omnis perituræ existimationis, in Oratores Christi. Ast qvales sunt hodiè plerique Evangelicorum, qvibus Animarum cura vel in Templis, vel in Academijs est commissa? Differuntur ut plurimùm altercationibus, ad conciliandos sibi ingentes Titulos, qvo adijciant stultitijs Popularibus Stultitias eruditionis Vanitates qværentes in vanitatibus, excellentiores opinione suâ indies facti, re ipsâ qvo inflatiores eò stolidiores. Undè hodierna Christianitas adeò proh dolor! turbata jacet atque convulsa, ut plus reverà nunc damni datum videatur, ab Intempestivis illis Religionis purioris defensoribus, qvàm ferè antehac unqvàm ab oppugnatoribus. Deus misereatur Ecclesiæ suæ, & Sacro conatui Tuo ita ex alto clementissimè annúat, ut partes semel susceptas, strenuè & constanter tueri, ac tandem aliqvando ad finem optatum feliciter perducere valeas, qvò & Christiana maximè Europæ posteritas intelligat, arduum illud Opus & summè necessarium, neqvaqvam à Te frustrà fuisse tentatum. Ego sanè qvàm exigua etiam opera mea sit futura, nihil omninò intermittam, qvòd in rem aliqvid conferre, ac imprimis ad consiliorum communicationem, nostratium qvoque ex parte promovendam facere qveat. Tu modò interdum me mone, excita, urge etiam, sicubi opus videatur, & scienda[altered] maturè porrò suggere, nè ignorantiâ apud Vos gestorum peccem fortè invitus, in commune Ecclesiæ Evangelicæ bonum, segnius nempè negotium tractando, ac ejusdem qvandoque gravitas exposcat. Cæterum, de Declaratione qvadam apud Principes nostros in approbationem Scopi tui sanctissimi impetrandâ, qvod scribis, id certè mihi non videtur supervacaneum. Qvòd si Literas ad qvemlibet eorum seorsim Germanicè exaratas mihi propediem miseris, & rectè insinuari istas, & effectu desiderato beari perqvàm diligentissimè curabo. Plura non addo, nisi ut valeas, & me unâ cùm Filio, qvi bonâ cùm valetudine plenè[altered] jam redijt in gratiam, amare non desistas. Salutant Te vicissim Superintendens noster & Dn: Widemarkerus, decenter[altered] atque amanter. Iterùm Vale. Scribebam Isenaci 4. Aprilis, Amico Optimo Requies. M DC LVI.
       P. s.
Perplacent illa mihi transmissa Media, & qvæ simul de modo procedendi, qvo inter Evangelicos Unio obtineri possit, adjunxisti. Cuncta qvippè sunt piè satis atque prudenter considerata. Porrò Chartas illas meas, qvamvis inutiles, suo tempore remitti mihi velim, saltem qvòd manu meâ sint scriptæ, Chartas puto qvas nuper legendas communicaveram./.