The Hartlib Papers

Title:Copy Memo On Theology In England, In Latin
Dating:undated
Ref:20/11/45A-46B: 46B BLANK
[20/11/45A]

        Copia Instrumenti Theologorum in Anglia.
Cum non solum optare, sed quærere, non solum admittere appropinquantem, sed insequi quasi fugientem pacem nos jubeat Apostolus Petrus, neque id cum aliquibus sed cum omnibus hominibus, neque perfunctoriè sed quantum in nobis est, id fieri jubeat Apostolus Paulus: Nos quorum hic subscripta sunt nomina, postquam rescivimus, pio santoque voto, atque ardenti desiderio, Reverendos quosdam Theologos ac Viros per Germaniam Illustres, hoc unicè flagitare: Primò ut ad concordiam [jucundam? altered] atque unionem Ecclesiarum Euangelicarum conciliandam, pii omnes doctique in Ecclesiis Dei sparsim degentes provocentur; Dein ut communicatis suo tempore consiliis, collectisque piorum symbolis, vulnera illa quæ ex intestinis Ecclesiarum dissidiis orta sunt, & cursum Euangelii liberum impediverunt, sanentur, salvaque veritate ac dissidentium
[20/11/45B]

conscientia, pax & concordia mutua coalescat, ac stabiliatur; voluimus idque libenter & alacri animo testatum facere omnibus, quibus hasce præsentes videre continget, promptum ac sincerum ad hæc pia concordiæ promovendæ studia affectum nostrum, piè doctos ac omnes in Veritate Pacis studiosos enixè rogantes, ut si quid eis Dei spiritus, qui non confusionis sed pacis author est, revelaverit, quod ad hunc scopum erit accommodatum, ne graventur illud nobiscum communicare, sed dextras potius auxiliares nobiscum jungentes, non solùm in precibus ad Deum nobis [Greek: synagoniz...?], sed etiam Ecclesiasticæ reconciliationis cogitationes ac meditationes, Veritati Pacique consentaneas suscipere, fovere, elimare, perficere, ac nobis atque aliis suo tempore, re ipsa atque supremi Magistratus authoritate id ipsum
[20/11/46A]

postulante, utiliter communicare velint: Quod ipsum & nos pro virili facturos spondemus fideliter. In cujus rei fidem præsentibus hisce manus nostras apposuimus.