The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, ? To ?, In Latin
Dating:24 March, 1659
Ref:20/10/16A-17B
[20/10/16A]

      Ex Civitate Liberâ Imperiali. 24. Martij. 1659.
Rex Sveciæ, cum vix spes aut ratio ulla superesset, omissâ[altered] vi, castra paululùm reduxit, ac nunc totus est in muniendo oppido, Koëck & Helsingörâ. Croneburgensis arcis veluti suburbio qvodam. Ita omnia instituens, ut Seclandiam nonnisi opimis conditionibus aut summâ vi addactus, dimissurus è manibus videtur. Interea perpetua metu Hafnienses urget, non qvidem oppugnationis, sed inclusionis propè, dum insulis & mari intentus est. Mönam qvippe, insulam urbi valdè commodam, jam cæpisse nunciatur: et pridiè visus est Wrangelius cum 10. navigijs majoribus, ad Littora Langelandiæ; posteroque die majorum tormentorum continuis explosionibus intonuit mare, ut vel occupatam Langelandiam, vel captas in portu Flensburgensi 4. Danicas naves, valdè probabilis conjecturâ sit. Iam ante aliqvot menses jactatum qvidem fuit à Danis, parata sibi esse omnibúsque omnibúsque rebus instructa 26. navigia sine morâ, qvam primùm glacies resoluta, mare petitura; at nunc vix [10?] armari posse comperimus. Desunt nautæ, maximâ eorum parte qvi es Belgio venerunt, aut ex vulneribus, aut naturali morte absumtis: nec dimittere ex urbe audent militum qvantum præsidio tot navium opus est. Forsan et annonâ carent et alijs qvibusdam ad armanda [navig...? MS torn] necessarijs. Itaque, ut totâ hyeme, ita adhuc mari nostro dominantur Sveci, ac ut est ingenium humanum, paulò superbiùs agere, etiam cum innocentibus occipiunt. Constat Lubecam nostram eos, conatus-ve eorum, nullâ re læsisse unqvam, multis modis juvisse, fidem et integritatem, qvæ neutrarum partium populum decet, sanctè coluisse: nec tamen prædatores Wismarienses abstinent à navigijs nostris: qvorum aliqvot hisce diebus, nihil timentibus nautis; qvasi captivas Wismariam deduxêre, ex itinere qvod Dantiscum versùs instituerant. Ajunt illi qvidem, jus hostium sibi esse in Gedanensium bona; atqvi nec merces omnes, nec navigia Gedanensium sunt, sed nostrorum civium. Tum, hactenus nondum interdictum fuit nostratibus[altered] commercium Dantiscanum, qvod ut jus intercipiendi sit, fieri consvevisse & omninò debere, nemo dubitat. Denique et Lubecensium merces & navigia ipsa libera esse jubent nullo tamen refuso damno, morâ & detentione navium hactenùs dato. Cæterùm hæc de Evicis. Elector Brandenburgicus, fæderatique cum eo exercitus in Iutiâ & Slesvicensi Duca- [catchword: -tu]
[20/10/16B]

-tu abhuc desident, nec qvicqvam promovent. Friderici odda interdum [left margin: /] petitur, sed nullo firmo ac solido apparatu. Constans opinio est, dimidiam exercituum partem expectare vectorias è Belgio naves, qvibus in Scaniam trajicere commodè possint, nec dubito qvin Anglia fallatur, si credat Hollandos ei fini haud subministraturas esse naves. Vix enim aliud magis certum apud Electorem habetur, in eaque spe in dies literis Belgarum confirmatur. Sive seriò, sive in speciem hæc ita gerantur; bellum certè trahitur in hoc mundi angulo, et ipse ferè in eam sententiam adducor; ut credam; nulli genti aut Nationi, qvæ qvidem bello huic implicata pacem cordi esse inter Svecos & Danos. Dum enim hîc omnes viros suas occupant, nec Austriaci habent qvod à Svecis metuant in hæreditarijs suis ditionibus, aut Germaniæ visceribus, nec Polonus in Regno suo ab ijsdem; nec Gallus ab Austriacis in confinio Germaniæ, nec Anglus ab Hispano in Flandriâ: veteri consilio, nec inutili, ut in alieno arma habeantur, magis nocitura in nostro aut in proximo. Solius Belgij præ omnibus interesse videtur, ut Maris Balthici navigatio & mercatura restituatur pristinæ securitate & qvieti. Nolim tamen omninò desperare de integritate Reipub. Anglicanæ, cui ut sua curare non indecorum est, gloriosiùs tamen tendentium ad sola privata Evangelicorum, nonnullos in gyrum eminentioris boni, hoc est pacis ad delectionis inter ipsos reducere, nec minoris commodi causâ prodere universæ rei Evangelicæ salutem. Hoc enim vinculo qvicqvid privati inter nos dissidij sit contineri existimo, non nostram, sed & Angliæ et ipsius Belgij fortunam ac felicitatem summam. Hujusmodi aliqvid etiam apud nostrates animo versari, utcunque parum ponderis ad summam rei afferre possimus documento sit, qvod fide inter nos hactenus cultâ tecum communicabo. Ex qvo versæ rerum vices, et pro rei Evangelicâ Anglia propè sola sapere vis est prudentioribus, cogitare mecum cæpi, annon jungi consilijs & communi aliqvâ utilitate nostra civitas Nationi illi posset. Id in convivijs; colloqvijs, senatu, uno alteróve verbo indigitatam, primò ut novum, deindè ut periculosum à plerisque acceptum. Et est, si qvæ alia certè[altered] Respubl: nostra pristini moris veterúmque institutorum præter modum tenax. Me tamen animabat tum magnarum rerum successus & constantia apud Vos, tum Divina ex multis elucens Providentia, tum civium nostro- [catchword: -rum]
[20/10/17A]

-rum cura amorque. Itaque ferè jam eò inclinant multorum animi, ut salutare commercio statuique civitatis nostræ fore existiment, si qvâ ratione Anglicanæ genti arctiori vinculo copulari qveat Respubl: hæc. Qvod commodiori vix poterit viâ, qvàm si initio nationi illi certis pactis et conditionibus apud nos sedes, Anglicanarúmque mercium, per Balthicum <mare> distribuendarum qvasi domicilium hoc loco constitueretur: deindè pro conservando isto commercio & mutuo navium intercursu cum vicinis Regibus ageretur, certusque teloniorum onerumque similium modus fieret: denique pro defensione cæpti consilij arctius foedus contraheretur. Non ignoro Anglicani commercij apud Regiomontanos, Elbingenses, Gedanenses, Rigenses, Stockholmenses, freqventiam & cursum hactenus usurpatum: sed nec ibi muto cursum, nec prima initia tantâ cumulaverim invidia, ut statim divertere inde omne commercium velim, illud tamen asseverare non dubito, multisque licet argumentis demonstrare ex omnibus Balthici maris accolis nullam fore Civitatem Anglicano commercio magis opportunam. Inter hæc situs commoditas & ipsius Reipubl. libertas, non infimum locum tenent: & si enim Lex apud nos perpetua sit, non alias merces per portum nostrum emittere qvàm Civium Lubecensium ære comparatas, propriásque eis; pacta tamen [...tioni? MS torn] vestræ apud nos sede Angli hic commorantes [civiu.? MS torn] loco essent. Itaque Hamburgo ubi facillimus ex Anglia [appu...? MS torn] est, nullo magno opere merces huc transferentur, hinc ad alià maritima loca, vitato[altered] insigni non solùm circumnavigationis periculo, sed et Telonio Oresundico, Fietque paulatim coalescentibus per matrimonia alijsque modis Lubecensium & Anglorum animis, ut jam non Teutonica mera, sed Anglo-Teutonica Civitas nostra jure appelletur: ipsaque qvodammodo Anglia in Germania totiusque maris Balthici vicinia habitet. Nec[altered] dubium mihi qvin communi rei Evangelicæ bono incrementa sumtura sit hæc nova communio, junctis ita negocijs, qvibus omnis civilis amicitia propè continetur. Præter alia ingentia Angliæ commoda his duobus præcipuè fructur Natio illa. 1. Majori commercij sui per Oceanum[altered from oceanum] nostrum firmitudine, sumus enim liberioris multò arbitrij in constituendis fæderibus, alijsque nostris, qvàm aliæ civitates sub regio Dominatu, ut sunt Gedanum, Riga, &c, Ideoque pro
[20/10/17B]

pro utriusque partis, commodo curata facilius instituere licebit, qvàm alibi. 2. Sicubi fortè Angliæ cum Svecis Danisve super commercij navigationis-ve per fretum Oresundicum ipsumve mare Balthicum libertate oriretur aliqvando controversia, haberet qvorum ope et fide constantiùs uteretur: ut infinita alia commoda taceam, qvorum aliud ex alio fluit, nunc autem ut exactius promam, tempore excludor. Ex his paucis verò intelligere Te satis puto, Vir amicissime, qvô tendat hoc consilium. Tu pro dexteritate Tuâ & pensabis tecum, & si qvid[altered] fide dignum habes, communicabis: dummodò arctissimis parietibus res contineatur, donec sciam ex Te, qvid animi Anglicanæ hac de re nationi fortè futurum sit; id qvod ut me certiorem facias, non tàm rogo qvàm qvasi jure qvodam amicitiæ nostræ postulo.