The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, From Bremen, In Latin
Dating:18 August 1656
Ref:20/10/13A-14B: 14A BLANK
[20/10/13A]

     Ex Civitate liberâ Imperiali. d. 18. Aug: 1656.
Mutatâ jam facie rerum in oris Borussicis ac Polonicis, qvemadmodum animus cujus testis mihi es, præsagebat; credo etiam Batavos Consilia sua tam qvoad mandata Legatis suis danda qvàm qvoad Classem, mutaturos, nec invisuros adeò successibus Svecicis contrà Polonos, præsertim cùm desideriorum suorum prout fama fert, per Regem Sveciæ compotes fieri possint. Nihil itaque restat, nisi ut tandem Evangelici omnes, mutuis vinculis ad communem vtilitatem perseqvendam, sibi invicem obligentur. Qvandoqvidem autem fieri illud nullo modo potest, nisi priùs omnia obstacula ac materiæ dissidiorum inter ipsos removeantur: Ideoque in illam ferè sententiam deducor, opportunè jam Legationem Anglicam ad omnes Imperij Ordines Evangelicos posse decerni. Neque enim reliqvorum Principum qvisqvam curam suam eó seriò convertit, vel author ejusmodi operis esse, aut vult aut potest, cùm tamen Vnio ac Confoederatio generalis contrà Catholicos, & solidis nitatur fundamentis, & maximis rerum gerendarum Occasionibus, hoc tempore gaudeat. Adeò, ut persvasum habeam, si rectè atque ordine omnia instituantur, deducantur, remonstrentur, peragrantur summum apud omnes applausam, ejusmodi cæptum promeriturum. Supponendas autem basis loco esse puto cautiones ac regulas seqventes. 1. Veram causam Consilij hujus, nempè rei Evangelicæ contrà Catholicos manutentionem, neque in opere principali, neque apud qvoscunque Ordines Evangelicos, passim ostentandam, aut in propatulo collocandam, aut in propatulo collocandam, sed scopum ipsum saltem, Cordatissimis eorum communicandum[altered], mutuisque operis secreto eo collineandum[altered]. Primùm enim non omnes Evangelici rem illam satis capiunt: deindè Galliæ obicem poneremus, cujus amicitiâ frui, multùm nobis refert. 2. Scopus Legationis hujus externis, Civilem tantùm Concordiam inter Evangelicos spectare debet, omniaque Argumenta ac Occasiones in medium proferri necesse erit; qvare Anglia potissimùm ei conciliandæ tantoperè intenta sit. Vitanda interim, omnis prærogativæ alicujus affectatio, speciesque ambitionis. In ea enim tempora incidimus, ubi res potiùs agere, qvàm proprio honori gloriaque studere debeamus.
    Nunciatur namque, ac per nautas 3. Aug: st. v. Rigâ profectos, [catchword: certò]
[20/10/13B]

certò affirmatur, Moschum fortalitium Duneburgense vi cæpisse, Svecos, qvi illud præsidio tenebant, ad internecionem delevisse. Relictis itaque Castris, ad Dunam fluvium sitis, Svecorum milites Rigam se recepisse./. Videant jam Angli, si non qvoque res eorum in Commercio Maris Balthici, Gedana, Regiomontio, Memnuliâ, Rigâ, Revaliâ, Narvâ, alijsque in locis agatur./.
[20/10/14B]

[another hand:]
      Bremen