The Hartlib Papers

Title:Copy Letters In Hand ?, Consuls & Senators Of Bremen To Strickland & Thurloe, In Latin
Dating:23 December 1654
Ref:20/10/5A-6B: 5B, 6B BLANK
[20/10/5A]

             Nobilissime Domine Amice colende/
Non uno ex loco accepimus, Nobilitatem tuam imprimis nostræ Civitati, qua Reformaturum Imperio Romano immediatè subjecturum unicæ & soli, præ alijs optimè velle. Testimonia habemus luculenta, maximè verò à Domino Residente Hanseaticarum Civitatem, Domino [Leone?] ab [Aizema?], teste omni exceptione majori. Injurii autem videremur, ni vel litterula saltem aliqua debitæ gratitudinis memoriam profiteremur, donec major benè merendi occasio se nobis offeret.
Hanc itaque Nobilitas tua ne aspernetur, quin potiùs rerum nostrarum curam, maximè verò petita nostra humillima, ad Serenissimam Domini Protectoris Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ Celsitudinem hodiè denuò à nobis perscripta, commendata sibi ut habeat, et pro ea, qua pollet, virtute ut promoveat, etiam atque etiam rogamus.
Faxit Deus opt. max. inexhaustus ille omnis benignitatis fons perennis, ut et nostræ quoque reipublicæ majores rursus vires succrescant; sic nunquam non decrimus quin illud Comici, Maledicta cuncta dixeris, si ingratum hominem dixeris à nobis debitè amoveamus.
Interim Nobilitati tuæ cum novo anno nova incrementa, nova gaudia, omnemque felicitatem ex animo apprecamur. Dabantur sub Signeto Civitatis nostræ die 23. Decembris Anno 1654./.
                    Nobilitatis tuæ
Domino - - - - - - - Observantissimi
Walthero Strickland.    Consules & Senatores Liberæ
                          Imperialis Reipubl. Bremensis./
[20/10/6A]

     Nobilissime Domine, ac amice colende/
Beneficij, quo Celsitudo sua, Dominus protector Angliæ, Scotiæ, & Hiberniæ Serenissimus, nuperrimè nos totos obstrinxit, partem aliquam iis quoque meritò tribuimus, quin inter tot obstacula, aditum ad eandem nobis pararunt.
Hos inter igitur, tuæ Nobilitatis summum favorem experti, literulis hisce qualecunque grati animi indicium contestari voluimus. Cum verò & alia adhuc supersint, quorum nomine denuò Serenissimam Domini Protectoris Celsitudinem litteris humillimis hodie compellamus, & quæ cum confidentioribus sine dubio communicabuntur, rogamus, ea ipsa petita nostra summaperè quoque commendata sibi ut habeat. Nobilitas tua quo tantò certiorem atque feliciorem exitum sortiantur. Nos vicissim quantum in nobis est, omni cura atque opera hoc agemus, ut paratissimis officiis tantam gratiam demereamur. His tuam Nobilitatem valere atque multorum annorum decursu quàm felicissimè in Deo vivere & agere, ex animo vovemus. Dabantur sub signeto civibatis nostræ die 23. Decembris Anno 1654./
                             Nobilitatis tuæ
Domino Magistro Ceremoniarum           Observantissimi
- - - - - - - - - - - - - -
     et                    Consules & Senatores Liberæ
Domino Secretario Thurloo Imperialis Reipubl: Bremensis.
  in simili./