The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, Consuls & Senators Of Bremen To Cromwell, In Latin
Dating:23 December 1654
Ref:20/10/2A-4B: 4B BLANK
[20/10/2A]

            Serenissime ac Celsissime Domine.
Litteræ nostræ humillimæ die 22. Septembris hujus Anni ad Sereniss: Celsitudinem vestram per scriptæ eidem debitè quòd exhibitæ, nec non serena fronte ab eadem acceptæ fuerint, per quam gratum, gratissimum verò nobis accidit, quod eum apud Serenissimam Celsitudinem vestram locum invenerint, ut meliorem primo accessu ne quidam in votis habuerimus. Summas enim Sereniss: Celsitudinis vestræ inter curas, hanc consecutæ sunt gratiam, ut non modò responso clementissimo dignæ sint judicatæ, sed et ut consilium de juvandis rebus hujus, licet unius attritæ et afflictæ civitatis, plus quam ter mille stadiis à potentissimæ et florentissimæ Anglicanæ finibus dissitæ, a Sereniss. Celsitudine vestra absque mora sesceptum fuerit. Iudicant id verba verè melliflua et non nisi propensissimi affectus plena, quibus responsum Sereniss: Celsitudinis vestræ, ex aula Westmonasteriensi, die 27ma. Octobris ad nos rescriptum scatet; indicant id litteræ ab eadem ad Serenissimum et Potentissimum Principem ac Dominum, Dominum Carolum Gustavum Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regem etc: nostri causâ eodem tempore emissæ.
Sed quò major inter Reipubl: Anglicanæ fines et hanc civitatem est distantia, tantò major est è longinquo rerum orthodoxæ religionis sociorum justissimum patrocinium suscipientis, summi et verè sic dicti Protectoris fama et gloria. Quantò minori etiam loco sunt res nostræ, tantò majori Serenissimæ Celsitudinis vestræ easdem non aspernantis aut negligentis est laus et virtus; in qua tanquam à sacra Anchora, nemo non religionis reformatæ, omnem sibi spem præsidii collocatam esse fatetur, cui vel Sereniss: Celsitudinis vestræ, gloriosissimum nomen unquam est auditum.
[20/10/2B]

Nempe virtuti nulli sunt fines positi, nullus terminus; æqua lance moderatur virtus proxima et remota, parva medioxuma, maxima. Testatum id faciunt innumeræ sereniss. vestræ Celsitudinis res gestæ, toto orbe decantatæ, et si minuscula quoque pondus addunt, rotundè fatebimur, causam nostræ civitatis ut ut remotæ, non in Anglia, aut proximè adjacenti Belgio, sed in Imperio Romano sitæ, meliùs se habere cæpisse, ex quo Sereniss. Celsitudo vestra, præfatas ad Sereniss. et potentissimum Sueciæ Regem emisit litteras. Litteras quidem non nisi summam amicitiam et benevolentiam spirantes, attamen simul communem protestantium causam, tum verò imprimis reformatorum, indeque nostram dolentes, eò quòd pax monasteriensis seu Osnabrugensis, quæ reformatis omnibus summo præsidio credebatur fore, ejusmodi infelix bellum pepererat, ad quod sapiendum, Serenissima Celsitudo vestra, generosissimo Zelo, operam suam liberaliter obtulit, quo induciæ inter Dominos Generales militiæ Suecicæ præfectos et hanc civitatem pactæ, infirmissimam pacem ex compositione utrinque commoda desinere possent.
Sic annuente divino numine, cooperantibus fidelissimè et efficacissimè, vi foederis mutui, ut et ratione communis Interesse, Dominis Legatis foederati Belgii, nec non Imperialium et Hanseaticarum Civitatum, Lubecæ et Hamburgi, curis eorundem Sereniss. Celsitudinis vestræ præmemorata validissima intercessione suffultis, tandem die 28. Novembris, in conditiones pacis, inter Regiæ majestatis Sueciæ Dominum Plenipotentiarium, Dominum [Scherinus?] Rosenhan et hujus civitatis Deputatos conventum est, juxta tenorem Copiæ impressæ, cujus exemplar hisce nostris litteris adjunximus. [catchword: Id]
[20/10/3A]

Id enim Sereniss: Celsitudini vestræ deberi, ex præmissis plus quàm in aprico est. Cæterum duras aliqua sui parte esse has pacis conditiones, imò juribus et possessionibus nostris, Instrumento Pacis Osnabrugensi confirmatis, è diametro contarias, unicuivis patet; at pax una innumeris possessionibus potior sic Iussit tranquillitas publica suasit, executionis mandatorum Cæsareorum retardatio idem dictavit. Quin et studium promerendi gratiam Regiam nos concitavit, ut salva immedietatis, adeoque libertatis possessione, abstractis obedientiæ et subditorum Regiorum prædicatis, fide homagiali Regiæ Majestati et Coronæ Sueciæ, respectu hujus Ducatus certis sub cautelis, reservatis et conditionibus nos obstringeremus. Faxit modó Deus opt: maxim. ut finem hujus transactionis, utut detrimentosæ, nempe pacem et tranquillitatem perpetuam, cum gratia tam Imperiali quàm Regia junctam, bono totius Imperii publico, tum protestantium, imprimis reformatorum et nostro, obtineamus, atque indesinenter conservemus. Præfectura [Bederkesana?] cum faro Lehensi, quam articulo octavo in satisfactionem Coronæ Sueciæ cessimus, septem Parochias complectitur, in quibus religionis mutationem facta cessione nunc metuimus. In votis quidem nobis esset, titulo feudi à Regia Majestate Sueciæ, easdem ut obtineremus, atque sic reformatam Religionem ibidem quoque curare, ulterius nostra ut esset in potestate et arbitrio. Sed vix eo pertingere nos posse, credimus, nisi novus aliquis Atlas viam nobis aperiat.
Quod si Sereniss: Celsitudinis vestræ intercessionem eo nomine rursus impetrare nobis licuerit, est sanè, cur precibus humillimis id expetamus, est etiam, cur immortales gratias [eidem? blot on MS] debeamus. Et cum impræsentiarum non bene merendi, sed
[20/10/3B]

tantum bene dicendi occasio nobis suppetat, pro hactenus in nos et civitatem nostram collatis, ante memoratis benefactis, tum clementissima in eandem propensione debitas easque humillimas gratias Sereniss: Celsitudini vestræ animitus exsolvimus, nihil tantopere anhelantes, quam ut, divinâ aspirante gratiâ cum rursus in statum deveniant res nostræ, ut Serenissimæ Celsitudini vestræ qualemcunque gratiam ipso facto debitè rependere possimus; ad quod summoperè obstrictos nos esse, nunquam non publicè coram toto mundo profitebimur. Unicum adhuc restat quod equidem non nisi invite tangimus, jam aliqua sui parte ante hac â nobis nudatum, videlicet reliquias belli nunc per Dei gratiam sopiti, maximè redundare in ærarium nostrum, non modo omnibus sui partibus exhaustum, sed et ære alieno adeò gravatum, ut absque insigni subsidio nulla spes emergendi nobis superesse videatur.
Scripsimus ea de causa ad alios tam Religionis quam regionis nexu nobis junctos. Eadem de causa quod et Sereniss: Celsitud. vestram denuò compellamus, id ne ægrè ferat, humillimè contendimus. Causam petendi justam ex defensione, non offensione antecedenti, civitas nostra forsitan mutuaretur, nisi id aures aliorum offenderet. Rectius verò seu meliùs ab affluentia Reip. Anglicanæ et Sereniss: Celsitudinis vestræ inexhausta liberalitate, qua nutantes religionis suæ socios sublevat, et prosequitur, precibus nostris præsidium parabimus, humillime rogantes, velit Serenissima Celsitudo vestra, notabili aliqua pecuniæ summa, labantibus civitatis nostræ viriculis occurrere, atque imminentia mala largiori munificentiâ sua averruncare. Modum non definimus, ne fines precum egrediamur. Fiduciam verò certam concipimus, fore, ut Sereniss. Celsitudo [catchword: vestra]
[20/10/4A]

vestra nunquam hanc curam æternâ nominis sui cum gloria conjunctam deponat, quin unicam hanc Imperii civitatem religioni reformatæ addictam, per media adæquata, et pro statu rerum nostrarum præter votum à nobis expedita, sartam tectam atque incolumem servet. In hac itaque fiducia desinentes, quod reliquum est, Sereniss. Celsitudinem vestram cum laudatissima, potentissima et opulentissima Reipubl: Anglicana, divinæ protectioni, quam devotissimè commendamus, omniaque felicia et prospera cum instantis novi anni auspicio animitus apprecamur. Dabantur sub Secreto Civitatis nostræ die 23. Decembris, Anno salutis 1654./
                Serenissimæ Celsitudinis
                         Vestræ
                             Humillimi et devotissimi
     Ad
Serenissimum et Celsissimum Dominum,
Dominum Protectorem Reipubl.
            Anglicanæ
                           Consules et Senatores liberæ
                           Imperialis Civitatis Bremensis