The Hartlib Papers

Title:Copy Memo On Anglo Belgium Affairs, Anon., In Latin
Dating:undated
Ref:20/9/15A-18B
Notes:Copy at 20/9/13.
[20/9/15A]

        Conceptus aliqui de propiori inter
        Anglos et Belgas[H alters] Coniunctione
           animorum procuranda.
    Coniunctionis huius spectandæ Causæ, et modus
                    efficiendi
Causæ sunt quæ rem [suadens altered?] a necessitate et ab vtilitate, necessitas oritur.
1 [Pri?] A salute Communi protestantium, 2 A speciali præsertim Belgarum periculo nisi[H alters] id fiat, Salus Communis duo requirit 1 Vt omnes quibus formidolosa est <H: est> Cæsaris potentia impedire Conentur ne ille extinctis Germaniæ libertatis reliquijs Imperium ex consilio Campanellæ pro arbitrio firmet deiecto ex omni loco Palatino. Hoc autem impedire protestantes non possunt, nisi arctiori inter sese inita[H alters] Consiliorum Communicatione id sibi serio proponant[H alters], [ut?] <H: vt> Elector Palatinus aliquo sit loco inter principes Imperij: 2. Vt sese invicem non amplius negligant, et in divers diversas (etiam in hostium religionis suæ) partes et favores [word deleted] <H: nimium> agantur, aut amplius distracti sua pro se quisque sigillatim agant. Nihil enim aliud hactenus res ipsorum attrivit, et si id diutius fiat haud dubit <H: dubie> inevitabilis ruina expectanda est. Speciale Belgarum periculum hanc Coniunctionem
[20/9/15B]

requirit 1 Quia expectandus erit ipsis præter Hispanicum exercitum, etiam Cæsareus impetus, qui pace firmata cum Germanis procul dubio non plane dimittet militem. Vnde autem ipsis auxilium Certum, si Anglum non habeanti faventem, An Gallus perpetuo bellum geret ipsorum Causa, Aut an factis cum Hispano [Iuducijs?] Gallus solus spondere poterit? 2. Quia Nisi cum Anglo Coeant expectanda est infallibiliter major[H alters from magor] post hæc animorum disiunctio propter multas Causas, quarum hæ sunt aliquæ, 1 Iniuriæ vtrinque ibi Iudicis hic[H alters] Gallicis Mercatoribus illatæ, et diu neglectæ in multorum animis ad exacerbationem quandam excrevere, presertim in primatum quorundam Anglorum artificiose ab [Hispanus?] <H: Hispanis> adversus hanc gentem vel Inescatorum vel Incensorum animis, superbiam, potentiam, opulentiam ex huius nationis invidiose inculcantium 2 Contemptus quidam vti Anglo videtur, manifestus Regij fastigij et ingratitudo magna in oblivione maximorum[altered] a parente et predecessoribus suis acceptorum beneficiorum Hæc ab Hispanis identidem odiosissimè inculcantur arreptis ab[H alters] omni parte et qualibet occasione oblata argumentis quibus id foveatur atque augeatur adversus nostros preiudicium, vt si aliquid fiat a navibus[altered] nostris [catchword: bellicis]
[20/9/16A]

bellicis in mari aut portibus insolentius: aut si quærelæ a subditis regni ad senatum deferantur adversus Belgas, aut aliud quiddam in communi Commercio occurrat, quod odiosum sit, id studiose exaggeratur: Neque est qui excusare aut encolire <H: emollire> Circumstantias odiosas prudenter satagit quod ea res negligatur penitus apud Magnates, Vnde necesse est magna tandem oriatur animi adversus nos alienatio, et erga hostes favor, 3 Zelotypia quædam Concepta de affectato a nobis in mari dominio jure nostræ potestatis, cum tamen Anglus putet[H alters] id sibi soli Competere præ alijs, et nobis qui portubus eius et favore nullo modo Carere queamus, suam indulgentiam hanc quam habemus ad Commercia libertatem largiatur, quam multis modis nobis eripere queat, nullo aut saltem non manifesto hactenus suo incommodo. Hæc Zelotypia itidem studiosissimæ fovetur miris artibus a malevolis neque quisquam est qui Causas eius tollere studeat, eâ[H alters] industriâ[H alters] qua[H alters from quam] eas illi excogitant[H alters]. Vnde necesse est tandem simultates enasci, nisi maturè obviam huic malo eatur, 4 Tacita[H alters] quædam ab ipso seiunctio et seperatio, in arctissimo hoc foedere cum Gallo ipso ne quidem vnquam hac de re salutato. Id hostes vtriusque status ad Conciliandam nobis invidiam interpretantur odiosissimè, quasi Conspiratio[H alters]
[20/9/16B]

quædam cum Gallo etiam adversus Anglum a nobis inita foret [et?] etc, et nescio quid de [word deleted] <H: maritimis> Gallorum et nostrorum iunctis molitionibus spargitur etc, 5 hisce tandem omnibus accedit usurpatum, vt Anglus putat piscationis liberæ nullo titulo dominium in suis littoribus, quod nullo negotio cum impedire possit ab hostibus incessanter et multi-fariam sollicitatur vt id faciat, præsertim argumentis ab ingratitudine, Contemptu, neglectu nostro etc desumptis, et ab vtilitate quam sibi inde Captare posset si modo vellet. Vnde tandem fiet si res ista diutius negligatur, et [word deleted] <H: commoda> ratione non transigatur eum[H alters] ipso vt ad apertum aliquando dissidium deveniatur, inevitabili nostro damno
Hæc necessitatis Capita quædam sunt, Vtilitatis multa esse possunt, quæ tam[H alters] ad Communem protestantium, quam specialem Belgarum Commoditatem spectabunt.
Communis protestantium vtilitas ex hac coniunctione hæc esse poterit.
1. Quod Religionis præservanddæ tam[H alters] in Germania[altered from Germaniam] quam suis post hac[H alters] ditionibus cura Coniuncta communicatis Consilijs suscipi poterit.
2. Quod etiam Principum Germanorum coniunctio tanto facilius inter se formari aliquando poterit, ad Pallatinæ Domus restaurationem, quæ instar
[20/9/17A]

propugnaculi esse poterit adversus incrementa potentiæ Austriacæ, Speciales Belgarum vtilitates ex multis hæ sunt aliquæ, 1 favores Anglorum et in mari et portubus erga hostes nostros non erunt[H alters from erant] tam ampli; ex quo necessario potestas illorum maritima nobis summè noxia Diminuetur, 2 Commercioram inter Flandros primordia quæ inevitabilem hisce partibus et maximam Mercimoniorum subtractionem minantur evanscent[H alters] 3 Infinitæ orientur Mercatorum et navium nostrarum et Classium vtriusque Iudiarum, ex magis libero et favorabili portuum usu quæ Carere non possumus, Commoditates 4 Magnæ piscacionis[H alters from piscasionis] protectio et defensio ab Anglo nobis tutissima præstari poterit 5 Subsidia Bellica ampliora suppeditabuntur, Si res exigat sine magna difficultate 6 Si necessario cum Hispano paciscendum, tutiorem et magis fidelem Sponsorem in Anglo quam in Gallo habebimus etc. 7. Si intestina oriantur dissidia, aut inopinatæ proditiones, fideliorum dissidiorum sequestrem, et in periculis subitaneis defensorem paratiorem Anglum habebimus, quam Gallum
Istæ sunt Causæ, Modus efficiendi in duobus situs est vt scilicet Captetur oblata occasio, et vt observentur necessariæ in re obeunda Circumstantiæ.
Occasio iam est maxime opportuna Nam 1 Adest Regi Princeps Elector maximo favore exceptus, 2
[20/9/17B]

Rex <H: 2. Rex> Causam eius serio agit et se acturum <H: porro> profitetur, 3 Mutationes aliquæ in Aula factæ quæ evidenter præsagiunt, et iam aliqua ratione effecerunt hispanicæ factionis a Consilijs separationem, 4 Regis animus et favor iam patet (Certo licet secreto) hisce Ordinibus[H capitalises], si modo se non præbeant austeros et præsidentes, Sed mites in quærenda et resarcienda[H alters] amicitiâ[H alters].
Observationes Circumstantiarum necessariæ hæ videntur. 1 Vt de iniurijs expostulationes evitentur etiam in privatis sermonibus aut si ab Anglis moveantur præconcipiantur svaves[altered] Compositiones amicæ rationes, vt [Greek: amnesia] ab vtraque parte de illis post hac[H alters] sanciatur 2 vt per idoneos[H alters] apud Regem viros suspiciones de Contemptu et neglectu suæ Majestatis eximantur ex eius animo, suggestis Considerationibus quibus illi viri res sinistre ante hac[H alters] acceptas et a malevolis ad invidiam detortas[H alters] per discursum quasi aliud agendo melius interpretari queant. 3. Zelotypia de affectato Maris Dominio lenienda varijs modis agnoscendo id quod cum Anglis disputandum non est hoc rerum statu sine maximo periculo. 4: foederis Gallici Ratio, Scopus, necessitas, Commoditas etc explicanda et eius invidia tollenda etc. 5. De piscatione leniter et non pro summo iure, agendum modo rei invidia a malevolis concitata minuatur, [catchword: facilis]
[20/9/18A]

facilis erit transactio, si eius negotij mentio fiat, præsertim verò si recte Anglis explicetur a quibus hominibus nostratibus et qua ratione piscatio illa foveatur, 6 Hac imprimis de re Consultandum cum D. Th: R[altered from Roe?]. Causæ Communi et huic Reipublicæ addictissimo Viro[H capitalises], atque cum eo apertissimè agendum, neque vix quisquam erit qui fidelius aut melius Consuluerit ipso, aut plura officia præstiterit [parasimi?] <H: paratiori> animo. 7 Deinde quoque cum Episcopo[H alters] Lincolniensi aperte agendum, favet enim impense Causæ 8. Præter hos<H: hunc> est Marchio Hammeltonius, et alij quos D: R.[altered from Roe?]. nominare potest, 9 Sed negligendus <H: non> est D: Archiepiscopus Cant: et præsertim in piscationis negotio et apud illum vt bona præstentur offam nullus aptior est D.Th[altered]: R[altered from Roe] cui multum favet, 10 Præconcipienda argumenta quibus demonstrari [postest?] vtile non esse Anglis, vt Commercia Flandrica suscitentur: sed magnum inde ipsis tandem incommodum oriturum. 11. Secretarij duo Status D. Cooke Vir bonus et D.Windebanck D: Archiep: Cant: est admodum addictus, 12. Ratio demonstranda qua[H alters] Causæ Pallatinæ possit iunctis viribus <H: præstari> auxilium etc Confoederationis quandam <H: quædam> pacta (si Gallicum foedus non obstabit) proponenda etc 13: Interea et hic et ibi per probos allaborandum vt preiudicia
[20/9/18B]

vtrinque alienationum[H alters] ex animis tollantur. Et despiciendum qua rationæ post hac[H alters] in Aula Anglica faventes nobis ex magnatibus aliqui fieri possint qui partam tueantur gratiam etc.