Title: | Printed Bill, Relief For Protestants Of Anhalt, In Latin |
---|---|
Dating: | 25 June 1538 |
Ref: | 20/5/1A-4B |
[20/5/1A]
SERENISSIMIS
REGIBUS,
ILLUSTRISSIMIS
PRINCIPIBUS,
FLORENTISSIMIS
REBUS PUBLICIS ET
ECCLESIIS,
Idem nobiscum Orthodoxæ Religionis
depositum asservantibus,
NOS, DEI GRATIA,
AUGUSTUS, } PRINCIPES
LUDOVICUS, } Anhaltini,
IOHANNES-CASIMIRUS, } Comites Ascaniæ,
CHRISTIANUS, } Domini Servestæ
GEORGIUS-ARIBERTUS, & } & Bernburgi:
FRIDERICUS, }
Salutem, amorem, officia et benevolentiam
nostram offerimus.
Res ipsa loquitur, in ea nos, proh dolor! incidisse tempora, quæ Servator noster denunciavit: Futurum est, ut audiatis bella et rumores
A [catchword: bello-]
[20/5/1B]
bellorum: Insurget enim gens in gentem et regnum in regnum: Et erunt fames, & pestilentiæ, & terræ motus, singulis locis.
Obversantur nobis & illa tempora, quibus, ut sancta Apocalypsis prædixit, Mulieri aptantur alæ aquilæ magnæ, ut volet à conspectu serpentis in desertum, in locum suum, ut alatur ibi per tempus et tempora, et dimidium temporis.
Qui nescii nostrorum temporum non sunt, neque ultimis à nobis divisi orbis limitibus, in annum jam vicesimum, per afflictissimam nostram Germaniam, nil nisi horrida [audira?] esse bella bellorumque rumores nescire haud possunt. Hostiles gentium regnorumque concursus, singulis dilectæ nostræ patriæ locis, ipsam è fundamentis terram visi concutere: quibus se fames & pestis sociarunt, quæ omnes immanitatis bellicæ reliquias jam nunc ab sumturæ credebantur.
Neque tamen vel harum reliquias ferre magnitudo iræ potuit. Iussi migrare veteres coloni, illibatæ fidei tenaciores, & ultimam naufragii tabulam arripere, exilium, desertumque, in quo alerentur, quærere: quod antè quàm invenissent, in viâ multi miserè, per aliquot jam annos, cum conjugibus & liberis defecerunt: nulla fere ut jam sit regio nostri non plena laboris. Invenit tamen pars quoque magna portum, quem hinc inde pietas aperuit, in Galliâ, Angliâ, Poloniâ, Hungariâ, Helvetiâ, Belgio, vel in ipsis etiam ultimis Indiis, ad quarum deserta nonnullos, assumptis quasi aquilæ magnæ alis, per immensa transvolasse maria novimus. Qui vero in ipsâ Germaniâ refugii angulum invenerunt, aliquantò feliciores sunt visi, quòd à natalis soli amplexu non nimis longè abstraherentur. Et miseris quidem istis naufragis hactenus in nostro quoque principatu portus patuit, quan- [catchword: -tisper]
[20/5/2A]
-tisper infelicisssimi & pertinacissimi belli flamma, ab annis jam XII, undique ei non tantùm circumfusa, sed & totâ mole infusa, aliquid nobis nostrisque subditis reliquum fecit, quod solari & sublevare miserorum egestatem posset.
Quamvis miraculo propemodum simile videri possit, quod angusti, quibus circumscribimur, limites jam dudum experti panolethriam & in solitudinem redacti non sint: etsi non adeò dissimilis est principatus nostri & Ecclesiarum ejus facies Isròelitici regni & Ecclesiæ facici prophetico calamo graphicè repræsentatæ.
Regio vestra desolata est, civitates vestræ exustæ igne: terra ipsa vestra, quam coràm vobis extranei consumserunt, jam ita desolata est, ut solet subversione extraneorum: Et reliqua facta est filia Tzionis, ut tugurium in vineâ, ut tegillum in cucumerario, ut civitas obsessa. Nisi Iehova exercituum reliquos fecisset nobis superstites, utcunque paucos, ut Sedomum essemus, Hamoræ similes essemus. Et enim, ab anno jam XXV, in hunc præsentem usque, omnes & singulæ adversarum partium copiæ, quotquot, à belli ex Bohemiâ effusi tempore, Germaniam infestarunt & funestarunt, in ipsa principatus nostri viscera penetrarunt, &, quæ invicem conceperant odia, nullo discrimine in Nos & subditos nostros effuderunt. Inde continuis atque intolerabilibus exactionibus, executionibus, hospitationibus, commeatus indictionibus, deprædationibus, pecudum jumentorumque abactionibus, segetis vastationibus, pagorum exustionibus, aliisque variis commerciorum & agriculturæ impedimentis (ut afflictam subditorum ipsorum valetudinem & tormenta corporibus, exemplis planè novis, illata, quæ multis spiritum crudelissimè excluserunt, ta-
A 2 [catchword: -cea]
[20/5/2B]
-ceamus) ultima Nobis subditisque nostris minitari, singulis penè annis, sunt visæ. Et certum est, ingentia hæc damna totius nostri Principatus velæquare, vel excedere pretium. Interim refulsit & affulsit nobis divina quoque miseratio, quæ exigua respirationis intervalla quandoque indulsit, & à desperationis & spontanei exilii præcipitio mulros retraxit, dum ferreum nobis & occlusum coelum nondum immineret, victumque ager Nobis subditisque nostris, quamvis ægrè in tantâ vastitate, suppeditaret. At enim tertius jam annus labitur, ex quo quasi ferreum nobis esse coelum coepit, & proventum ager negare. Unde annonæ difficultas supra modum excrevit, & cum eâ insolentia militaris, quæ tantò magis exasperari solet, quantò minus immensa sua expleri desideria videt. Gemina hæc difficultas ubique agricolam cum reliquis jumentis in oppida compulit, quæ & ipsa jam exhausta nec hominum nec pecorum solari famem potuerunt. Excepit calamitatem hanc contagio, quæ magnam agricolarum civiumque partem hactenus absumsit: neque desierunt interim jumentorum, quæ pabuli inopia extra oppida ad pastum extruserat, abactiones: quibus agricolarum reliquiis agriculturæ sementisque, in tantâ præsertim annonæ raritate & caritate, faciendæ spes penè omnis præcisa. Hinc anni hujus messem fere nullam vidimus, &, quam paucorum agrorum levior promisit cultura, insolita intercepit siccitas, quæ messem in herba enecuit, & ad has, quibus cum modò unà cum subditis colluctamur, nos angustias redegit. Etsi verò planè misera & lamentibilis est conditio civium & agricolarum nostrorum; longè tamen miserior & lamentibilior est Verbi ministrorum, præsertim eorum, qui in pagis degunt, & [catchword: non]
[20/5/3A]
non nisi ex decimis & agriculturâ laborum suorum pretia expectant: quos omnibus suis, per belli diuturni atrocitatem & annorum superiorum sterilitatem, exutos fortunis cum extremâ egestate conflictari, non sine ingenti cordolio, intuemur.
Intelligimus quidem nobis patriæ Patribus & Ecclesiæ Nutriciis hanc inprimis curam incumbere, ut Ecclesiarum Scholarumque ministris debita procurentur alimenta: quo, dum tempora sinebant, ita nos functos munere confidimus, ut cùm subditorum nostrorum, tum Exulum nobis testimonia minimè sint de futura. Sed jam, proh dolor! & nostræ eò res redierunt, ut volentibus & ex gentilitio Domus nostræ in Ecclesias Scholasque affectu ad sublevandam miserorum egestatem ultrò accurentibus manum remoramque inijciat dura necessitas. Navi cum nostris subditis eadem vecti naufragium passi sumus idem: quando in aulas quoque nostras & conclavia, ne dum horrea & agros, indomitus militis se furor infudit, nostrisque succurrendi non nisi animum nobis reliquit, & hoc triste spectaculum objecit. Ne verò in venturum annum spem extendamus, novissima proximè lapsi autumni facit calamitas, quæ inter continua belli onera in hancusque horam graviter nobis incumbentia, à multis annis inaudito contagio, agriculturæ reliqua instrumenta, equos, boves, vaccas, propè omnia sustulit, nec dum in miseras sævire reliquias desinit: quæ causa, quòd jam nunc miserabili spectaculo in jumentorum vicem homines succedant, & mariti conjuges, parentes liberos sibi plaustris trahendis jungant, pariterque jugo colla submittant, futuræque, si quæ tamen futura est, agriculturæ modum præmonstrent.
A 3 [catchword: Hæc]
[20/5/3B]
Hæc cum Ecclesiarum nostrarum Superintendentes, pro piâ solicitudine, prudenter ponderarent, & Ecclesiarum desolationem, ex afflictissimâ verbi ministrorum forte, nisi maturè ei obviam iretur, quasi è speculâ prospicerent, supplicibus ad nos literis causam eorum egerunt, utque intercessione nostrâ, exemplo non novo, aditus ipsis ad Exterorum sinceræ fidei depositum nobiscum idem asservantium pietatum atque liberalitatem patefieret, humilimè rogarunt. Nos etsi ægrè in assensum adducti sumus, & de nostro quàm alieno, nostris opem ferre maluissemus; præsertim cum nimis tritam hanc esse viam, & à tantâ Exulum multitudine penè fatigatam Eleemosynarum erogandarum promtitudinem non ignoraremos: (nam & ipsi nos crebriùs antehac ab Exulibus appellatos recordamur:) aliud tamen suasit & tandem persuasit necessitas, cum vota miserorum implere, per summam temporum iniquitatem, nostrique Principatus maximam calamitatem, nostrarum non esse virium intelligeremus: ne una cum viribus succurrendi nostris, & præsertim Verbi ministris, etiam affectum videremur amisisse.
Quæ cùm ita sint, Serenitates, Dilectionesque vestras et Vos officiosè & amicè rogamus, ut ad afflictissimos Principatus nostri ministros, fideles Christi servos, pietatis, commiserationis & liberalitis Christianæ rivulos, plurimis hucusque exulibus libatos & prædictos, derivare haud gravemini, vobisque certò persuadeatis, non nisi ultimâ adactos necessitate, quam paucissimus, hæ nostræ loquuntur, ad hoc pietatis exteræ asylumin summâ suâ egestate confugere. Etsi enim exilii sedem alibi quærere hactenus, per Dei gratiam, nondum compulsi fuere; nihilo tamen tolerabiliora in pa- [catchword: -triâ,]
[20/5/4A]
-triâ, quàm extra eam alii, in hoc communi incendio & continuis partium adversarum irruptionibus, hospitationibus, expilationibus & Exactionibus, sunt passi; tanto exulibus ad quietiores sedes delatis infeliciores, quantò minus in patriâ securitatis & tranquillitatis habuerunt. Tangit verò potissimùm res hæc Ecclesiarum in nostro Principatu orthodoxarum conservationem, quæ sine verbi ministris sperari magis haud potest, quàm ministrorum, sine necessariis vitæ subsidiis. Tantò autem in orthodoxæ fidei ad posteros propagationem majori nobis curâ incumbendum, quantò angustioribus eam in Romano Imperio jam circumscribi pomæriis, proh dolor! videmus. Communibus aliis, ad misericordiæ erga nostros movenda viscera, argumentis non arbitramur esse opus, ne iis velle videamur in sancto hoc negotio rationes suggerere, qui se omnibus in structissimos, tam egregiis & crebris documentis, Servatori nostro Christo in membris suis gravissima huc usque passo jam pridem comprobarunt.
De nostris hoc spondemus, humilimam & gratissimam ipsos Eleemosynarum acceptarum memoriam conservaturos & pro incolumitate Serenitatum Dilectionumque vestrarum et vestri, interultimos hosce Mundi furores, conservatione vota facturos assidua.
Nos verò officiis nostris & hostimentis, quæcunque à nobis occasio deinceps flagitarit, beneficiorum in nostros collatorum æquos gratosque æstimatores esse, ipso testari opere, quàm verbis, malumus. Et sic tandem Altissimo Serenitates Dilectionesque vestras et vos commendamus. Faxit Princeps pacis, ut, quæ Christiani orbis Regna, Principa- [catchword: -tus,]
[20/5/4B]
-tus. Respubl. Ecclesiæ hucusque pacis almæ frui bono potuerunt, deinceps constanter fruantur: Exacerbati verò partium animi concilientur, aureamque, post vicennale bellum, Germaniæ nostræ redonent pacem, quæ pristinum Regnorum, Principatuum, Rerumpublicarum, Ecclesiarum & Scholarum reducat florem, solutamque hactenus humanam societatem, ad divini nominis gloriam & communem omnium salutem instauret. Dab. 25. Iun. Anno M. DC. XXXIIX.