The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:9 April 1648
Ref:1/33/22A-25B
Notes:Extracts in the British Library, Sloane MSS 649, fols. 8B-10B.
[1/33/22A]

<Hartlib: No. 10.   9. April 1648./>
Salutem officiosam. Qvod à nonâ Ianuarii (tunc enim postremas ad te dedi) nihil porrò mearum videris, Hartlibi faventissime: causam accipe diuturnam meam absentiam. Mense enim Ianuario amicus qvidam meo consilio et expeditione uti coepit in negotio qvodam matrimoniali: cujus gratiâ non Heilsbergam tantùm, ad Episcopum Varmiensem; (cujus audentiæ Elbingam nostram in istius modi casibus subditam nôsti:) sed et Varsaviam, ad Nuncium Apostolicum; tandem et binis vicibus Gedanum, ad Officialem, excurrendum fuit. E quo postremo itinere his demum diebus redii; insumptis propè hoc parergo undecim septimanis integris. Qvàm doleo; tot bonas, non horas, sed hebdomadas, adeoque, menses, lucubrationibus meis sic periisse! Sed qvid faciam? Cum aliunde subsidia non accedant: captanda sunt undecunque obvenientia: modò honesta sint. Nec dum penitùs ad isto parergo immunis sum: qvia denuò post ferias Paschales adeundus mihi Episcopus. Nunc inter festivitatis initia silent leges et tribunalia. Iam ergò eâdem operâ agnosces causam: qvò minùs Elucidarium meum Didacticum (qvod adeò tamen intenderam) hac hieme perfici non potuerit. Si prævidere tanti temporis jacturam, sub initium suscepti istius parergi, potuissem: satius duxissem eo abstinere. Sed jam factum infectim reddi neqvit. Laudandus potiùs Deus: qvi qvaleqvale subsidium continuandis dehinc meditationibus per parergon istud pollicetur. Ut autem videas: qvid mense Novembri ac Decembri è collectaneis meis congesserim: mitto, en, ’ <right margin: ’ sub litera A.> qvinque initiales Elucidarii, seu Consilii Didactici, philyras: primas scilicet cogitationes; nondum secundam, nedum ultimam, limam expertas: itaque rudes adhuc, et non unis locis hiantes; neque per omnia harmonicas. Salius enim duxi, aliqvid ad te mittere; qvàm nihil: ne me existimes nugivendulum aut jactatorem. Misissem plura: sed qvia amanuensibus destituor; nec Gymnasii nostri alumni his talibus emaculatè ac tersè describendis apti sunt; pluris temporis prodigus esse nolui: cùm insuper binis aliis qvoque amicis necessariò hæ ipsæ tot philuræ communicandæ, meâque manu describendæ sint. Habeas ergò tu hasce primitias pro sceleto tantùm futuri Operis; non pro ipso corpore. Qvia pleraque, cùm ultima accedet cura, transponentur; longèque venustiori prodibunt facie. Vix ullus credo, paragraphus ab istâ animadversione erit securus. Tu, quo loco istæ chartæ vobiscum habeantur, renunciabis. Nec tamen, si fortè arrideant, in vestrum idioma illicò transfer: qvia tam informia rudimenta pro genuino meo partu haud dum agnosco, nec agnoscam. Et qvia te cum CLo Do Fundanio (qvem insignem accepi esse Didacticum) freqventer agere audiam: ne grave sit, hujus qvoque sollicitare censuram. Vellem et Reverendo Domino Rulitio communicentur: ut sciat, qvid inter nos agatur: Sicque redhostimentum aliqvod accipiat pro officio; qvod in curandis à te ad te epistolis hactenus in se suscepit: tantòque paratiorem posthac se exhibeat. Qvin et Reverendi Domini Hottoni non reformido oculos: maximè, si tu speres per eum à Magnifico Domino de Geer obtineri pro me id posse; qvod tantoperè intendis. Parum enim me novit Dominus Hottonus: nec de statu et intentionibus meis ipsi constat qvicqvam. Si nihil aliud in hisce meis chartis inveniet [liga?] ista Belgica: in memoriam sibi tamen revocare poterit Heinsianum illud: Germani scribunt libros: ut Belgæ habeant, qvod rideant. Rideant per me licet: modò nobis meliora non invideant! Sic et ipsi unà ridebimus et gaudebimus, boni publici
[1/33/22B]

causâ. Si Dantiscanorum, Thoruniensum, aliorumque emunctioris nasi Aristarchorum, è diversis locis judicia scire desideras: sunt illa opinione magnificentiora. Apertè enim sensualem hanc methodum præferunt aliorum diffusis moliminibus; per Definitiones, Axiomata, et nescio qvas alias vias, Didacticam tradentibus. Id qvod non ideò scribo; ut anticipem censuras vestras. Absit. Tantò mihi gratiora erunt vestra judicia; qvantò liberiora: si modò rationabilia fuerint, et citra aculeos: qvibus et causa et persona citra meritum à maleferiatis sæpe laurinari solet. Impossibile namque duco; omnibus hæc mea satisfacere posse: nec esse uspiam aliqvem, vel in vestro Orbe: qvi secùs de unâ et alterâ assertione statuat. Si qvod sphalma inter describendum irrepsit: condonabis nimiæ festinationi, turbatoque cerebro. Scripsi enim inter ejulatûs liberorum meorum, jam per triduum catarrho et tussi epidemiâ decumbentium; iterum tamen, Dei gratiâ, convalescentium: nec relegere otium fuit. Agressus eram primi Eruditionis Gradûus Practicam: in qvâ adornandâ a tres mihi natæ mox philuræ. Sed hæc tam sese diffudit; tantasque à me poposcit operas: ut ego unus solus intra annum vix eam absolvere ausim taliter; qvaliter hypotheses meæ exigunt. Suspendere ergò eam tantisper; imò ob prolixitatem à Theoriâ seqvestrare, cogito: cæterosque Eruditionis Gradûs theoricè perseqvi. Si hæc satisfecerit eruditis: postea deliberandum fuerit: qvomodo, qvibus sumptibus et synergis, perficiunda qvoque Practica. Hæc enim non est unius hominis opus futura. Et ita habes, mi Hartlibi, apologiam intermissi per trimestre istud commercii literarii suspensarumque lucubrationum Didacticarum! Nunc ad binas tuas, qvæ interea me absente mecum divertêre, paucis respondebo, eo qvo tu præis, ordine. 1. Priores à 7â. Ianuarii appuluêre 27â Februarii: posteriores à 14/24 Ianuarii, tertiâ qvidem Martii Gadanum allatæ; sed nuper demum sub reditum meum ad me missæ. Doleo, non illam tantùm epistolam, 19. Iunii ad te missam; sed et alteram, à 23â. Octobris, (qvæ novum illius prioris exemplar inclusum habebat) evanuisse. Prior illa (qvia id scire expetis, tuaque interest) una cum Manuscriptis Comenianis, commendata erat à Petro Figulo in manûs Alexandri Buchanani, familiaris tui: posteriorem Amplissimus Consul noster, Dominus Michael Sifertus, suis ad Dominum Iohannem Hapsel, amicum vestrum, (si rectè nomen nomini) me spectante inclusit. Qvia tamen his binis epistolis præcipua intentionum mearum materia erat inclusa: en priorem illam tertiâ sibi vice, sub literâ B. transmitto: posteriorem ab Hapselio vindicare potes. Si jam tertium perierit hoc qvoque autographum: ominosum id putabo futuris nostris consiliis et conjunctioni, non sine causâ. 2. A Magnifico <left margin #> Patrono accepi centum illos Imperiales, viatici titulo, paulò ante conversionis Pauli. Qvem miratum fuisse scribit Dominus Wolzogenius: me è societate Comenianâ tam inopinatum fecisse divortium: cùm tamen præsentiam meam non tantùm utilem, sed et necessariam, duxisset. Acqviescere tamen eatenus Patronum: qvia jam id ita factum sit: et Dominus Comenius, citra meam etiam opem, absolvere isthac hieme labores polliceatur. Ecce qvàm non infensus mihi fuerit Patronus: qvod collega toties urgebat; et divortio causam præcipuam prætexebat! Qvid enim rationis habuisset optimus Patronus; tàm sine ratione mihi succensere: qvi de ipso, et per ipsum de re literariâ, bene mereri tam avidus eram? Et qvî jure me dimittere poterat Collega: qvi fidem et conscientiam meam æqvè Patrono obligaveram: qvi certam laborum residuorum portionem in me suscipere: et nec obulum porrò pro me contribuente Pa-
[1/33/23A]

trono, meâ tamen ipsius impensâ per hiemem adhuc sociales operas urgere: iisque (qvod futurum sperabamus) hunc intra terminum absolutis, tam ipsius, qvàm meam, existimationem vindicare cogitabam? Viderit jam collega: qvia Pascha præ foribus est, nec dum perfecta omnia: qvid Patrono responsurus sit. Audio, ad Pentecostem (faxit tandem Deus!) paratum fore Vestibulum, et Ianuam renovatam, hucque spectantem Grammaticam et Lexicon: cumque his Figulum abiturum esse ad Typographeúm Elzevirianum. Sed anné suscipiet et excudet Elzevirius: si non omnia simul offerantur? Deest enim Atrium, Palatium, et Posticum: et qvando hæc apparabuntur? Me consule plures potiùs synergos debuisset adsciscere collega; qvàm unicum dimittere. Ita nimirum reapse probasset omnibus: seriò se ad finem properare operum et operarum: nec tot bonorum desideria frustrari ampliùs velle. Sed surdo narra<ba>tur fabula: qvando hæc et plura alia argumenta urgebam. Modò ego abessem; omnia ultrò processura sibi persvasus. An, ut ne præmii partem (qvod jam è tuis conjicio) olim participarem? Si sic; et invidentia discidio nostro dedit occasionem: (qvod fabulæ hujus spectatores opinantur:) non miror successûs operum frustratos. Certè à qvo tempore Cogitatiunculas meas Didacticas ipsi censendas, suaque Lingvarum Methodo inserendas, obtuli: animadverti animum ipsius subinde à me alieniorem. Si metuit bonus vir, nominis sui splendorem iis obfuscatum iri: vanus fuit metus. Exhibui enim jam tum, cùm nondum in societate, nec unqvam visus ipsi essem: non ergò debebat me admittere. Et ita qvidem ac ideò exhibui: ut tanqvam suas in commune Rerum Pansophicarum Repertorium conferret. Id qvod facere recusavit. Et ego hodieque boni viri luminibus, tam non officere cogito: ut potiùs hæc mea extincta malim: qvàm ut vel ipsi sint scandalo, vel rei literariæ promovendæ impedimento. Et anné plus gloriæ inde ad me accedere possit; qvàm jam antè habeo, aut posthabeo potiùs, Ducum Cæsarisque ipsius honoratis titulis haud inglorius? Id solummodò intendo hac publicatione: ut reipublicæ literariæ meum de ipsâ merendi studium innotescat: et si quid boni subesse istis Cogitatis deprehendatur, alii sagaciores et eruditiores id in commune bonum eruant. Nec possum aliter per conscientiam facere: (conscientiam testor!) nisi qvaleqvale talentulum meum, cum animæ meæ periculo, defossum velim. Faxit omnis boni et perfecti doni dator: ut donis ipsius, cum timore et tremore, rectè utamur: nec nobis eorum qvicqvam, sed omnia in solidum ipsius bonitati, adscribamus! Δ   3. Turbas vestras non recrudescere solùm vidimus: sed et veremur, [right margin: Δ] ne reipublicæ vestræ sint exitiales. Qvare et tui, et Reverendi Domini Duræi, aliorumque bonorum, non exigua nos tangit solicitudo: mallemusque vos (si seqvius qvid metuendum foret) ereptos, tutiorique statione locatos. Videritis ergò ipsi: qvid rebus vestris optimè omnium conducat! Misereatur vestri Deus: firmamque politiæ et ecclesiæ vestræ reddat pacem! 4. Stet sententia: ut imposterum per Christianum Massam, Mercatorem Amstelodamensem, omnes nostras curemus epistolas: qvandiu hîc locorum futurus sum. Pretium hemerodromis exsolvendum qvòd in te recipis, bene est. Cures ergò per Dominum Rulitium tàm pro eo commeantibus, qvàm inde remeantibus epistolis (si opus fuerit) Amstelodami id persolvi: sed non dubito: Dominum Massam, si à Domino Rulitio submoneatur, gratis in se suscepturum esse istud officium. Qvod nocet, ipsius experiri mentem? 5. Reverendus Dominus Niclassius, ante aliqvot hebdomadas lingvæ paralysin passus, nondum convaluit ex integro. Tantò æqvior ergò causa est; ut ipsi dehinc parcamus: cùm jam propiora sciamus media,
[1/33/23B]

Mercuriosque alios vegetiores. VI. Domini Petti inventum per omnia haud asseqvor: non possum ergò de eo judicare. Qvæso imposterum clariùs te expedias: ejusque conficiendi et utendi enchireses, ipsumque adeò instrumentum, pro æqvo pretio, nobis communices. Si Legisti Christophori Scheineri, Iesuitæ, Artem novam delineandi, Anno 1631. Romæ excusam: occurrit tibi procul dubio Instrumentum illud: cui tria pluravé plumbaginis frustilla indita, totidem unâ eâdemque vice describunt lineas vel characteres: prout scriptoris manus instrumentum direxerit. Anné huic simile qvid habet vestrum illud Instrumentum Scriptorium? Qvæ de typis tam celeriter locandis et excudendis narras: in majorem me abripiunt admirationem. Utinam ea sine involucris communicata videre liceat! VII. Sperberiana Lemmata qvod unà perierunt, ne doleas. Est mihi integer ille liber Sperberi; unde isthæc descripta: qvem qvasi ab Autoris manu secretò accepi. Hunc aliqvando totum à me habere poteris. Puto, si in Anglicanam Lingvam translatus excuderetur: (nondum enim in aliqvâ Lingvâ, ne Germanicâ qvidem, prodiit:) non frustra operam insumptum iri. VIII. Communicativum illud Officium (qvod vel solius Domini de Geer gratiâ obeundum denuò mihi offers) esset mihi ut accommodatissimum, ita gratissimum: si modò extra Angliam obiri à me tantisper debeat ac possit; vel in Hollandiâ: si Silesia tibi non arrideret. Præter illas enim rationes, qvas hîc sub literâ B. invenies, novæ emergunt considerationes. Nam qvis bellicorum apud vos motuum futurus sit exitus, nemo exactè prævidet: plerorumque conjecturis ad seqviora collimantibus. Vixdum egressus sum pericula Silesiaca, tum tot mille Imperialium jacturâ: qvis me tam facilè novis periculis adeundis animabit? Semel enim Insulam vestram ingresso non pateret pro libitu regressus; sed experiunda foret belli alea et eventus dubius. Adhæc extra Regnum vestrum, de ipsius statu, hac rerum facie extraneis qvid communicare velle, res non minoris plena periculi. Cum libris verò Comenianis, et recommendatione ipsius, ad vos transfretationem cogitare, partim inutile videtur, partim impossibile. Inutile: qvia nondum omnes illi libri, qvos desideratis, absoluti: nec tam citò absolventur. Et tametsi absoluti essent: nondum tamen in vestrum translati idioma. Cui rei, crede mihi, non unus sufficiet annus: si vel tres fuerint Tranlatores. Qvodque caput causæ est: hisce libris non poterit inniti, nedum fundari aut perfici, solida illa, qvam intenditis, scholarum Regni vestri reformatio. Solummodò enim (qvod et titulus librorum præ se feret) Lingvarum tradendarum monstrant<TRANS SWITCH="2"></TRANS> viam<TRANS SWITCH="3"></TRANS> meliorem<TRANS SWITCH="1"></TRANS>: hancque exemplo Latinæ et Germanicæ Lingvæ realiter demonstrare annituntur: cæterarum artium realium, & inprimis Lectionis ac Scriptionis expeditæ, (à qvibus, tanqvam à primo ovo, redordienda tamen est scholastica informatio) nulla suggeruntur compendia. Qvod tamen Mundus à Comenio forsan nunc expectat. Qvin et impossibilis hæc videtur conditio. Comenius enim vix me in gloriæ aut præmii partem admittet. Pactus erat jam antè mecum: ut qvartam undecunque obventuri præmii partem haberem. Sed divortii occasione pactum istud rescidit: vix aliqvot libellorum primæ editionis exemplaria mihi relinqvens. Hac palmari prætextâ ratione: se à nemine, ne à Typographis qvidem, (exceptis aliqvot exemplaribus,) qvicqvam ambiturum: adeoque nec mihi causam fore; cur meliorem ipso affectem conditionem. Iam autem è postremis tuis aliud edoceor: velle se libellos suos vestris qvoque hominibus (si id sibi consultum videatur) per Figulum offere. Hocnè est, à nemine qvicqvam ambire? Qvâ de causâ non sine
[1/33/24A]

causâ scripseram in nuperis, vigesimâ tertiâ Octobris, hisce verbis:
"De Privilegio qvod nuper subinnueras, egoque "rescripseram; haud ampliùs rebus meis qvadrare videtur. "Nam tametsi collega mecum pactus erat de qvartâ "portione: retractavit tamen id postea paulò ante "divortium nostrum; nescio quibus futilibus rationibus: "nihilque præter exemplaria aliqvot primæ editionis, "reliqvum mihi fecit. Nunc, ubi discessum ab invicem "est, longè ægriùs in id consentiet. Si ergò de illâ meâ "intentione (qvomodo scilicet cum Typographis agendum "foret) nondum qvid huc scripsisti: nec inposterum "scribe. Nam risu forsan exciperer: si tam splendidis "spebus, divortii non prævisi occasione, tam splendidè "excidissem. Hæc, et paucula similia, tunc scribebam. Nunc, si me audire cupis, ita svadeo. Anteqvam videas et perlegas ipsemet Comenianam Lingvarum Methodum novissimam, eoque spectantes libellos: nec Autori, nec vestris hominibus, Privilegii obtinendi nomine, ampliùs qvid pollicere. Possetis enim plura forsan hac vice expectare; atque nunc edetur: et sic poenitudine affici. Viso autem Opere rectiùs judicabitis. Tumque, si vobis probabitur, non immeritò dignum Autori adsignabitis præmium. Qvod ipsi tam non invideo: ut potiùs lautissimum exoptem. Tametsi, qvod sic præterear, non injuriâ detester. Si scholæ vestræ à fundamentis reformandæ fuerint: expectetis oportet; dum vel Comenii Pansophia, vel mea Didactica, vel melior qvædam via, prodeat. An Pansophiam visuri sitis unqvam; qvia Autor Didacticalibus istis minutiis adeò retardatus et defatigatus est; vixque collegas feret; nunc autem solus absolvere haud poterit: non citra causam desperare incipio. An meam aliqvando habituri sitis Didacticam, ad intentiones meas absolutam; novit Deus. Tametsi enim mihi animus deëst, nec solertia, nec hortatorum stimuli: qvia tamen nervi rerum gerundarum desunt; omnia ista frustra sunt. An verò melior aliqva aliunde speranda Methodus: dies docebit. Itaque (ut animi mei sensa repetam) præfero communicativum illud Officium, à te indigitatum: si non proximè obveniat proprior aliqva ratio: honestumque ex eo salarium sperare; illudque tantisper, dum motus Anglicani sopiantur, in vicinâ Hollandiâ obire liceat. Huc enim familiam meam terrestri itinere transportare possem: qvod ad vos non liceret. Et ego tamen subinde, ad complusculas septimanas, si id res exigeret, tecum Londini esse; indeque ad meos redire possem. Tantillam absentiam non essent mei ægrè laturi. Et credo, Dominum de Geer citiùs in Hollandiam, qvàm in Angliam, contributurum esse sumptûs. Hollandia enim ipsi est patria, et tantùm non domicilium. Facturusque id esset minori et Hollandorum et Svecorum invidiâ. Si tunc unà vacare Didacticis meis laboribus, aut Scholarum vestrarum reformationi, liceret: nihil horum intermitterem. Possetque sic et ipsa Hollandia, literatissimorum virorum ferax, qvotidianas nobis rerum bene gerendarum subministrare occasiones: (qvod certè non contemnendum est argumetum:) et feliciùs insuper opus nostrum in pacatâ procedere provinciâ, qvàm in turbatâ. Imò, si boni qvid in Hollandiâ inveniretur: deberet nihilominùs Anglis cedere inventionis gloria, et prima publicatio. Istas ergò rationes meas probè qvæso tecum reputa: et qvàm fieri potest, citissimè ad me perscribe: num qvid spei sit, necne? Si viaticum honestum, salvumque à Parlamento conductum pro libero accessu et recessu, submiseris; spemque certam obtinendi honorarii feceris: fortè ad primas tuas te seqvar: deque omnibus et meis, et Comenianis, (bone Deus, qvàm multis ac variis!) tecum ad satietatem conferam. Veniam autem, si veniam, (palàm protestor!) tanqvam homo liber; nulli adstrictus, nec adstringendus ad
[1/33/24B]

qvippiam; nisi spontè me adstringam: deque reditu ad familiam meam securus. Noli, obsecro, procrastinari responsum tuum: ne, si alia sese offerat sparta, (de qvâ amici spem facere videntur,) et hîc et ibi spe excidam. Sique venire me vis: fac solus id ex te sciam, nemo alius; qvisqvis ille sit. Soleo namque expeditiones meas, qvantum fieri potest, celare alios: ne inveniat humana curiositas improbandi et carpendi occasiones. Sed (qvod repeto) citra viatici, salvi conductûs, honorandique illas conditiones, tanto itineri me non dabo. Qvod ut tantò securius speretur: in Hollandiam usque terrâ instituendum foret. Nam Vapores illi, ex Oceano continuè ascendentes, capiti meo supra modum infensi sunt: variaque excitare solent symptomata. Adferam mecum Libellum meum Lectorium; Latinæ qvidem Lingvæ potissimùm accommodatum: sed qvem tu nullo negotio (si probaveris) Anglicano idiomati applicare possis. Si successerit (qvod spero) experimentum in uno atque altero subjecto: ut viginti qvatuor Pensis Lectio absolvatur: posset illicò in scholas vestras publicâ autoritate introduci: sicque initium fieri reformationis scholasticæ. Ita vobis et hæc cederet prærogativa, et mihi spes honorarii lautioris. Warsaviæ nuper cùm essem; mentioque fieret motuum Anglicanorum: narrabat Scotus qvidam: Comitem Leslium, Scotici Exercitûs Imperatorem, fortissimum qvidem esse militem: sed futurum gloriosiorem; si et literaturæ foret gnarus. Nec dubitare se: si facili aliqvo strategemate id doceri possit comes: qvin mille ad minimum libras Anglicanas exsoluturas sit doctori. Si vera narravit homo iste: forsan modus esset id efficiendi, cum doctoris et discipuli gloriâ: præsertim cùm audiam, comitem illum Germanici idiomatis esse callentissimum. Tu de eo me rectè informare poteris. Volo tamen: ut id secretò tecum habeas; ut et cætera epistolæ hujus capita: qvæ nolim promiscuè cuilibet propalari, præsertim inexploratæ fidei sociis. Decet enim amicos: habere qvædam inter semet solos cognita. Iterum autem iterumque te obtestor: ne differas responsum tuum. Posset enim alioqvin, opinione citiùs elabi æstas, profectioni ad vos destinanda. Per hiemem autem tam procul à meis abesse vix liceret. Adde etiam aliqvid de variis et raris illis materiis: qvas ad me fusiùs percribere toties pollicitus fuisti: ut me tantò arctiùs tibi, et amori tui, devincias! Dominum M. Christianum Ravium, tametsi nondum notum, peramanter saluto: petoque ab ipso informari: num qvid possideat literarum, aut alius literaturæ, Chinensibus usitatæ? Est enim Consiliarius qvidam Electoralis Brandenburgicus, singularis meus amicus: qvi in talia inqviri petiit: nuperque Dominum Rithangelium, suo sumptu instructum, in Lithuaniam allegavit ad Iudæos illos, qvos Caræos vocant: ut ibi singulare qvid expediat. Nuper Keppleri Manuscripta[altered] Mathematica, cedro digna, vobis obtuli: qvid respondes? Hisce diebus scripsit ad me Bisterfeldius; sed parcè, et inter alia sic: Placet mihi tua diatyposis: vestrum displicet divortium. Plura addere non vacat: nec flagitabis, spero. Tui enim plusqvàm Asiaticus. Vale ergò, et fave.
Elbingæ, 9. Aprilis, stylo novo 1648.
                               Tui observantissimus
                                         Kinnerus.
[on the left of signature:
Qvia vacat postrema pagina: adjiciam specimen Trichotomiæ, etiam in fortuitis qvibusdam rebus sese exserentis: qvod mihi ante sesquiennium natum in navi, qvæ Lubecâ nos Holmiam Deduxit. Miseram hanc qvoque 19 Iunii: sed qvia interiit, novam mitto copiam.]
[1/33/25A]

                 Regum Europæ modernorum.
                    TRIAS HARMONICA.
                        {Conjugati: Anglus, Polonus,
                                            Lusitanus.
1. Ratione Matrimonii, {Viduati:   Imperator, Hispanus,
                                                 Danus.
     tres eorum sunt    {Coelebes: Gallus, Hungarus,
                                              Sveca.
                        {Desponsati: Imperator, Hispanus,
                           Hungarus; tres Austriaci, cum
                           tribus heroinis Austriacis, è
                           trinâ Austriaca domo,
                           Viennensi, Madistanâ,
                           Oenipontanâ, oriundis.
                       {Evangelici: Danus, Anglus, Sveca.
2. Ratione Religionis, {Catholoci moderati: Gallus,
                            Polonus, Lusitanus}[1]
                       {Catholici rigidiores: Imperator,
                            Hispanus, Hungarus}[2]
                                } qvi religiones diversas
                                      [1] {tolerant
                                      [2] {non tolerant
               {Conjugatis} opponitur {Lusitano et     }
3. Ratione                             {Polono, Anglus: }
Matrimonii     {Viduatis } unicus    {Imperatori et   }
 et Religionis                         { Hispano, Danus}
 simul duobus {Coelibibus}Evangelicus,{Gallo et Hungaro,
 Catholicis                 scilicet   {        Sveca: }
}qvi tamen Evangelici singuli citiùs in regimine fuerunt; atque bini illi Catholici, ipsis oppositi, in singulis istis classibus:
imò Danus et Sveca solium regium jam occupaverant, anteqvam ipsis oppositi nascerentur.
                             {Evangelici.         :} 1.
4. Ratione Nominum, literis {Catholici rigidiores:} 2.
initialibus conveniunt tres {Catholici mitiores :} 3.
  1. {C: ut, Christianus, Danus: Carolus, Anglus:
                                   Christina, Sveca.
  2. {F: ut, Ferdinandus Imperator: Ferdins. Hungarus:
                                      Filippus, Hispanus
  3. {L: ut, Ludovicus, Gallus: Ladislaus, Polonus:
      ---- Lusitanus. (Hîc anomaliam patitur: forsan
                               quia est Rex anomalus.)
5. Ratione       {Christianus IV. Daniæ: Ladislaus IV.
                 {Poloniæ: Ioannes IV. Lusitaniæ}
Denominationis à {
   Qvaternario: { Philippus IV. Hispaniæ: Ferdinandus}
   nimirum             IV. Hungariæ: Ludovicus XIV.   }
                                               Galliæ }
                                             }Reges
6. Ratione Parentalis        {Patribus: Imperator,
  Familiæ et [deletion]              Hispanus, Hungarus.
  tres nati ex               {Matribus: Hispanus, Gallus,
  Austriacis                           Polonus.
7. Ratione qvasi-parentalis familia,
    tres adhuc habent superstites
             {Matres: Gallus, Sveca, Imperator. (Hic
                                      novercam habet.)
             {Avunculos: Imperator, Gallus, Anglus.
                        {Impubere: Sveca. Gallus,
                                         Hungarus.
8. Ratione Regiminis:   {Pubere, sed minorenni:
   ad quod evecti tres { Imperator, Hispanus, Danus.
   ætate                {Majorenni: Anglus, Lusitanus,
                               Polonus.
9. Ratione Residentiarum, tres resident in
    urbibus, quorum nomina incipiunt ab
          {L: Lutetiæ; Gallus: Londini, Anglus: Lisbonæ,
                                               Lusitanus.
          {H: Hafniæ, Danus: Holmiæ, Sveca: Hispali,
               Hispanus. (Hîc ordinaria fuit olim sedes.)
          {V vel W: Viennæ Imperator et Hungarus:
                                       Varsaviæ; Polonus.
10. Ratione Belligerationis; tres cum tribus, ab initio Regiminis, hactenùs bella gerunt, scilicet Gallus, Sveca, et Lusitanus, cum Imperatore, Hispano, et Hungaro.
          Sed utinam omnes isti Reges tandem coòlescant
          in voce triliterali amabilissimâ, qvæ est PAX,
          PAX, PAX!
Appendix. {1. Tres trium Nationum Viduæ Regiæ superstites:
        {Eleonora, Itala, Ferdinandi II. Imperatoris   }
        {Anna Maria Mancitia, Hispana, Ludovici Galli }
        {Maria Eleonora Gallus<Germana,> Gustavi Sveciæ}
                                                 Regis }
                                      } olim conjux.
          {2. Trium Regum filii (qvasi unigenæ) superiori
              anno mortui, nimirum filius Regis
                                                {Hispaniæ
                                                {Poloniæ.
                                                {Daniæ.
[1/33/25B]

NB. Ad ductum Triadis istius Regiæ animis nuper sugebat concinnandi plura, magisque plausibilia et utilia. Cogitabam scilicet cunctos memorabiles casûs, qvotqvot intra tricennium, durante bello Germanico, per Orbem acciderunt, istiusmodi Trichotomis numericis comprehendere. Videbamque processura tandem sic esse omnia; subdituraque sese humano ingenio: si qvis temporis jacturam aliqvam facere vellet. Obveniebant autem mihi illicò, hæc meditanti, varia: verbi gratiâ, tres Imperatores, qvi sub istud tempus rerum potiti sunt; Matthias I. Ferdinandus II. Ferdinandus III. Tres item Anti Reges, contra Austriacos electi; Fridericus Palatinus, in Bohemiâ; Gabriel Bethlen, in Hungariâ; et Ioònnes Bregantinus, in Lusitaniâ: è qvibus ille regno exire coòctus; iste persvasus fuit; hic adhuc dum in possessione est. &c. Qvæ non tantùm memoriæ subsidium præstant: sed et Politicis, cynosuræ instar, in arduis rebus aggrediundis, eventibusque earundem conjectandis, esse possunt. Qvin et occultis divinæ Providentiæ actûs suaviter detegunt: verumque esse testantur illud Philosphorum veterum: Deus ubique Geometram agit. Vides, qvo usque sese proripiat humano sive solertia, sive curiositas. Si placet: communica Triadem Regiam cum amicis Amstelodamensibus. Iterumque vale.
[Hartlib:] No. 10.   9. April.
             1648./