The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Axel Oxenstiern, In Latin
Dating:19 July 1637
Ref:19/11/165A-168B: 165B, 168B BLANK
Notes:See G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 179.
[19/11/165A]

          Copia Epistolæ Ill:
          Domino Cancellario
     redditæ De Actionibus Episcopj
          Arosiensis. 1637. [squiggle]
               Iulij 19.
[19/11/166A]

       Illustrissime et [Magnanime?] Domine
Cùm adijssem hesternâ die Dominum Episcopum Arosiensem, ut illius Rev. Dignitati meam testarer observantiam, anteqvàm ab Urbe discederet: et ut de studio concordiæ, captarem cum ipso familiariter colloquendj occasionem, expertus sum in illo uiro, illud, quod antehac ab alijs audiuj, de illius affectuum motu, et quod ipse ego, indè ab initio de illo suspicatus sum in meo negotio; qd scil: ab ipso scopo tractatuum de concordiâ alienus esset. Nam pòst amicam collocutionem, de rebus in conventu transactis, tandem incidimus in Discursum de medijs componendj dissidij: et cùm ageretur de Regulis interpretandæ Sacræ scripturæ, atque ego protestatus essem, quod cuperem edoceri ab ipso, si vellet mihj ad interrogata, q in illo genere proponerem, et dubia qdam respondere. Suscepit primò satis placidè illam in sese provinciam: sed cùm ego
[19/11/166B]

in re quapiam rogarem, ut vellet sine præjudicatâ Hypothesi opinionis Caluinianæ rem ipsam in sese spectare, et ità respondere, exarsit in iras, ità ut tremore concuteretur; et assurgens multa primò in Caluinianos dixit affectuosè; et deindè in me quoque sonorâ voce intonans, conjecit probra, et nescio qvæ minitatus est; solj eramus; et ego nonnihil attonitus semper conticuj: nisj qd semel rogatus imperiosè, quis me huc vocasset aut misisset? Respondj, me studio boni publicj, ut agerem cum Theologis huc accessisse, permissu meorum superiorum, et conscijs aliarum Ecclesiarum Antistitibus, meis Parastatis. Hoc responso magis quodammodò irritatus, jussit me, commonstrato ostio, et additis alijs verbis, q referre non opus est, abire. Ego porrectâ illj manu, et rogans ne vellet [catchword: nimiùm]
[19/11/167A]

nimiùm metas Lenitatis Christianæ transgredj, et in meam innocentiam injurius esse, discessj. Hæc ut non laterent Ill. Vestram consultum putauj. Partim ne ex incerto forsan rumore rem aliter qvàm transacta est intelligeret; partìm ut meas super hac re cogitationes Illustrissimæ Magnificentiæ Vestræ judicio grauissimo submitterem. Nam ego eodem nunc sum animo quo ante hac fuj: cum nemine contendam, nec injurias meo nominj illatas uindicare volo. Si preces et innoxiæ solicitationes et consultationes meæ Theologicæ nihil valere possunt, ad prolicienda Pacis Ecclesiasticæ salubria consjlia, constituj in sjlentio acquiescere. Et ne forsan mea hoc in loco præsentia fomitem præbeat inanj Zelotypiæ, qvam Arosiensis Episcopj animo inesse video, et qvam ille forsan apud alios clàm vel palàm excitare, cum periculo publicæ tranquilitatis posset: ideò nihil videtur mihj factu consultius, quàm ut impetratâ ab [Illustrate?] Vestrâ discedendj veniâ, hinc aliò me conferam, donec vel destinatum meo curriculo metam alibj atti-
[19/11/167B]

-gero, vel huc, si Diuinæ dispensationj ità uisum fuerit, aliqvando reuersus, sine offensionis publicæ metu, negotium tractare pium tutè liceat. Intereà rogo, ut Excellentia Vestra sibj persuasissimum habeat, nullo unqvam tempore futurus, ut apud me propter unius hominis inconsideratum Zelum, meritissimis aliorum pietatis laudibus quicquam detrahatur. Imò et preces meæ, quas heri et hodiè ejus nomine DEo obtulj, pro illo non cessabunt in posterùm. DEus enim, qui corda scrutatur et judicabit, is nouit me nihil aliud vouere, aut in hoc negotio qrere, qvàm ut omnes Theologjci ordinis in quolibet loco virj, eodem quo ego animo, id est ab omnj respectu priuato propter DEj timorem libero, hoc negotium mecum tractarent, et de reformandis publicis malis, dissidiorum consilia Verbo DEj consentanea, placidè nobiscum et inter se communicarent. Sj aliud quicquam aut mihj, aut ullj mortalium quæro, præter Evangelij pacis in omnium cordibus propagationem, DEus promeritas fraudj meæ pænas infligat: sed si hoc tantùm quæro, scio illum velle et posse, me ab omnj malo, et malj [catchword: occasi-]
[19/11/168A]

occasione pservare. Promisit enim in suo verbo futurum, ut fructus justitiæ seratur cum pace, ijs, qui dant operam pacj. Hac spe fretus et Excellentissimæ Prudentiæ, Authoritatj ac Fauorj [Illustratis?] Vestræ me totum tradens, testabor qvàm diù viuam, qd sum
            Illustrissi[Magnificentiæ?] Vest
                  Omni studio et obsequio
                    in Christo humillimè devotus
  Holmiæ Suecorum
      19. Iul. 1637.               Iohannes Duræus.