The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Gabriel Holstenius, In Latin
Dating:15 September 1637
Ref:19/11/159A-164B: 159B, 164A-B BLANK
Notes:See G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 179.
[19/11/159A]

                 Ad Dominum Gabr.
                   Holstenium
               Epistola Monitoria
                1637. 15. [Septj?]
[19/11/160A]

   Hîc habes Domine Holstenj extractum ex Literis virj honesti Ciuis Holmensis Arosiâ 8 Septj. 1637. Scriptis; in quibus hæc ipsa verba, latinè à me facta extabant: [right margin, rest of page: quotation marks] velim scias me hodiè hîc in templo concionj interfuisse, atque audiuisse sermonem: Textus erat Psal. 41. ab initio ad v. 3. in eo vir bonus qui concionabatur, rogatu aut mandato Episcopi ansam sumpsit de 6. capitibus concionandj: quorum tria concernebant viros pauperes, et causam illius: Quartum erat de Ministerio, et ejus ambitione: quòd in aliquibus Ecclesiis tàm psumptuosè agant, ut auferant altaria, et abstineant à conjuratione in Baptismo pro arbitrio suo: Et nunc dierum talis vir est in hoc Regno, cui nomen est Iohannes Duræus ille circumforaneus, qui huc venit ut persuadeat nobis blandjs verbis, ut deseramus Realem Christi psentiam in Sancto Sacramento, qvemadmodùm et eius omnipræsentiam. Quj aliud nihil facit, qvàm ut hunc atque illum Dominum adeat, hæc ipsis
[19/11/160B]

[left margin, next 7 lines: quotation marks] persuadens. Sed quid vult ille circumforaneus in tali negotio facere? qui tàm doctus non est, ut ullum possjt obire officium, siue in Scotiâ, siue in Angliâ: neque potest ullibj manere. Quemadmodùm etiam fuit in Germaniâ, et ibi accepit responsum frigidum. Invenimus illum esse virum hîc non ferendum. Nominarunt mihi Ministrum Mrum. Ericum Holstenium. Hæc ille.
Vides Domine Holstenj, quid hoc extractum contineat, si uera sunt q hic refert vir probus: Puto te Ministrum esse illum quem designare voluit. Sed si pter te alius Holstenius, cui nomen est Ericus, ibì est, qui hisce me nominatim probris publicè affecit, id ego resciscere conabor. Tu intereà feceris rem et Humanitate tuâ, et Christianâ Charitate dignam, si illj meo nomine significaveris, illum falsissima de me, in vulgus sparsisse: Et concionem suam, in quâ veritatem Evangelicæ promissionis factæ viuis mi-[catchword: sericordi-]
[19/11/161A]

-sericordiam exercentibus explicare debebat, deturpasse; dùm immisericorditer aduersùs proximum confictis calumnijs inuectus est. Nam ut omittam odiosum [Greek: epitheton ovoma]: Dico falsum esse, quòd persuadere voluerim ullj, ut à Doctrinâ de realj psentiâ corporis Christj in S. Cæna, aut Christi Iesu recedatur. Utrumque enim ego me credere profiteor secundùm Sacras scripturas, et potiùs qvàm illam fidem abnegavero, mortem pro illâ oppetere, grave non fuerit. Deindè falsum quoque est, quòd hos aut illos adierim nobiles, aut illis id ipsum persuadere conatus sim. Falsum item est, me nullius officij in Britanniâ capacem esse: Nam in Anglia pastorale officium Paræciæ cui nomen est Saxby, mihj à Rege per Archiepiscopum Cantvariensem demandatum est, in Diæcesj Lincolniensj; atque ab eâ cura ad tempus mihj per literas patentes vacatio concessa est, ut huic officio pparandæ inter Evangelicos ad Concordiam viæ incumberem. Falsum denique est me in Germaniâ frigidè ex-
[19/11/161B]

-ceptum fuisse. Nam tàm apud Theologos, qvàm Ordines Euangelicos, quousque rerum status ferre potuit, scopum meum obtinuj: utì ex authenticis multorum documentis palàm facere possum. Omnia itaque falsa sunt, q hic adversus me declamauit. Verùm si tu ipse author fujsti concionis illius, antè omnia rogabo, ut mihi significes, an reverà de meo nomine talia prolocutus sis. Et si talia prolocutus es, secundo loco petam, quo authore aut argumento id feceris: Et tuam obtestabor conscientiam, an ego unqvam te conscio talia aut dixerim, aut fecerim: si authorem nominare non volueris, tu mihj criminis fictj author eris, et contumeliosi mendacij Pater: et si te ipsum ab hoc crimine non purges, aut imposterùm à mendacijs abstineas; mihj cogitandum erit de legitimo judicio, in qvo litem hanc tecum disceptare queam; ut vel hæc q publicè probra in me calumniosè conjecistj probes, vel lapsam [catchword: famam]
[19/11/162A]

famam, ex Decreto judicis repares. Intereà autem dùm ego dispicio, quid hac in re facto opus sit, cogites velim, meum afficj justo dolore animum; non quòd videam traducj, et convitijs afficj nomen meum (nam excogitandi potiùs materiam capio, quòd dignus sim, ut propter officia Christianæ Charitatis publico Ecclesiæ bono, ergà vos præstita, ego persequutionem patiar) sed quòd suspicarj debeam, uos (siquidem hæc vera sint) adversùs studia legitimæ concordiæ factiosam conjurationem molirj velle; quod hostilem animorum inter Christianos alienationem, falsis criminationibus fouere studeatis, et quòd populum curæ vestræ commissum, non pabulo verbj DEj ad salutem animarum necessariò, sed tumultuosis rumoribus et mendacijs adversùs innocentes concitare, et odio inflammare cupiatis: ex quo maximum animabus vestris reatum, æternis et temporalibus puniendum supplicijs, contrahitis, nisi maturâ pænitentiâ seueritatem diuinj
[19/11/162B]

Iudicij præueniatis. An putatis leue crimen esse Evangelium DEj, quod ille cælestis pacis, salutis, et consolationis præconium, esse vult, convertere per calumnias et studia partium factiosa in tribunitiam concionem? [left margin: 1. Cor. 6. 10.] Annon scitis conviciatores Regnj DEj hæreditatem non possessuros? An hoc convitiarj non est, si hæc aut similia dixistj? Fac uerum esse, quod falsissimum est, annon tamen debebas uel me priuatim de istis monuisse; uel coràm legitimo judice sedatè, et palàm rem egisse? Annon Christus id jubet Math. 18. Sed quid apud imperitam multitudinem quæris? An populus mihj judex factus est? An uis per tumultum me Regno ejectum? Vel an intendis potiùs ut adversus illos insurgat, qui mihj permiserunt, ut vobiscum Concordiæ tractatûs tractarem Theologicos? Itane abalienare [catchword: studetis]
[19/11/163A]

studetis sub falso Religionis prætextu uulgj animos à legitimj Magistratûs imperio, et quidem mendacijs ad calumniam confictis? Væ uobis si hoc fermentum fouetis! Væ illis per quos scandala eveniunt! Væ seditiosis! Certè non effugietis judicium si ista moliminj; verùm si hæc ita non sint, decet uos perhibere testimonium, vestræ hac in parte innocentiæ. Nam mihj in opere publico (in quo parastatas habeo Eminentissimos in hoc Regno æqualeis) fama mea (quæ læsa in causæ detrimentum recidit) neglectuj esse non debet. Ergò purgà te ab hoc crimine, si culpandus non es: et sj ab alio excitatus crimen admisistj, posthac abstineas ab eo, aut mihj necessè erit suo tempore hujus maculæ purgationem aliâ uiâ qrere. Deus nos à scandalo immunes conseruet, et à privatæ gloriæ studio. Va-
[19/11/163B]

-le. Dabam Holmiæ Suecorum. 15. Septj. l637.
                          Tuæ Innocentiæ
                                   Et
                              In Evangelio prædicando
                                      studiosus
Quæsò te propter amorem Christo Domino
    et pacis principj debitum, caue
    ne meritò inte dicatur illud
    Psalmistæ Psal. 120.
                                       Iohannes Duræus.
Vos innocentis mentio concordiæ
    Ad bella sæua exasperat.
Qvàm autem hoc grave peccatum sit,
    [Tu?] apud conscientiam tuam cogita.
              Iterùm Vale.