The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Johann Rudbeck, Bishop Of Westerose, In Latin
Dating:7 August 1637
Ref:19/11/143A-150B: 143B, 150-B BLANK
Notes:Third of series of 5 letters; see 19/11/126, 19/11/134, 19/11/151, 19/11/155 and G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 179.
[19/11/143A]

        Ad Dominum Episcopum Arosiensem
             Epistola Monitoria
             tertia. 1637. 7. Aug.
[19/11/144A]

           Salutem in vero Gratiæ
             et Pacis Spiritu.
  Obfirmauj Reverende Præsul animum meum, in negotio, quod tecum tractare occepi persequendo. Credas igitur mihi velim, quod nullo neque silentio, neque violentiâ, neque injuriis constantiam meam fatigabis, aut edomabis. Assurgit adversùs obstacula Spiritus meus, qvoniam in bonæ conscientiæ studio potentem habet adjutorem, quj secreta cordium detegere nouit, et consuevit Sapientes in hoc [sæculo?] confundere, cum suis imaginationibus: Instabo igitur tertiâ uice prout decet sincerum Evangelicæ Pacis ministrum, ut velis tuum animum Principj pacis Iesu Christo regendum tradere, eiusque mandatis in Evangelicâ veritate pacificis, obedientiam non denegare. Iubet enim ille, qui et me, et Te, suo sanguine redemit, utriusque Dominus, et mecum intendas priuatæ tecum Reconciliationis Christianæ studium; et ut ego (si
[19/11/144B]

quam in te admisi) culpam, illam confitear tibj, et tu uicissim pro eâ meam admittas satisfactionem, delictique reparationem. Si autem nullam admisj culpam, ut me de pacifico affectu tuo securum reddas, et certiorem de Reconciliatione tuâ facias. Absit ut tu te professum mihi in pace Evangelicâ siue priuatâ, siue publicâ quærendâ adversarium præbeas sine ullâ causâ: absit, ut ego propter aliquam in te humanj affectûs impotentiam, tibi sine Charitate succenseam, aut ut ultrò mihj illatam injuriam condonare non velim. Ego non ignoro Sathanæ artes in hoc negotio; sed ille me non perturbavit, studebo enim humilitatj atque obedientiæ in verâ Charitate, cumque hisce pharmacis, serpentinam eius indolem ab animo meo expurgarj, et in alijs edomarj sciam. Ideò decebit me non solùm in me ipsum [Greek: zelo theou zelou...?], in totâ hac causâ; sed etiam ergà te nunc eadem Zelotypiâ flagrare, qvâ pro salutarj conscientiæ tuæ collustratione solici-[catchword: tum me]
[19/11/145A]

-tum me esse convenit, et sancto timore tuum hac in re complexus Spiritum, timere, ne fortè, qvemadmodum serpens Evam seduxit [Greek: en te panourgia autou], ità corrumpat cogitationes tuas à simplicitate q est in Christo Iesu. [right margin: 1. Cor. 11. 3.] Nam tu certè homo es, et nihil humanj à te alienum putare debes. Si quis ergò nostrum putat se stare, ille sedulò uideat ne cadat: Nam omnes labiles sumus, omnes aljcubì hæremus. ERgò ut mihj incumbere video, meam coràm tuâ conscientiâ sinceritatem, prout decet verum DEj in hoc negotio seruum approbare, ità vellem ex animo, idem sincerum Charitatis Diuinæ studium tibi cordi esse, et mihi approbandum à te demonstrarj. Ego Charitatis Christianæ neque laudes neque necessitatem jam deprædicabo: nosti enim Apostolum dicere, 1. Cor. 13. Nec linguarum peritiam, nec prophetiæ Donum, nec scientiam mysteriorum, nec omnem cognitionem, nec omnem fidem, nec omnem in pauperes largitionem, nec ipsam corporis sui in Martyrium oblationem, sine Charitatis Spiritu cuiqvam pro-
[19/11/145B]

-desse; [left margin: Gal. 5. 13.] sed hoc tantùm tibi, ut et mihj in memoriam reuocabo, nos vocatos esse ad Spiritualem in Christo libertatem; hac tamen conditione appositâ, ne scil. libertas nostra in Spiritu occasionem pbeat carnj; sed esse nobis seruiendum, nobis invicem per Charitatem. Liberi ergò sumus, ut spontaneum Charitatis jugum induamus, et in Charitate mutua Christianæ seruitutis officia intendamus, Christus sibi non voluit seruire sed nobis; ille suum non qsiuit, sed alienum commodum; et ex hoc inquit, omnes scient uos esse Discipulos meos, si charitatem habueritis ergà uos invicem. Charitas non qrit q sua sunt, inquit Apostolus: ergò publica privatis non postponit. Charitas non inflatur, non exacerbatur, non cogitat malum: ergò nec humilitatis studiosos despicatuj habet: nec irreconciliabilem sese præstat, nec inanibus indulget suspicionibus, atque præiudicijs à Christianâ simplicitate alienis. Ego profectò malo me decipj [catchword: et fallj]
[19/11/146A]

et fallj in sinceritate credulæ Charitatis, qvam sine Charitate Christianâ fraudem mihj intentatam, nimis scrupulosâ suspicione prævenire.   Intereà Prudentiam non abdicabo, sed illam simplicitatj ex Charitate pronatæ regendam tradere volo. Etenim Charitas producit in animo fideli simplicitatem: et prudentiæ superindutam esse uult simplicitatem Christus, qvando jubet nos primo loco esse prudentes sicut serpentes, ità tamen, ut isti prudentiæ columbinam simplicitatem atque innocentiam superaddamus. Exue ergò Te tuis inimicitijs nullâ causâ susceptis; ferociam illam animj depone; illa q sunt ædificationis publicæ mecum meditare, ex indole Charitatis, priuata commoda et humanos respectûs trade in Sacrificium Christo Domino. Etenim ille semet tibj, et secum omnia Patris suj [Greek: charismata] tradere vult [Greek: eis antapodosin]. Quid? An putas te solùm in hac Ecclesiâ, et hanc Ecclesiam
[19/11/146B]

solam in Veritate, exclusis, aut neglectis alijs, triumphare posse? An uis sanctorum communionem in Sacris de Concordia, consilijs et officijs impedire? An societatem Theologicam mihi et meis parastatis sine causâ uis renunciare? Absit hoc à tuâ pietate: indue quæsò nouum ingenium, et redj cum studio Charitatis in gratiam. Si ego dum hæc dico fraudem tibj facere conor, et sub prætextu simplicitatis et Charitatis, aliud dolosum foueo institutum, tu saltem non peccabis si officium feceris: Et cùm scrutator cordium non sis, neque possis mihj fraudem ob oculos ponere, certè uitio uertere non potes, quod hæc tibj in mentem revocem; verùm si ego eâ quâ decet fidelem in Evangelio DEj seruum, cordatâ simplicitate hæc profero, et te in conspectu Iesu Christi, et Ecclesiarum Evangelicarum hortor seriò ad priuatæ publicæque reconciliationis stu-[catchword: dia]
[19/11/147A]

-dia, sine affectu, et mundanis respectibus suscipienda, tuum est prouidere, ne in meam Charitatem pecces, neue seducatur cor tuum inanibus curis atque cogitationibus ab Evangelij proprietate semotis. Ergò ne decipito hac in re temet ipsum; in judicio bonæ conscientiæ versamur. Ego meum pedem tuo pedi figam, et aut me seductore probabis, aut victas meæ simplicitatj manâs dabis, tradesque. An putas tam inexpugnabilem esse, aut verj Christianismj, aut Epjscopalis Oeconomiæ, in DEj domo Spiritum? An tibj solj in omnibus Ecclesiis permissum erit, inculpatum ab omnibus Ecclesiasticæ pacis conatum interturbare? Quid? An laudem ex eo sperare potes, quòd vel Charitatis genium, solus palàm audeas eruere; vel quòd hostem te concordiæ Consultationibus præbere non verecunderis? Spero certè meliora de Te, Rev. Præsul et [Greek: echomena so-
[19/11/147B]

-terias], quamvis ità loquar. Zelotypia mea quâ timere voluj animæ tuæ hæc verba extorsit. Itaque per uiscera Iesu Christi rogo, si qua est consolatio in te Spiritualis, si quâ est commiseratio publicæ calamitatis, si quod est [Greek: paramythion agapes], ut advigiles, ne qvâ in parte Zelus tuus à rectâ simplicitatis Christianæ lineâ deflectat; et ne præsumptionibus imaginarijs tuum Cor seducat. Simus ità animatj ergà alios, quemadmodùm et Christus ergà nos animatus fuit. Ne quisque respiciat sua, inquit Apostolus; sed etiam ea quæ sunt alterius; et quisque proximo placeat, in bono ad ædificationem. Nam et Christus sibi non complacuit, sed assumpsit nos ad gloriam Patris svi, et omnia nobis per Charitatem factus est: quid ergò facto opus est? Certè hoc sedulò cogitemus utrique, quod Apostolus seriò inculcat: [left margin: Gal. 6. 7, 8, 9.] Ne seducaminj, inquit, Deus [catchword: non ir-]
[19/11/148A]

non irridetur. Quicquid enim seminaverit homo, hoc etiam metet: si seminamus carnj nostræ, et huic mundo curas nostras et affectûs ex carne nostrâ, et ex hoc mundo metemus animæ interitum: sed si seminamus Spirituj nostro in lenitate et patientiâ semen incorruptibilis verbj DEj, metemus ex Spiritu vitam æternam. Benè autem cùm faciamus, ne defatigemur, ne animum despondeamus: nam suo tempore metemus, si non frangamur animo. Nempè igitur, dùm tempus opportunum habemus, faciamus quod bonum est ergà omnes, maximè verò ergà domesticos Fidej. Quoniam autem ego puto te esse mihj in fide domesticum, ideò non patiar Charitatem inter nos violarj, aut studium ejus negligj: Et qvoniam tu forsan non putas aut me, aut meos parastatas, tibj esse in fide domesticos, ideò ut subuenirem tuis hac de re suspicionibus, offerre voluj pteritâ Septimanâ in Literis ad Te per-
[19/11/148B]

-scriptis huic præjudicio remedium, quod ut flocci non facias, aut dolo oblatum putes, nunc iterum rogo atque obtestor Te, per tuam in Christo sinceritatem. Ergò consigna mihj Doctrinarum erronearum capita, et in Elenchum illa conijce, propter quæ vel tu putas, uel alijs persuadere soles, Caluinistas inter fidej domesticos censendos non esse. Illa mihj transmitte hunc in locum, et promitto me tibj, et à meis parastatis, et ab ipsis Ecclesiis explicatam Declarationem impetraturum, ut intelligas, quid de ijs statuant Reformatj; noli tibi tuoque adversùs errores Zelo[altered] deesse, habebis me tibj in eo legitimè fovendo seruum, sed intereà Charitatem et officium mutuæ ædificationis non aut ipse intermittere, aut in alijs præpedire, Spartam qvam nactus es diligenter orna: nam tu non potes errores magis odisse qvàm ego. Sed vellem, ut ab [catchword: odio]
[19/11/149A]

odio personarum abstineremus, propter compassionem miseris errantibus in uiâ salutis debitam; vellem ut æqvè uitia in actionibus, ut errores in intellectu observare, et extirpare in Spiritu lenitatis assuesceremus. Nam in ijs non minor, imò major forsan Schismatis causa existit. Age certamen ineamus de perfectione et constantiâ in bono exquirendo, et alijs proponendo. Ego fugarj non possum terriculamentis à proposito. Quoniam aliud nihil ptendo, qvàm id, quod re ipsâ ago. Atque hoc spero te ipso facto pro comperto tandem habiturum. Etenim si cupis experimentum habere meæ in hac causâ sinceritatis, illud faxo volente DEo, ut habeas. Ergò DEum pro me ora, ut si quam videt in meo corde hypocrisin, illam detegat, et in eâ me pudefaciat: hoc ego pro Te
[19/11/149B]

vicissim orabo. Haud dubiè ille nos exaudiet, et in viam pacis reducet, si officium non neglexerimus. Vale, ab eo quj studet esse
                 Reverendæ Dignitatis Vest
                        Instigator ad pacem in Christo
                               fidelis
                                 Iohannes Duræus.
   Holmiæ 7. Augustj.
      An. 1637.