The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Johann Rudbeck, Bishop Of Westerose, In Latin
Dating:31 July 1637
Ref:19/11/134A-141B: 134B, 141A-B BLANK
Notes:Second of series of 5 letters; see 19/11/126, 19/11/143, 19/11/151, 19/11/155 and G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 179.
[19/11/134A]

     Ad Dominum Episcopum Arosiensem
         Epistola Monjtoria
     secunda 1637. Prid. Kal. Aug.
[19/11/135A]

       Gratia: Spiritus Lenitatem [etc?].
   Scripsi Rev. Præsul antè octiduum Literas, qvibus meam in Christo Domino præstitam in qrendâ tecum Reconciliatione obedientiam, tibi testatam esse voluj. Illis etiam petij à tuâ Pietate, ut vicissim ergà meam tenuitatem propter reverentiam diuinis præceptis debitam, officium faceres. Iterùm id ipsum quod tùm dixj repeto; si offendj te, satisfactionem pstabo, fac modò intelligam sine affectu justam iræ tuæ causam. Si non offendi te, rogo ne posthac sis infensus aut mihj, aut huic instituto, quod Euangelio Christi, et Ecclesiarum Evangelicarum conditionj, pernecessarium esse intelligis. Ego professum ago Concordiæ et Reconciliationis Evangelicæ suasorem, et sollicitatorem consiliorum Pacis Theologicorum: hoc inquam, ago et egj, nisi fallor, uiâ inculpatâ atque legitimâ: sed si aliud tu sentis, doce me errorem viæ meæ, et non solum à me gratiam inibis, sed factam DEj nomine ab Apostolo Iacobo promissionem obtinebis, qvâ jubet te scire, eum qui averterit peccatorem ab errore viæ suæ, [right margin: Iacob. 5. 20.] seruaturum animam à morte, et operturum
[19/11/135B]

multitudinem peccatorum. Hanc laudem coràm Deo, quod anjmam à morte liberaveris, hoc beneficium tibj, quod multitudinem peccatorum tegeris, promererj poteris. Si credis hæc vera, age sequere alterius Apostoli mandatum; Ne vincitor à malo, sed vince bono malum. Si malum tibj intulj, ego constituj culpam faterj, et sic vincere in bono obsequij malum reatus. Tibj autem dicit ille ibidem. Noli malum pro malo vicissim reddere, sed procura id quod honestum est, in omnium hominum conspectu: et si fieri potest, et qvantum inte est, cum omni homine vivas in Pace. Ecce iam ego homo sum, si tu uis, fierj omninò potest ut mecum viuas in Pace; si tu non vis, ego tamen qvantùm in me est, ut id fiat volo. Si tantundem in te non est, ut mecum Pacem colas, saltèm ne tu non ignorares, quin hoc per me fierj possit, effectum reddere voluj. Apostolus ille idem jubet, nos itidem esse affectos ergà nos inuicem: non elatè de nobis ipsis sentientes, sed humilibus obsecundantes: ne inquit, estote prudentes apud vosmet-ipsos. qui suam gloriam in suâ Prudentiâ [catchword: coràm]
[19/11/136A]

coràm hominibus spectat in Evangelio, ille mercedem suam à DEo non expectat: Et qui svam voluntatem quasj velato capite, captivam non ducit in obsequium divinorum mandatorum, nescio quo animo docere possit alios obedientiam ergà DEum. An rebelles obstinati[altered] adversus manifestam DEi voluntatem possunt ex animo leges ejus alijs inculare? Ego culpam rebellionis talis hoc in re prior à meâ ceruice amolirj cupio, ut scil. inveniar aliqvando fidelis in Ministerio DEj, Pacis Evangelicæ seruus, ab humanorum respectuum fascinatione liberatus. Hanc enim profiteor me qrere gloriam, et ad hujus gloriæ communionem te vocauj, et adhuc uoco. Etenim gloriatio mea hæc futura est in illâ die coràm Deo; et iam est, aut erit tibj clarè quoque manifestata, me habere euidens conscientiæ [meæ?] testimonium, quod cum simplicitate et sinceritate DEj, non cum Sapientiâ carnalj, sed cum gratiâ DEj, versatus sum in hoc Regno, plurimùm autem apud Te, si alijs me Pacis nuncium (forsan tuâ culpa) pstare hactenùs non potuj, saltem me tibj Pacis pconem posthac de-
[19/11/136B]

-monstrabo. Si publicum Theologicæ Pacis sollicitatorem me agnoscere non voluisti, faxo, ut me priuatum agnoscas. Putas ne me hoc seriò agere debere coràm tuâ conscientiâ? Certè id acturus sum, et si Ecclesiis DEj Pacem ego religiosam impetrare non possum; aut si forsan Theologica Evangelicæ reconciliationis studia, cum meis Parastatis fouere non uis, saltem experiri liceat, annon fierj possit, ut mihj ipsj Civilem impetrare Pacem, à tuâ Humanitate queam. Ego qui pter Deum nihil in hoc mundo reformido, tribunal tuæ conscientiæ non refugio, neque majus tuâ conscientiâ tribunal declinabo: sed quis tandem nos judicabit? an non quibus Pacis Evangelicæ Fædus suum alijs promulgandum DEus commisit, non possemus ex pscripto Divinorum mandatorum proprias lites componere? An nos qui destinatj sumus Ministerio reconciliationis diuino, qvo DEum hominibus propitium in Christo esse proclamamus; qvo remissa omnibus credentibus gratuitò propter ipsius sanguinem peccata fore, annunciamus; quo homi-[catchword: nes ut]
[19/11/137A]

-nes ut DEo se se reconciliatos præstare velint, hortamus? An, inquam, nos tales qui alijs hæc testamur et inculcamus, nobis invicem id facere non audebimus? An privatæ reconciliationj non stubebimus, qui publicam inter Deum et homjnes ambire nos profitemur? Aut si hanc nos ambire non profitemur, quomodò Manifestæ impietatis notam euitabimus? Vel an pudebit nos officij nostrj? An puerile et ludicrum existimabitur, peccata nostra nobis inuicem confiteri et condonare? An ridiculum est tàm solicitè Reconciliationem priuatam qrere, et occasionem publicæ litis deuitare? Sj alijs qui in Mundo sapiunt, aut tibj etiam id stultum videatur, ego facilè et stultus, et ridiculus, Tibj et alijs hac in parte judicari volo; atque hanc stultitiæ gloriam affecto, quod et innocens, et à Te læsus, et nullius malj mihj conscius, et probris tàm in meâ, qvàm meorum parastatarum personâ affectus priùs
[19/11/137B]

tamen Reconciliationem Christianam peto, et propter offensam sine causâ acceptam, satisfactionem offero; hanc ego stultitiam libenter stultesco: Quoniam scio, eam DEj mandato esse consentaneam: DEj autem mandatum, eius esse Sapientiam et virtutem intelligo. Sapientiam autem DEj mundo esse stultitiam, virtutem ejus carnalibus hominibus, infirmitatem esse agnosco. Expedit ergò me stultum et infirmum coràm tuâ Prudentiâ, si aliter prudens esse uis, et magnitudine animj esse. [left margin: 1. Cor. 3. 18.] Cupio enim hoc Paradoxon Apostolicæ Sapientiæ præceptum, hoc loco obseruare, quo dicit; Nullus seducat se ipsum; si quis sibj videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut fiat Sapiens. Deus enim infatuauit in rebus Diuinis sapientiam hujus Mundj, et elegit stultam obedientiæ simplicitatem, ut carpat sapientes, in versutiâ suâ. Ego non [catchword: ignoro]
[19/11/138A]

ignoro, aliquâ ex parte versutiam Sathanæ, qvâ me dissidijs hoc in loco implicare, vel calumnijs obruere conatur, ut uel metu aliquo à Pacis conatibus me retrahat, uel confusâ rerum perturbatione omnia evertat, et permisceat, quæ hactenùs debito ordine facta sunt. Sed spero mihj Deum affuturum: ego præter illum, uti semel dixj, nihil timeo; alter ille hostis meus latebras et tenebras affectat, ego lucem quæro. Si in eâ permansero, scio illum nihil aut ausurum, aut effecturum. Hortor autem Te in uisceribus Iesu Christi Rev. Præsul, ut uelis pro tuâ Spiritualj prudentiâ, affectûs tuos illj pcludere, ne fortè locum in ijs inveniat, qvò pacem tuam perturbet: nam meam mihj turbare, nec per te, nec per alium, ullo modo poterit, qvamdiù ego in luce ambulabo, in qvâ cum DEo communionem habebo, et in qvâ sanguis Iesu Christj filij eius purificabit me ab omnj peccato, ut promittit
[19/11/138B]

Apostolus 1. Iohan. 1. 7. Ergò hoc utrique revocemus nobis sedulò in mentem, quod Apostolus Iacobus tanquam [Greek: tekmerion] verj sapientis in Spiritu proponit cap. 3. v. 13. Quisquis inquit sapiens est, et scientiâ præditus inte vos? ille demonstret ex bonâ conversatione opera sua, cum Lenitate Sapientiæ. v. 14. Verum si invidiam amaram habebitis et irritationem in cordo vestro, ne gloriaminj, et ne mendaces estote adversùs veritatem. v. 15. Non est enim illa sapientia supernè descendens; sed terrena, animalis, Dæmoniaca. v. 16. Ubi enim invidia et rixa, ibì inquieta uita, et omne opus pravum. v. 17. Quæ autem supernè est Sapientia, primùm quidem casta est; deindè pacifica, æqua, obsequens, plena misericordiæ, et fructuum bonorum; absque disceptatione [catchword: et mi-]
[19/11/139A]

et minimè simulata. Ne ergò decipiamus nosmet ipsos; ira et affectus noster nihil addit, imò multùm detrahit Diuinæ Veritatj; Iustitiæ, atque Sapientiæ. Christus Dominus non litigauit, neque clamauit, neque audita uox eius fuit in plateis. Arundinem quassatam non confregit, et linum fumigans[altered] non extinxit, usque dum protulerit ad uictoriam judicium. Discamus ergò ab illo ueræ Sapientiæ Magistro, quod ille sit mitis et corde humilis. Hoc si fecerimus ille promittit, quod Pacem inueniemus animabus nostris. Sj nostris animabus pacem et tranquillitatem largirj, et inuenire in Christo non possumus, qvomodo illam alijs procurare, qvomodo illius consilia invenire poterimus. Hîc ergò fraudem Sathanæ in hac re deprehendo, quòd velit internam nostram conturbare tranquillitatem, ut ex impuro fonte
[19/11/139B]

nihil profluat, nisi quod turbidum futurum est. [left margin: Iacob. 3.] Sed ego meminj Apostolum dicere eundem fontem ex eodem foramjne, dulcem et amaram aqvam fundere non posse: neque ex eodem ore procedere posse bendictionem et maledictionem. Ego meum cor favente DEo, et os benedictionj reservabo, sicut hactenùs fecj: Et rogabo te, et Deum etiam pro Te, ne uelis tu tuum alterj usuj destinare, et in pacis consilia intempestiuis actionibus et affectibus peccare. Hic ego sum, si quid dictum cupis in meo negotio, mihj et non alterj dicas: neque certè permittam libenter, ut me absente, operis mej fama iniquis clamoribus traducatur. Neque mihj uitio uertere debes, quod tenerrimo affectu rem optimam, qvam tot annis sine culpâ agitauj, amplectar; et nolim unico Spiritûs tuj calido afflatu evertatur fructus laboris mej. Sed age [catchword: iam]
[19/11/140A]

jam, ego ut ab omni parte tibj satisfaciam, accedere volo ad tuj ingenij proprietatem; et tecum non ut hactenùs in qrendæ ueritatis viâ, sed in errore versabor propulsando. Nam tu uideris unicam hanc Pacis cum Reformatis ineundæ conditionem requirere, præ alijs, ut illj nempè errores, quos illis tu (pro zelo ergà veritatem tuo) obijcere soles, condemnent. Fac ergò jam quod tuo consilio consentaneum est, consigna omnes illos errores, quos condemnatos esse uis, et quorum reatum Ecclesiis Reformatis impingis, trade illum mihj errorum Catalogum. Ego spondeo me responsum super illo ab omnibus Ecclesiis in tuj gratiam accepturum, quo testabuntur, quid de talibus Doctrinis statuant. Sj hanc tractandæ Pacis mecum, conditionem admittis, rogo ne tibj ipsi in tuo consilio desis. Ego responsum tuum ad hoc postulatum hîc expectabo:
[19/11/140B]

vel si jam forsan istud consilium tibj ampliùs non placet, peto ut mihj illud non grauatè indices, ne frustrà tuum responsum expectem. Vale: et officium precum pro pace verâ, et Veris pacis Christianæ cultoribus, et pro me, si me bonam habere conscientiam putas, nolj intermittere. Nam et ego tuj non ero immemor, ut decet illum qui esse Cupit
             Reverendæ Dignitatis Vest
                           Seruus in Christiana Pace
                               humilis et sincerus
  Holmiæ Prid. Kal.
    Aug. Anno. 1637. [squiggle]
                                   Iohan. Duræus.