The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To James Rudbeck, Rector Of School At Stockholm, In Latin
Dating:19 January 1638
Ref:19/11/118A-121B: 121A BLANK
Notes:See G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 307.
[19/11/118A]

          Gratiam et pacem.
   Libellus iste quem hic apposui, Clarissime vir, tua forsan lectione non indignus futurus est: spectat enim ad studia vocationi tuæ propria, quæ versantur in recta juventutis educatione, in facilitandâ scientiæ humanæ methodo, et perficienda scholarum Reformatione, quæ omnia hoc seculo multis multorum votis et conatibus objiciuntur studia. Ego autem propter affinitatem quandam quam hæc habere possunt cum studio Concordiæ religiosæ, et propter animi mei promtitudinem, in re qualibet publico utili promovenda, non invitus opellam soleo contribuere meam talibus institutis subsidiariam. Ideo nunc hoc testimonium meæ erga tuam vocationem benevolentiæ Humanitati Tuæ non ingratum fore confido: quoniam ab animo simplici, rerum optimarum cupidissimo, proborum omnium studioso et tui observante proficiscitur.
   Interea tamen non diffitebor, quin utilior etiam aliqua causa subsit cur potius per epistolam absens, quam verbis coram hoc munusculum qualecunque Tuæ Humanitati offerre voluerim, hoc præsertim tempore, quo video comitia celebrari, magnum cleri numerum convocari et inter eos versari fratrem tuum Dominum Episcopum Aresiensem. Nam captare volui hoc pacto occasionem ad te de illo nonnulla perscribendi. Nosti enim sine dubio animum illius et mihi et meis studiis esse adversum: sed ego adversarium me nemini professum præbere potero, nisi illum incorrigibilem et omnino impium esse videro. Etenim alios omnes ita amplector, ut quo minus ab iis diligor, eo magis illos diligere velim cum Apostolo. [left margin: 2 Cor. 12. 15.] Non enim patitur, nec patietur favente Deo unquam sese à malo vinci animus meus: sed præceptum quod jubemur vincere bono malum observare sedulo conabitur.
   Ergo quamvis ego mihi nullius culpæ in fratrem tuum admissæ conscius sim, ille autem mihi adeo infensus sit, ut post illatas ultro injurias omnem Christianæ reconciliationis redintegrandæ ansam magno dein-
[19/11/118B]

-ceps studio declinare velle videatur; nihilominus quia puto illum partim suspicione novâ, partim antiquo præjudicio falli, ideo existimavi meam decere charitatem præcavere, ne sine admonitione Christiana perseveraret in tanto, quem sibi coram tibi contrahit, reatu dum hac ratione obfirmato animo inimicitias fovet et nullum satisfactioni à me privatim oblatæ locum concedit. Si mea in ipsum culpa tanta est ut remitti nequeat, saltem deberet illam mihi indicare, quia Deus id fieri jubet. Grave est expressa Dei mandata violare: terribile est elatâ quasi manu in Pacis Euangelium peccare; horrendum est majorem discordiæ tubam sine causâ inflare: ne poterit ullus qui hæc fecerit Dei Iudicis vindictam evadere: nam rixosis erit excandescentia[accent deleted] et ira inquit Apostolus ad Rom. 2. 8.
   Ideo decet nos misericordiæ viscere induere erga nos mutuo: decet nos saluti nostræ invicem prospicere, decet etiam præcidere hosti generis humani occasionem prævalendi, quam in odio et dissidii affectibus quærere et invenire solet adversus animas nostras[altered from vestras]. Hæc eo libentius et liberius jam profero, quoniam intelligo me loqui de fratre apud fratrem, quem fraterno præditum affectu ac proinde sollicitudinem pro fraternâ salute habiturum judico. non enim oportet nos aut homines Christianos aut Euangelium Christi profitentes Theologos Caini animum gerere, ut putemus cum illo reproborum primogenito, nos minime fratrum nostrorum custodes esse debere. [left margin: Gen. 4. 9.] Hæc enim cura nobis expresso Dei mandato injuncta est, quando jubemur nos invicem [Greek: katanoein?], id est, mente complecti, attenté considerare et prospicere, ne quis à gratiâ Dei deficiat, et ne qua radix amara suppullulet, quæ perturbet et polluat multos. [left margin: Heb. 10. 24 et 12. 15.] Hanc curam ego mihi in causa meâ commendatissimam esse profiteor: ideoque cum mihi neque ullam aut coram aut per literas secum agendi libertatem concedere amplius velle videatur frater tuus; nec inimicitias interea deponat, nec tamen legitimam ullam
[19/11/119A]

odii sui in me meaque studia suscepti causam proferri velit, cogor charitate meâ ita suadente constanter illum ambire, et Dei timore impellente Christi timorem præceptum Matt. 18. 16. traditum observare, quo jubet me per alios de officio hominis Christiani illum monere, ne suis forte affectibus nimium indulgens, tandem sit aut esse intelligatur Manifestarius et Implacabilis, idque sine omni causâ et contra omnia Dei mandata omnis concordiæ adversarius.
   Peto igitur à tua erga illum Pietate, velis fraternam erga <pro> illo[altered from illum] sollicitudinem suscipere, et noxiam saluti ejus et publico bono illam animi, quam in me fovet immerito asperitatem lenire, ac meis verbis illi salutem nunciare: eademque operâ significare, mihi nihil esse hoc tempore optabilius, quam ut hanc anni recurrentis (.in quo vestræ Dominationi omnia fausta et felicia exopto.) novam periodum queam à novis benevolentiæ, amicitiæ et lenitatis, sinceritatis, obedientiæ et resipiscentiæ studiis et officiis auspicari, ut nempe veteri fermento cum anno veteri expurgato, nova possimus esse massa coram Domino. Quoniam enim Christum pascha nostrum pro nobis incarnatum et sacrificatum esse credo, ideo mihi cordi esse profiteor Apostoli exhortationem serio observare, qua suadet ut festum vitæ Christianæ agitemus, non fermento veteri, nec fermento malitiæ et nequitiæ, sed panibus non fermentatis sinceritatis et veritatis. [right margin: 1 Cor. 5. 7. 8.] Hoc igitur iam ipso facto intendamus, nam ego cupio novas vitæ rationes ita inire, ut poenitentiam agere velim, si aliqua in re aut publicé aut privatim contra fratrem tuum peccavi. Peto itaque à Tua Humanitate velit ei patefacere meum desiderium quo ad reconciliationem cum eo obtinendam feror, in qua illius Dignitati (.si qua in re aut verbis aut scriptis aut actionibus ille meis sese læsum esse putavit.) satisfactionem quam requirere poterit præstabo.
   Expectavi jam hujus rei causâ hoc in loco per sex ferme menses, ut ei scilicet satisfacerem, nec hinc discessurus sum, antequam tollatur è medio
[19/11/119B]

causa offensionis, quam adversus me concepit: si modo id fieri ulla ratione queat. Etenim ille silentio suo me non fatigat aut fatigabit sed excitat et excitabit potius ad remedia ingruentibus ecclesiæ Dei malis invenienda: nihil enim est aut in ecclesia aut in vita humana noxium spirituali tranquillitati et ædificationi quod medicinam à Dei verbo admittere nequeat: Ergo nolim putet se posse meam taciturnitate suâ frangere constantiam. Nam in illa taciturnitate invenio materiam et cum illo et cum aliis eo magis hæc ipsa tractandi, ut nempe plures excitentur monitores, qui ad officium viri Theologi illum revocent. Ideo statum dissidii inter me et illum exorti ad Opsalienses Theologos detuli: et si ab illis remedium huic malo inveniori[altered] non potest ad alios judices ordinatâ viâ res erit deferenda. Nam ego si quam admisi culpam confiteri illam non refugio: quippe reatum parvæ culpæ coram uno Deo magis reformido quam magnam coram omnibus hominibus infamiam: si modo à culpæ confessione ingenuâ et illius emendatione infamiam oriri posse putandum est. Igitur non jam meditor aut meditabor vindictam adversus illa, quæ in me pro concione sua publica declamavit Ericus Holstenius per Calumniam: nec etiam cupio judicium fieri de illis, quæ tuus frater in me meaque studia aut mihi ipsi aut aliis dixit affectuose: Nam ille me injuria non affecit in iis sed seipsum et suam vocationem. Illa igitur cum veteri anno abolita et obliterata sunto è memoriâ nostra: sed ego reus esse volo, et delicti (.si quod proferatur.) à me admissi reparationem instituere cupio. Nam offendiculum et scandalum exortum in animo viri gravis, qui eminentem in ecclesia Dei locum obtinet me non parum et quidem merito commovet: præsertim cum illud tam alté radicatum esse videam, ut nullis hucusque remediis sanari potuerit. Suspicor enim rei tantæ gravem subesse causam debere, quam negligere non oporteat. Ergo cum illam dijudicare apud, meipsum ego nequiverim hactenus; nec tamen memet justificare velim, ideo reum me sistere non refugio, et
[19/11/120A]

necesse erit ut illa mihi indicetur ab illo, qui offensionem concepit, aut si illam nec velit indicare, nec etiam reconciliationi à suâ parte studere, ut tum aperté fateatur, se nolle ulla ratione sublatum esse inter se et me offendiculi causam. Huc enim res deducenda erit, legitimo judicii spiritualis processu, quod sané multo facilius fieri poterit, quam ille forsan autumat, si officium detrectare perseveraverit.
   Quæso igitur hæc fratri tuo patefacere velis meo nomine Res enim illa illius et salutem et nominis vestri existimationem inter probos non parum concernit. quoniam autem audio illum nolle literas meas amplius adspicere, ideo forsan non expedit hanc illi legendam tradere: sed ut rem totam per discursum ei aperias è re futurum est, nisi forté mavelis ipse mea hæc verba illi prælegere. Responsum autem si hac vice nullum aut per tuam humanitatem aut per alium mihi concesserit, ut scire liceat an mihi reconciliatus esse velit nec ne, ego non ulterius hac viâ charitatem ejus sollicitabo: sed methodo mihi præstitutâ, quæ pro re natâ in foro bonæ conscientiæ manifestæ futura est, progrediar, ad exitum hujus negotii in publico inquirendum. Nam si ego tam graviter in illum peccavi, ut etiam meas literas posthac videre nolit, forsan in prioribus meis quas antehac accepit aliquid mihi excidit per imprudentiam quod tanti scandali occasionem ei præbuit: illud autem quid et quale sit oportebit illum indicare, ut culpam eâ in parte admissam reparare liceat. Certé nulli[altered] istas literas præter illustrissimo Domino Cancellario hactenus communicavi: quoniam ego non delector propalandis veris, multo minus per calumniam fictis falsisque (.ut Ericus
[19/11/120B]

Holstenius fecit.) in vulgus spargendis criminibus. Securum itaque reddas illum hac de re: quoniam ego nihil ex affectu privato, sed omnia ex præcepto divino et claro Conscientiæ bonæ dictamine facturus sum: si tamen contigerit me (.quod humanum est.) alicubi errare, docilem me præbere volo monitori: interim à proposito non dimovebor. Non enim hominum sed DEi et afflictæ ecclesiæ causa illud suscepi: et si quis nec Deum nec Ecclesiam respicit ille judicium non evitabit. Vale ab eo qui est
                      Claritatis et Humanitatis Tuæ
Dabam in è Musæo meo
Holmiæ 19 Ianu. 1638.
                                       Studiosus Cultor
                                 Iohannes Duræus
                                 Ecclesiastes Britannus.
     P.S.
Expectabo sub initium futuræ septimanæ aliquod responsum à tuâ humanitate: si autem ille vel omnino nihil velit de hisce ex te audire vel tu non audes illi hæc patefacere meo rogatu; quæso cras aut perendie id scire liceat. Iterum vale.
[19/11/121B]

                Copia epistolæ missæ
ad D. Iacobum Rudbeckium, Rectorem scholæ Holmensis, Episcopi Aresiensis fratrem, ad tollendum dissidium inter illum Episcopum et Iohannem Duræum exortum.