The Hartlib Papers

Title:Copy Memo, John Dury'S Negotiations With Johann Rudbeck Part 2, In Latin
Dating:10 February 1638
Ref:19/11/113B-117B: 117B BLANK
Notes:Document divided between 2 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, pp. 181-2.
[19/11/113B]

[line 7]
   Nam Duræus ingenué et palam confiteri non refugit, se cum Ecclesia Suecana in fide omnino consentire, eandemque cum ea religionem profiteri velle usque ad extremæ vitæ halitum, si modo aliam illa Ecclesia fidei et Religionis substantiam non profiteatur, quam eam quæ in scriptis prophetarum et Apostolorum Canonicis comprehenditur[altered], et in tribus symbolis, Apostolico, Nizæno et Athenasiano breviter repetita, ulterius in confessione Augustana explicatur. Iam vero si præter hæc à Duræo requiratur, ut hanc suæ professionis veritatem in publicâ earundem cum Ecclesiâ Suecana omnium sacrorum communione testatam faciat: respondebit se non esse alienum ab ea re, dummodo se suosque Parastatas et Fidei Reformatæ Consortes, quos ab Augustanæ Confessionis[altered], Doctrinâ nihil diversum sentire novit, pro hæreticis haberi et proclamari amplius non audiat: nam nec per fidelitatem in hac re persequendâ suam licet ei vel prodere suorum parastatarum innocentiam; vel negligere famam reformatæ Ecclesiæ, ut calumniatoribus aut Aresiensi Episcopo hac in parte (.inanem forsan apud ignorantes homines exinde captare volenti triumphum.) gratificetur. nec per conscientiam in profitenda religione Christianâ sibi permissum esse judicat, ut professionem publicam in communione eorundem sacrorum suscipere queat, cum talibus Concionatoribus, quos Convitiatores esse judicare omnino debet, si verum est, quod ab Aresiensi dicitur. Nam Apostolus Paulus 1 Cor. 5. 11. expresse prohibet omnes Christianos commercium in sacris fovere cum iis qui fratres nominantur, si Convitiatores, ebriosi, rapaces &c. esse inveniantur.
[19/11/114A]

   Ergo si publicum Convitiandi studium publicam fraternitatis professionem abrumpit etiam inter illos, qui jam et in fidei doctrinâ et in publicâ ejusdem coetus professione, fratres existunt, multo equidem magis illud impediet eandem, ut <in> iis qui necdum ad hoc societatis vinculum pervenerunt. [left margin: et deinde conditiones aliquas Aresioni Episcopo proponit] Itaque priusquam ad publicos coetuum conjunctiones et unanimem externæ professionis usurpationem deveniatur, rogandus est Aresiensis, ut aut ipse suscipiat, aut saltem aliis sine obstaculo suscipere permittat constantem cum Duræo et suis in hac causa parastatis de fundamentali in Doctrinâ Consensu tractationem, aut si omnino modum Duræi in tractando non approbet, ut vel aliam ipse rei tractandæ viam sedate proponat, vel saltem publicam hanc conviciandi innocentes consuetudinem, quæ necessitatem omnibus Reformatis infert, refugiendi ab Ecclesiæ Sueticæ coetibus, et nationum etiam animos separare potest, nec ipse foveat nec foveri amplius permittat, aut si nec hanc velit deponere consuetudinem, ut tum probet illam esse legitimam, et justo titulo Reformatos omnes hæreticos proclamari, atque eam probationem Duræo tradat suis Parastitis communicandam: aut si horum nihil facere velit, ut tum ægré non ferat, si Duræus actionem injuriarum coram civili magistratu vel suo personali vel publico nomine instituat, aut instituendam suo tempore jam antequam hinc discedat, adornet et præparet.
   Etenim quamvis pro suo candore Reformati fateantur et dicant sese et Augustanos in fidei tenore fundamentali non dissentire, sed in utraque Ecclesia salutem haberi posse, si doctrinæ consensum et veritatem sententiarum respiciamus: non tamen exinde sequitur illos statim transfugas esse debere à suis coetibus ad Augustanos, ideo quia Lutherani quidam Doctores contrarium de Reformatis eorumque ecclesiâ et doctrinâ statuant. [left margin: tum etiam argumentis eius respondet.] Hoc argumentum si à Rustico Lutherano apud Rusticum Reformatum proferretur, forsan stupiditatis excusationem mereri posset: sed quod
[19/11/114B]

Theologus hoc argumento utatur, apud Duræum mirari oportet: nam plura requiruntur ad legitimam in publico coetu communionis sacræ professionem, quam Theoreticus in doctrinâ de fide Consensus. Ille quidem consensus necessario requisitus est ad communionem sacrorum introducendam: sed solus non sufficit ad eam stabiliendam. Etenim si scandala fuerint inter partes, quæ legitimam separationi causam præbeant, et si illa scandalorum mala superari nulla ratione queant, impossibile est conjunctionem in eodem coetu fieri. Ideo hoc casu Duræus fatetur equidem sibi necessarium esse quærere pro ut jam facit cum Ecclesiâ Suecana et Augustana conjunctionem, quoniam eandem quam ipse profitetur fidem in eâ esse recognoscit; sed tamen Aresiensem Episcopum in culpa esse judicat, quo minus id fieri possit. [left margin: et Culpam Schismatis in eum confert.] Nam ille scandalum insuperabile conjunctioni obijcit et illud scandalum nulla tractatione legitima è medio sublatum esse vult. Quoniam igitur et necessaria et facilis est à parte Reformatorum conjunctio cum Augustanis, ideo non est Duræo vertendum vitio, nec hypocriseos accusandi sunt reformati, quod illam tam instanter quærant, sed eo major coram DEo et hominibus culpa et reatus in iis esse apparet, qui Christianos tam facile et ex suæ conscientiæ sensu ad sese accessuros tam universe et injuriosé ab omni conjunctione repellunt. Nam Duræus palam conqueritur hanc conjunctionem ab Aresiensi impediri ex[altered] falso præjudicio et ab iniquissimo hypocriseos et hæreseos insimulandi Reformatos studio. quod omnem in sacris communibus inter accusatos et accusantes societatem necessario divellit.
   Hoc igitur ille scandalum prius è medio tollat, aut legitimâ tractatione de rebus dubiis tolli ab iis permittat, et tum facile conjunctionem ratam esse videbit.
[left margin: Tertium postulatum est ut ex Sue-
[19/11/115A]

-cia discedat quod se facturum promittit certis tamen conditionibus]
   Ultimo tandem Duræus tertiam quoque conditionem acceptat
[19/11/115A]

ab Aresiensi Episcopo propositam: nam se paratum esse dicit ex hoc regno discedere, et se discessurum ex eo propediem promittit, si modo videat se aut nemini hactenus obtulisse justam scandali occasionem, aut si ex imprudentiâ forsan obtulit scandalum alicui, si illud è medio se tollere posse aut sustulisse animadvertat: et si denique tam datum aliis quam acceptum adversus sese ab Arisiensi Episcopo scandalum, quoad fieri potest, ex animo ejus et aliorum judiciis deletum esse intellexerit: nam nihil homini Christiano et imprimis theologo pacifico commendatius esse debet, quam scandalum publicum tollere et prævenire. [left margin: quarum rationes reddit,] Si ergo vidit suos tractatus alicui offensionem præbuisse Duræus, omnia posthabere debuit studio tollendæ offensionis. Studium autem illud nequaquam ab absente, sed à præsente suscipi poterat. Ergo debuit omnem Aresiensi episcopo satisfactionem antequam hinc discederet offerre; et ut eam offerret hic aliquantisper manere. Præterea et hic illi manendum erat, ut tractatus cum fructu inceptos, non temeré abrumperet. Hoc enim si[altered] fecisset videbat se materiam publici scandali relicturum; et perpetui adversus Concordiæ consilia præjudicii fomitem præpropero[altered] discessu suo suscitaturum, quod omni modo cavendum erat.
[left margin: et respondet argumentis ab Aresiensi, ut suadeat discessum, propositis, videlicet]
   Nec argumenta ab Aresiensi Episcopo proposita quemquam cordatum movere debent possunt ad capessendum fugæ similem ab opere legitimo discessionem: imo illa argumenta contrarium efficacissime[altered] persuaserunt Duræo, ut scilicet festinanter hinc abitionem non maturaret: [left margin: de odio declinando] Nam odium si quod in sese concitatum videbat cum illud sine causâ à malevolis excitatum esse sciret, putavit decere suam ingenuitatem illud tollere potius aperto studio, quam celeri discessu declinare, quoniam enim nullius culpæ in quenquam admissæ sibi Duræus conscius erat, sed proximum studuit ut seipsum diligere, nec quenquam adhuc odio prosecutus
[19/11/115B]

est hoc in loco: ideo nihil sibi à quoquam metuit, nec ullum affectum in tali tractatu, nec cogitationem fovere potest servilem. [left margin: 1 Ioh. 4. 18.] Nam Apostolus Iohannes dicit, non esse timorem in charitate, sed integram charitatem foras ejicere metum, quia metus, inquit, cruciatum habet, et qui metuit in charitate consummatus non est. Ergo quia veram colit Duræus, ideo fiduciam habet, et in agendo et in dicendo usurpat suæ vocationi et ingenuitati convenientem libertatem, quæ cum metu consistere nequit. [left margin: et de tollendis suspicionibus.] Deinde et argumentum à suspicionibus productum mansionem potius Duræo suadet quam abitionem ex hoc loco: Nam suspiciones[altered] malæ de Duræi conatu, si quæ sine fundamento conceptæ fuerunt, per discessum illius non cessabunt sed potius augeri poterunt quando fictis in Duræum absentem criminibus insurgere liberum erit cuivis detrectatori; sive ergo suspiciones illæ argumento aliquo probabili niti videantur, sive nullo nitantur, decet virum bonâ in actione sua conscientiâ præditum, illud quod occasionem malæ suspicionis præbet non negligere, sed ei obviam ire manifesto et salutari remedio: nam qui latebras quærit, umbras suspicionum auget: hasce iam in luce Conversationis inculpatæ Duræi integritas discutit et discutiet. [left margin: adversus quas et accusationes[altered], quæ ex iis oriri possent implorat Magistratus supremi justitiam]   Duræus igitur, quia suspicionibus non movetur, nec sibi ulla in re metuere potest propter ea quæ ab Aresiensi proferuntur aut in vulgus suspiciose sparguntur; [&?] et quia videt Aresiensem nescio quid minitari, quod forsan à magistratu factum esse vellet, in Duræi præjudicium, ideo judicat et scopo procurandæ religiosæ concordiæ et instituto præveniendi tollendique scandali apprime consentaneum esse, ut suam hac in re tractandâ Theologici studii inculpatam simplicitatem aperte omnibus manifestet, ac proinde rogatum cupit supremum hoc in regno magistratum, [left margin: pro seipso] ut pro suos erga probos et peregrinos æquitate et justitiâ non velit delatoribus suis facilé credere, nec inauditum sese condemnare, aut infavorem temere accusantium aliquid in præjudicium suæ innocentiæ statuere: sed si graviores aliquæ
[19/11/116A]

proferantur, enixe petit, ut cum delatoribus suis coram colloquendi occasio sibi concedatur. Et quia Aresiensis Episcopus per fratrem suum gravissimam illi dicam hoc loco scribere non reformidat; quod nempe fucatam persequatur Religionum compositionem, judicat sibi ex hoc loco nequaquam esse descendendum donec sufficienter semetipsum ab hoc crimine purgaverit, si modo id ipsi permittatur. Atque ideo solemniter iterum protestatur de injuriâ ab Aresiensi episcopo et sibi et suis parastatis viris sincerissimis et gravissimis hac in parte factâ: nec alienum fore putat à scopo in quærendâ Concordiâ[altered] suo, (.si modo ad ædificationem aliorum id facere posse judicetur.) apud supremum in hoc regno Magistratum intercedere, ut sibi liceat coram arbitris idoneis (.id est viris omni præjudicio vacuis.) [left margin: et contra Aresiensem ut per arbitres crimina sibi intentata judicentur] cum Aresiensi Episcopo super hac fraudis accusatione agere; ut si aliqua tam atrocis Criminis verisimilia judicia (.quæ apud Duræum non profert.) coram illis proferre possit, ad illa Duræus respondere, et ei satisfacere, ut si id facere nequeat reus tanti criminis teneatur, sin autem nulla fraudulentæ tractationis vestigia in Duræo queat demonstrare; ut tum illi justam læsi nominis reparationem præstare, et deinceps[altered] à falsis de Duræo rumoribus spargendis et suspicionibus huic operi injuriosis in aliorum animis excitandis abstinere obstringatur: nam si hîc omnino licet illi soli impune, aut iis, quos ille subornare vult, concionatoribus peccare, et propter inanes quaslibet suspiciones suas quacunque de causâ conceptas, aut propter rumores astu politico forsan à sese excogitatos, palam aut clanculum innocentes traducere; et sine repagulo divinarum legum, aut respectu conscientiæ, omnia Christianæ conversationis et civilis æquitatis jura, in humanâ societate contra eos, quos aliquo præjudicio gravat violare, nec ulla ratio inveniri possit in judiciis et tribunalibus publicis perquam talis injustitia reprimatur et corrigatur:
[19/11/116B]

tum Duræum fateri oportebit sibi ex hoc loco fugam esse capessendam et confestim discedendum. Sed si hæc perversa depravatorum Ingeniorum studia sub Christiano, pio et justo Magistratu ad publicam tranquillitatem conservandam reprimi debeant in omnibus, et in Theologis multo minus, quam in aliis ferenda sunt; Et si insuper intelligat se jam in republicâ bene constitutâ, legitimâ viâ negotium palam tractare legitimum, tum putat sibi nullam incumbere necessitatem aut festinanter ex hoc loco discedendi, aut fucatæ tractationis, aut hæreticæ pravitatis, aliorumque in se jactatorum criminum falsissimas imputationes in silentio sine quæsitâ reparatione sui honoris, aut Apologeticâ defensione adversus eas oblatâ perferendi. Videt enim se in Regno versari legibus et institutis optimis gubernato, cui Deus magistratum religiosum, ac summæ justitiæ et fortitudinis, prudentiæque laudibus florentem concessit, in quo viros ecclesiasticos complures, Antistites et Theologos, egregiâ pietate, eruditione, Gravitate et judicii sinceritate præditos esse ipse pro comperto habet. Ergo nunquam admittere volet, ut indignitates ab uno aut altero sibi factæ[altered], animum suum perturbent, vel ut ab[altered from ad?] affectu et respectu, quem semper detulit huic statui et ecclesiæ propter maxima hujus Coronæ in causam omnibus Euangelicis communem merita et beneficia tam sub Divo Gustavo, quam post ejus excessum sub Euangelici foederis illustrissimo Directore præstita quicquam diminutum eant.
[left margin: Conclusio scripti, in qua Aresiensi valedicitur.]
   Hanc ergo satisfactionem Aresiensi episcopo Duræus offert ad eas, quas ille prætendit odii sui in sese concepti causas: atque eam publice piorum omnium æquitati et judicio censendam,
[19/11/117A]

cum debitâ observantiâ submittere vult, si id non inconsultum esse videatur; atque ita exoptans omnem recti judicii Sinceritatem, bonæ Conscientiæ tranquillitatem, Spiritus Christiani lenitatem, æquanimitatem, charitatem et justitiam Aresiensi Episcopo Duræus ei valedicit: eique bonâ fide spondet, se nunquam odium odio vel maledicta maledictis repensaturum: nec per populares suos aut alios homines malevolé de ejus personâ vel actionibus locuturum, sed privatas injurias è memoriâ sua obliteraturum publicasque actiones ipsius quoad fieri potest in meliorem partem deinceps semper interpretaturum; et Dignitatis atque nominis Episcopalis debitam rationem habiturum prout decet illum, qui in certamine et studio, quo per charitatem in bono malum vincitur, et Pax religiosa<TRANS SWITCH="2"></TRANS> veré<TRANS SWITCH="1"></TRANS> in pia veritate quæritur, futurus est perpetuo; omnium Doctorum Deique timentium Christianorum, quorum ædificationi hæc sua studia dedicavit, servus in Christo Iesu fidelis
                              Iohannes Duræus
                              Ecclesiastes Britannus.
Scriptum Holmiæ
Suecorum 10 Febr. 1638.